(1). Affirmant multi moralistae qui inseminationem requirant talem impotentem.
(2). Ejectio seminis confectio est actus sexualis viro, et alia in actu ejectioni mere conducunt.
In Azoospermia copula carnalis qua copula eadem est ac in coitu normali: microscopium solum aut sterilitas absentiam spermatozoon detegunt. In Oligospermia coitus quoque normalis esse paret.
Opinor virum aspermatosum impotentem sub lege esse quia nequit copulam sexualem perficere; e contra, virum oligo-spermatosum aut azoospermatosum steriles tantum esse.
Impotentia igitur definiri potest, in viro: Impotens est quum (1) vel absolute et perpetua, vel relative et perpetua, incapax sit intromissionis et quasi inseminationis; aut (2) quum spado sit, et ita sub decreto Sixti V veniat.
Impotentia in muliere definiri potest: quum nullam vaginam vel vaginam perpetuo impenetrabilem habeat; vel cum pathologice recuset marem.
Impotentia coeundi potest esse (1) aut antecedens aut consequens; prout matrimonii contractum anteit aut illi supervenit; (2) perpetua seu insanabilis, aut temporanea; (3) absoluta aut relativa, in quantum "aliquem ad quemlibet copulam consummatam inhabilem reddit, aut tantummodo usum matrimonii inter duas certas personas impossibilem facit" (Lehmkuhl).
Ut impotentia tanquam impedimentum matrimonii dirimens habeatur, debet esse: (1) impotentia coeundi; (2) insanabilis; (3) antecedens; (4) aut absoluta aut relativa.
AUGUSTINUS ÓMALLEY.