2. Note the emphatic position of this adjective.
3. Quod ubi, when he saw this, another instance of the connecting relative. Cf. p. 199, l. 3.
[LVII.] THE ARCADIAN STAG AND THE ERYMANTHIAN BOAR
Postquam Eurystheō mors Hydrae nuntiata est, summus terror animum eius occupavit. Itaque iussit Herculem capere et ad sē reportāre cervum quendam; nam minimē cupīvit tantum virum in rēgnō suō tenēre. Hie autem cervus dīcēbātur aurea cornua et pedēs multō1 celeriōrēs ventō2 habēre. Prīmum Herculēs vestīgia animālis petīvit, deinde, ubi cervum ipsum vīdit, omnibus vīribus currere incēpit. Per plūrimōs diēs contendit nec noctū cessāvit. Dēnique postquam per tōtum annum cucurrerat—ita dīcitur—cervum iam dēfessum cēpit et ad Eurystheum portāvit.
Tum vērō iussus est Herculēs aprum quendam capere quī illō tempore agrōs Erymanthiōs vāstābat et hominēs illīus locī magnopere perterrēbat. Herculēs laetē negōtium suscēpit et in Arcadiam celeriter sē recēpit. Ibi mox aprum repperit. Ille autem; simul atque Herculem vīdit, statim quam3 celerrimē fūgit et metū perterritus in fossam altam sēsē abdidit. Herculēs tamen summā cum difficultāte eum extrāxit, nec aper ūllō modō sēsē līberāre potuit, et vīvus ad Eurystheum portātus est.
1. multō, [§ 501. 27].
2. ventō, [§ 501. 34].
3. quam. What is the force of quam with a superlative?
[LVIII.] HERCULES CLEANS THE AUGE´AN STABLES AND KILLS THE STYMPHALIAN BIRDS
Deinde Eurystheus Herculī hunc labōrem multō graviōrem imperāvit. Augēās1 quīdam, quī illō tempore rēgnum Ēlidis2 obtinēbat, tria mīlia boum3 habēbat. Hī4 ingentī stabulō continēbantur. Hoc stabulum, quod per trīgintā annōs nōn pūrgātum erat, Herculēs intrā spatium ūnīus diēī pūrgāre iussus est. llle negōtium alacriter suscēpit, et prīmum labōre gravissimō maximam fossam fōdit per quam flūminis aquam dē montibus ad mūrum stabulī dūxit. Tum partem parvam mūrī dēlēvit et aquam in stabulum immīsit. Hōc modō fīnm operis fēcit ūnō diē facillimē.