Post paucōs diēs Herculēs ad oppidum Stymphālum iter fēcit; nam Eurystheus iusserat eum avis Stymphālidēs occīdere. Hae avēs rōstra ferrea habēbant et hominēs miserōs dēvorābant. Ille, postquam ad locum pervēnit, lacum vīdit in quō avēs incolēbant. Nūllō tamen modō Herculēs avibus adpropinquāre potuit; lacus enim nōn ex aquā sed ē līmō cōnstitit.5 Dēnique autem avēs 6dē aliquā causā perterritae in aurās volāvērunt et magna pars eārum sagittīs Herculis occīsa est.
1. Augēās, pronounced in English Aw-jē´as.
2. Ēlidis, gen. case of Ēlis, a district of Greece.
3. boum, gen. plur. of bōs. For construction see [§ 501. 11].
4. ingentī stabulō, abl. of means, but in our idiom we should say in a huge stable.
5. cōnstitit, from consto.
6. dē aliquā causā perterritae, frightened for some reason.
HERCULES ET TAURUS