[LIX.] HERCULES CAPTURES THE CRETAN BULL AND CARRIES HIM LIVING TO EURYSTHEUS

Tum Eurystheus iussit Herculem portāre vīvum ex īnsulā Crētā taurum quendam saevissimum. Ille igitur nāvem cōnscendit—nam ventus erat idōneus—atque statim solvit. Postquam trīduum nāvigavit, incolumis īnsulae adpropinquāvit. Deinde, postquam omnia parāta sunt, contendit ad eam regiōnem quam taurus vexābat. Mox taurum vīdit ac sine ūllō metū cornua eius corripuit. Tum ingentī labōre mōnstrum ad nāvem trāxit atque cum hāc praedā ex īnsulā discessit.

THE FLESH-EATING HORSES OF DIOME´DES

Postquam ex īnsulā Crētā domum pervēnit, Hercules ab Eurystheō in Thrāciam missus est. Ibi Diomēdēs quīdam, vir saevissimus, rēgnum obtinēbat et omnīs ā fīnibus suīs prohibēbat. Herculēs iussus erat equōs Diomedis rapere et ad Eurystheum dūcere. Hī autem equī hominēs miserrimōs dēvorābant dē quibus rēx supplicium sūmere cupiēbat. Herculēs ubi pervēnit, prīmum equōs ā rēge postulāvit, sed rēx eōs dēdere recūsāvit. Deinde ille īrā commōtus rēgem occīdit et corpus eius equīs trādidit. Itaque is quī anteā multōs necāverat, ipse eōdem suppliciō necātus est. Et equī, nūper saevissima animālia, postquam dominī suī corpus dēvorāvērunt, mānsuētī erant.

[LX.] THE BELT OF HIPPOL´YTE, QUEEN OF THE AMAZONS

Gēns Amāzonum1 dīcitur2 omnīnō ex mulieribus fuisse. Hae cum virīs proelium committere nōn verēbantur. Hippolytē, Amāzonum rēgīna, balteum habuit pulcherrimum. Hunc balteum possidēre fīlia Eurystheī vehementer cupiēbat. Itaque Eurystheus iussit Herculem impetum in Amāzonēs facere. Ille multīs cum cōpiīs nāvem cōnscendīt et paucis diēbus in Amāzonum fīnīs pervēnit, ac balteum postulāvit. Eum trādere ipsa Hipporytē quidem cupīvit; reliquīs tamen Amazonibus3 persuādēre nōn potuit. Postrīdiē Herculēs proelium commīsit. Multās hōrās utrimque quam fortissimē pugnātum est Dēnique tamen mulieres terga vertērunt et fugā salūtem petiērunt. Multae autem captae sunt, in quō numerō erat ipsa Hippolytē. Herculēs postquam balteum accēpit, omnibus captīvīs lībertātem dedit.

1. A fabled tribe of warlike women living in Asia Minor.

2. omnīnō, etc., to have consisted entirely of women.

3. Amāzonibus, [§ 501. 14].

THE DESCENT TO HADES AND THE DOG CER´BERUS