HERCULES ET CERBERUS

Iamque ūnus modo ē duodecim labōribus relinquēbātur sed inter omnīs hic erat difficillimus. Iussus est enim canem Cerberum4 ex Orcō in lūcem trahere. Ex Orcō autem nēmō anteā reverterat. Praetereā Cerberus erat mōnstrum maximē horribile et tria capita habēbat. Herculēs postquam imperia Eurystheī accēpit, statim profectus est et in Orcum dēscendit. Ibi vērō nōn sine summō periculō Cerberum manibus rapuit et ingentī cum labōre ex Orcō in lūcem et adurbem Eurystheī trāxit.

Sic duodecim laborēs illī5 intrā duodecim annōs cōnfectī sunt. Dēmum post longam vītam Herculēs ā deīs receptus est et Iuppiter fīliō suō dedit immortālitātem.

4. The dog Cerberus guarded the gate of Orcus, the abode of the dead.

5. illī, those famous.


P. CORNELIUS LENTULUS: THE STORY OF A ROMAN BOY1
[LXI.] PUBLIUS IS BORN NEAR POMPE´II

P. Cornēlius Lentulus,2 adulēscēns Rōmānus, amplissimā familiā3 nātus est; nam pater eius, Mārcus, erat dux perītissimus, cuius virtūte4 et cōnsiliō multae victōriae reportātae erant; atque mater eius, lūlia, ā clārissimīs maiōribus orta est. Nōn vērō in urbe sed rūrī5 Pūblius nātus est, et cum mātre habitābat in vīllā quae in maris lītore et sub radīcibus magnī montis sita erat. Mōns autem erat Vesuvius et parva urbs Pompēiī octō mīlia6 passuum7 aberat. In Italiā antīquā erant plūrimae quidem villae et pulchrae, sed inter hās omnīs nūlla erat pulchrior quam villa Mārcī Iūliaeque. Frōns vīllae mūrō a maris fluctibus mūniēbātur. Hinc mare et lītora et īnsulae longē lātēque cōnspicī8 ac saepe nāvēs longae et onerāriae poterant. Ā tergō et ab utrōque latere agrī ferācissimī patēbant. Undique erat magna variōrum flōrum cōpia et multa ingentium arborum genera quae aestāte9 umbram dēfessīs agricolīs grātissimam adferēbant. Praetereā erant1 in agrīs stabulīsque multa animālium genera, nōn sōlum equī et bovēs sed etiam rārae avēs. Etiam erat10 magna piscīna plēna piscium; nam Rōmānī piscīs dīligenter colēbant.