1. PROSPICIENDUM esse ne de nostro obloquantur judicio carissimi nostri Veronenses, propriis texuisti litteris. Non arbitror fore, certe non solent. Aut si obloquantur, de quo obloqui soleant haud dubie liquet: cum exasperati huc veniant, pacifici ad te revertantur; præsertim cum hoc judicium nostrum cum fratribus et consacerdotibus nostris participatum processerit: tu autem sine alicujus fratris consilio hoc judicium tibi solus vindicandum putaris; in quo tamen ante judicium præjudicium feceris, ut puellam Zenonis sanctæ memoriæ judicio probatam, ejusque sanctificatam benedictione, post tot annos, sine auctore criminationis, sine accusatore, sine professore delationis,in periculum reatus deducendam arbitrare: cui invidia esset a vanis, ab hæreticis, ut ipsi volunt, a turpibus personis conflata per scelus, per avaritiam, per intemperantiam, quærentibus proprii libertatem flagitii; ab iis postremo qui domo ejus ejecti atque eliminati forent, quod discolora opera subtexerent, quam prima fronte suæ professionis prætenderant.
2. Hujusmodi accusatores, hujusmodi testes in tuo constituebas judicio, qui neque accusare audebant, neque delationis se nexu obligare; atque ita inspectioni adjudicandam constituebas virginem, quam nullus argueret, nullus deferret. Ubi hæc cognitionis solemnitas? Ubi talis judicandi formula? Si leges publicas interrogamus, accusatorem exigunt: si Ecclesiæ; S. Matt. xviii. 16. Duobus, inquit, et tribus testibus stat omne verbum: sed illis testibus qui ante hesternum et nudiustertius non fuerint inimici; ne irati nocere cupiant, ne læsi ulcisci sese velint.
3. Inoffensus igitur affectus testium quæritur; ita tamen ut accusator prius in medium procedat. Hist. of Sus. 34 sqq. Ipsi illi presbyteri Judæorum manus suas prius supra caput imposuerunt Susannæ, et accusationem professi sunt, et pariter addiderunt testimonii auctoritatem, quam imprudenter populus sub errore positus acceperat: sed divino judicio per prophetam retexit et redarguit omnipotens Deus; ut liqueret omnibus eos velle invidiam præseminare adversum innocentis periculum, qui deficerent accusationis argumento, et firmamento probationis, conjicientes videlicet quod si præoccupatis vulgi auribus invidia mentem incesseret, præjudicium examinandæ veritatis inferret. Etenim cum audita præveniunt, aurem obstruunt, animum occupant; ne probatio desideretur, ut rumor pro convicto teneatur crimine.
4. Nos igitur accusatorem exegimus, et auctorem totius scenæ Maximum perurgendum arbitrati sumus. Verum ille accusationem, quam studio informaverat, verbo detulerat, deseruit professione; et tamen affectu urgebat, arte exsequebatur, sed fugiebat nomine, quod diffideret probationi. Denique sparsis rumoribus, sed etiam epistolis compositis et destinatis, quæsivit acerbare invidiam delationis: sed nequaquam opprimi potuit integritas et circumveniri.Nam si habuisset probationes, numquam inspectionem tua sententia flagitavisset.
5. Quid igitur sibi velit, et quo spectet quod obstetricem adhibendam credideris, non possum advertere. Itane ergo liberum erit accusare omnibus, et, cum probatione destiterint, patebit ut genitalium secretorum petant inspectionem, et addicentur semper sacræ virgines ad hujusmodi ludibria, quæ et visu et auditu horrori et pudori sunt? Denique non minima etiam in tuis litteris tentatæ expressionis verecundia est. Quæ ergo sine damno pudoris in alienis auribus resonare non queunt, ea possunt in virgine sine ejus tentari verecundia?
6. Invenisti tibi vile mancipium, procacem vernulam, cur non abutaris pudibundo ministerio, et exponas ejus modestiam; cum præsertim nihil sanctius in virgine sit, quam verecundia? Non enim sacra virgo ut corpore tantummodo integra sit quæritur, et non ut in omnibus ejus inoffensus maneat pudor. Virgo Domini suis est nixa fulcris ad sui probationem, nec alienis dotibus eget; ut se virginem probet: et nec abditorum occultorumque inspectio, sed obvia omnibus modestia adstipulatur integritati. Non placet Deo, quam non suorum gravitas morum probat: non probatur Domino, quæ unius obstetricis indiget testimonio, quod plerumque quæritur pretio. Ea ergo tibi locuples videtur ad fidem, quæ et redimi et falli potest; ut excuset ream, et crimen tegat, aut nesciat, et non possit flagitium deprehendere?
7. Neque vero illud justum arbitror, quod tuis comprehendisti litteris, quia nisi inspecta fuerit, integritas periclitetur, et incerto sui fluctuet. Ergo omnes quæ inspectæ non sunt, periculum subierunt pudoris? Ergo et quæ nupturæ sunt, prius inspiciantur, ut nubant probatiores? Ergo et quæ velandæ sunt, prius subjiciendæ sunt hujusmodi adtrectationi; non enim visitantur, sed adtrectantur: et rectius secundum tuam sententiam inspicitur non probata, quam consecrata.
8. Quid, quod etiam ipsi archiatri dicunt non satis liquido comprehendi inspectionis fidem, et ipsis medicinæ vetustis doctoribus id sententiæ fuisse? Nos quoque usu hoc cognovimus, sæpe inter obstetrices obortam varietatem,et quæstionem excitatam; ut plus dubitatum sit de ea, quæ inspiciendam se præbuerit, quam de ea quæ non fuerit inspecta. Siquidem et proximo id comperimus exemplo: nam quædam conditionis servilis Altini inspecta et refutata, postea Mediolani non meo quidem jussu, sed Nicenti ex tribuno et notario domini vel patroni sui voluntate visitata est a peritissima et locupleti femina hujusmodi artis; et cum simul ista suppeterent, ut neque paupertas obstetricis suspectam faceret fidem, neque indocilitas imperitiam, tamen adhuc manet quæstio.
9. Quid profuit igitur eam inspici, cum damnatio maneat? Nam ut quisque voluerit, aut imperitam medicam, aut redemptam asseret; ita sine effectu ullo injuria inspectionis est. Quid deinde fiet? Quotiescumque emerserit, qui non credat, toties virgo adtrectabitur? Nam si umquam se visitandam abnuerit, secundum adsertionem tuam de crimine confitebitur. Et facilius est ut refutet, quod numquam fecerit, quam quod fecerit. Variabuntur igitur obstetrices, ne suspectæ aliqua repetatur gratiæ. Erit itaque inter plures, quamquam paucarum etiam in magnis urbibus hic usus medendi sit, erit, inquam, vel malevola, vel imperita, quam pudoris claustra prætereant, et per imperitiam integro notam affigat pudori. Vides in quod periculum inducas virginalem professionem, dum obstetricem adhibendam putas; ut jam non solum verecundiæ suæ dispendio, sed etiam obstetricis incerto periclitetur.
10. Nunc consideremus quod obstetricis officium sit. Legimus etiam in veteri Testamento obstetrices, sed non inspectrices; denique ad parturientes ingrediebantur, non ad virgines; ut partus susciperent, non ut pudorem examinarent. Unde et obstetrices dictæ, eo quod obsistant dolori, vel certe pignori, ne laxatis uteri genitalibus claustris, in terram defluat. Secundo et tertio loco in Scripturis invenimus obstetrices adhibitas: sed ubique partui, nusquam inspectioni. Gen. xxxv. 17. Primo ubi Rachel parturit, deinde ubi Thamar parit, Ib. xxxviii. 27. tertio ubi necandos mares Pharao mandat Hebræorum obstetricibus; quando responderunt illæ, Ex. i. 15 sqq. non eo more Hebræas feminas parere, quo pariunt Ægyptiæ: sed Hebræas prius parere, quam introeant obstetrices ad eas. Qui locus ut superiori utilis ad Hebræorum salutem;ita reliquo confragosus ad obstetricum fidem, quæ didicerunt mentiri pro salute, et fallere pro excusatione.