11. Quid igitur suspecta et dubia captamus; cum majora sint alia examinandæ veritatis documenta et testimonia, in quibus expressiora insignia vel temerati pudoris sint? Quid enim est quod magis publicum sit, quam offensa pudoris, et defloratio virginitatis? Nihil profecto quod magis se prodat, quam castitatis dispendium. Tumescit alvus, et incedentem fœtus sui onera gravant; ut prætermittamus alia, quibus se vel tacita prodit conscientia.

12. At forte sterilitatis obtentu abscondi in aliquibus possit flagitium. Hic vero cum editus partus et expositus, vel necatus, (dum invidiæ magis, quam probationi consulitur,) dissipatus sit per aures universorum, strangulata est libertas calumniarum, si peperit. Nempe Veronæ fuit, visebatur frequenter a virginibus et mulieribus; in honore enim semper erat. Visebatur et a sacerdotibus propter pudicitiæ reverentiam, et gravitatis speculum. Quomodo ergo potuit occulere crimen, quod se vel specie sui proderet? Quomodo texit uterum? Quomodo non refugit adspectum mulierum, oculos salutantium? Quomodo parturiens vocem repressit? Sed hoc non patitur dolor: Gen. iii. 16. denique Scriptura hos maximos dicit dolores, qui sunt parturientis. Sic enim inquit, Isa. xiii. 8, 9. Dies Domini subito venit, et improvisus adest, ut dolor partus, qui intercludit omnia effugia delitescendi.

13. Hæc est verior documentorum fides, quam erubescunt et mulieres. S. Luke i. 24. Denique Elizabeth occultabat se mensibus quinque; eo quod sterilis conceperat in senectute. His signis et ipsa Mariæ virginitas apud ignaros mysterii probri suspectabatur. S. Matt. i. 18. Unde et Joseph, cui desponsata erat Virgo, suspectum habebat vitium, dum adhuc nesciret Dominicæ incarnationis sacramentum.

14. Quid ergo, negamus inspiciendas virgines? Interim quod nusquam legerim, non adstruo, nec verum arbitror. Sed quia pleraque ad speciem facimus, non ad veritatem; et erroris gratia complura frequenter prætendimus, (sunt enim qui nesciant recte facere, nisi metu pœnæ,) relinquamus hoc illis, quas non verecundia revocat a lapsu, sed solus injuriæ deterret metus: apud quas nulla cura pudoris et castitatis gratia, sed pœnæ timor est. Relinquamusvernaculis, quibus formido est deprehendi magis, quam peccasse. Absit a virgine sacra, ut obstetricem noverit: partus putatur, et remedium doloris ducitur, non examen pudoris. Relinquamus etiam illis, si quæ gravibus appetitæ calumniis, oppressæ testimoniis, strangulatæ argumentis, ad id confugiant, ut se offerant inspectioni, quo vel corporis probetur custodia; si tamen deprehendi potest, in quibus nutat pudoris gratia, et disciplina integritatis. Male tamen se habet causa, ubi potior est carnis quam mentis prærogativa. Malo morum signaculo, quam corporis claustro virginitatem exprimi.

15. Jam illud præclarum, quod scripsisti insinuatum tibi a quibusdam quod nequaquam tibi communicarent, si eam sine visitatione suscipiendam crederes. Ergo judicandi accepisti formulam. Quales illi, qui volunt præscribere sacerdotibus quid sequi debeamus? Liberavimus itaque te a cognitionis gravissimæ necessitate, ne necesse haberes formulam mandatam exsequi. Quid nobis futurum est, qui eorum studiis non obtemperavimus?

16. Sed tamen scio illic plerosque esse, qui timeant Dominum. Nam et hic vidimus dudum, et illic esse comperimus, qui compositam hanc querantur calumniam: quos aiunt eo offensos favisse Maximo, quod ista virgo non circumeat domos, nec eorum matronas salutet atque ambiat. Quid igitur fiet, quomodo tanto eam exuemus crimine? quomodo persuadebimus ut cultus adsumat novos, suos exuat? Grave flagitium virginem intra secreta domus degere, claudi penetralibus suis! Sic certe lectio docet Mariam domi repertam, S. Luke i. 28. cum ad eam Gabriel Archangelus venisset. Hist. of Sus. 15 sqq. Susanna fugiens turbarum inducitur. Denique cum se lavaret, paradisum claudi jubebat.Quid autem præstantius, (præsertim in virgine, cujus præcipuum opus verecundia,) quam secretum? quid tutius secreto, et ad omnes actus expeditius? Munia enim pudoris induit, non concursationis. Sed de aliis videro, tuæ nunc mihi respondendum epistolæ est.

17. Te miror, frater, qui tantopere defendas Maximum non fuisse accusatorem, sed parentis dolore doluisse invidiam sparsi rumoris; cum ille se inimicum et adversarium litigatorem, proposito jam jurgio, negare non potuerit adversussacram virginem judicia adtentavisse: muroque interjecto, discretas ædes uxoris suæ ac virginis, divisam germanitatis inter sorores societatem; aliaque, quibus doleret quod virgo in agro affinitatis suæ refugisset consortium. Quomodo ergo non accusator, qui affectum accusatoris jamdudum exercuit, qui sermone suo accusationem detulit, aures tuas implevit clamore, et testes auditionis deduxit, cognitionem poposcit?

18. Quamlibet argumentatus, negare non potuisti quod ad Indiciam scripseris, quoniam Maximus seu impulsu aliorum, seu dolore proprio crimen grave detulerit. Sola hæc epistola satis est ad accusationis testimonium; neque enim te ego tuis ad me datis litteris urgendum putavi, sed iis lectis quas ad virginem dederas, adverti diversum esse, quod ad me scripseras: et tamen cum epistola tuæ sibi non convenirent, consulendum te, non arguendum putavi. Quid igitur sibi vult illa argumentatio, quia illud detulerit, quod ad me scripseras, delatam videlicet eam in turpi crimine; ita ut editum et obrutum partum dici adserat? Quasi vero istud ad Indiciam, non ad me scripseris. Illa ubi audivit litteris tuis Maximum subduci accusationi, litteras tuas protulit, quibus eum criminis delatorem probavit: ad me datas non legerat, nec quid haberent, sciebat.

19. Ego autem exhorrui a primo calumniam, quia advertebam non crimen intendi, sed injuriam virginis desiderari, cujus inspectio et visitatio postulabatur, non aliquod flagitium deferebatur. Quis enim istud a principio fraude compositum nequaquam sibi congruere et convenire non arbitraretur? Cucurrisse mulieres viles ad monasterium, jactasse partum virginis, et necem pignoris, de monasterio rumorem per populos sparsum, eumque affluxisse in aures novi affinis Maximi, ab ipso interpellatum episcopum, dimissas eas quæ dixisse ferebantur, atque in fugam coactas, ut apud nos patuit: eos qui audisse se dicerent, ad Ecclesiam vocatos prodisse Renatum et Leontium, 1 Kings xxi. 10.
Hist. of Sus. 15 sqq.
S. Matt. xxvi. 59, 60. duos illos iniquitatis viros, quos apposuit Jezabel, redarguit Daniel, subornavit Judæorum populus; ut auctorem vitæ suæ falso appeterent testimonio. Qui tamen cum simul composuissent flagitium, simul ingressi essent viam, et ne quid præteream a juncti Maximo, comitantibus, ut dixit Leontius,iis qui illum rumorem sparserant; tamen ubi in meo adstiterunt judicio, cum primo de origine causæ quærerem, diversa et distantia prompsere, non locorum separati, sed mendaciorum divortio.

20. Cum igitur sibi ipsi non convenirent, Mercurium et Leam vilissimæ conditionis et detestabilioris nequitiæ personas amandavissent, aufugisset Theudule, non ignara objiciendi sibi facinoris, quod ante lectum Renati sola cubitavisset, ancilla præesto esset alia, quæ stupro ejusdem Renati se diceret coinquinatam; die ipso, qui dictus erat cognitioni, subtraxerunt se episcoporum conventui; licet etiam pridie subito se profecturos idem Renatus clamaverit.