21. Unde ego judicio præscripsi diem, et tamen nullo accusante, nullis testimoniis perurgentibus, insinuavi sanctæ sorori quod peteres coram ipsa inspici et visitari memoratam virginem. At illa sancte inspectionem quidem recusavit, sed testimonium non declinavit, dicens nihil se in Indicia comprehendisse, nisi quod esset virginalis pudoris et sanctitatis: habitasse eam Romæ in domo nostra, nobis absentibus, nulli eam se vitiorum familiaritati dedisse, optare cum ea sibi a Domino Jesu partem reservari in regno Dei.

22. Paternam quoque filiam nostram interrogavi, quod ab ea numquam soleat discedere, cujus caritas vitæ hujus testimonium est. Itaque etsi quod injurata diceret, fidei sacramento conferendum foret; sub obstestatione tamen professa est alienam criminis quo appetebatur, nec quidquam in ea scire se bonæ vacuum conversationis.

23. Nutricem quoque liberæ conditionis interrogavimus, cui et status haudquaquam degeneri servitio obnoxius libertatem vera fatendi daret, et fides atque ætas ad veritatem adstipularetur, et officium nutricis ad cognitionem secreti. Ea quoque nihil se indecorum vidisse, nihil sibi quasi parenti commissum a virgine aliqua dignum reprehensione.

24. His moti, Indiciam inoffensi virginem muneris pronuntiavimus: Maximum autem et Renatum et Leontium ita involvit sententia, ut Maximo, si errorem emendaret, spes reditus reservaretur; Renatus autem et Leontius excommunicati manerent, nisi forte probata sui pœnitentia,et hujus facti diuturna deploratione, dignos se præberent misericordia.Vale, frater, et nos dilige; quia nos te diligimus.


EPISTOLA VI.
A.D. 380.

CUM Syagrio quod Indiciam contumeliosæ inspectioni sententia sua addixisset, Ambrosius amice expostulat; eique atrocissimam ultionem, quam Israelitæ ob violatam in levitæ uxore castitatem repetiverunt, ante oculos ponens, totam rei seriem eleganter describit.

AMBROSIUS SYAGRIO.

1. QUÆ sint in nostro judicio decursa, comperta retines; et ideo nunc quasi animæ portionem convenio meæ, habens apud te pro castitatis contumelia familiarem et dolentem querelam. Itane oportuit inoratam atque inauditam virginitatis causam adjudicari, ut non possit absolvi? Hoc est, nisi sua injuria, nisi ab honesto pudore traducatur ad indecoram sui corporis oblationem, grande videlicet relatura sui testimonium, ut exponatur ludibrio, et procacitatis notetur. Hanc igitur prærogativam detulisti integritati, hujusmodi honorificentiam, qua se lacessiri aut invitari gaudeant, quæ hoc munus recipiendum putant; ut amittant libertatem communis adsertionis, nec se jure tueantur vel sanctæ legis, vel publico, ut non accusatorem exigat, non arcersitorem urgeat: sed impudentiam solam induat, ac sese projiciat ad injuriam?

2. Non ita majores nostri despicabilem habebant castimoniam, cui tantum deferebant reverentiæ, ut bellum adversum temeratores pudicitiæ suscipiendum putarent. Judg. xx. 1 sqq. Denique tantum fuit ultionis studium; ut omnes tribules de Benjamin tribu extinguerentur, Ib. 47. nisi sexcentos qui bello reliqui forent natura editioris loci defendisset; sic enim lectionis divinæ serie expressum tenetur, cujus tenorem recensere congruit.