3. Ib. xix. 1 sqq. Levites vir animo major quam opibus, habitabat in partibus montis Ephræm; ei quippe tribui sortito obtigeratlocus in possessionem terræ datus pro funiculo hereditatis. Is sibi accepit jugalem de Juda Bethleem. Et ut se habent prima copularum exordia, ardebat juvenculam immodica animi cupiditate: simul quia similibus ejus non fungebatur, exardescebat magis magisque possessione, atque immane quantum exæstuabat. Unde quia nihil referebatur ex parte adolescentulæ, vel levitate amoris, vel vi doloris, quod haud quaquam mercede pari secum decerneret, cum eadem expostulabat. Hinc frequens jurgium: quo mulier offensa, claves remisit, domum revertit.
4. Judg. xix. 3 sqq. At ille amore victus, qui quod speraret non habebat aliud; cum quartum jam mensem fluere cerneret, eo contendit, fretus quod consilio parentum emolliretur animus adolescentulæ. Occurrit pro foribus socer, generum introduxit, filiam reconciliavit; et ut lætiores dimitteret, triduo tenuit, quasi repararet nuptias: ac volenti abire, quartum quoque diem comperendinavit, prætenta humanitatis specie, moras innectendo. Pari modo cum etiam quintum diem vellet adjungere superioribus, et jam novæ deessent causæ morandi, paterno tamen affectu retinendæ filiæ desiderium non deforet, promissam profectionis copiam distulit in meridiem ut viam cibo curati adorirentur. Post epulas quoque volens dilationem adtexere, eo quod jam vesper appropinquaret, generi precibus, ægre licet, tamen adquievit.
5. Ib. 10 sqq. Ille iter suum perrexit lætus animi, quod dilectam sibi recuperavisset. Qui uno comitati servulo, cum jam declinaret dies, festino viam celerabant gradu. Mulier vehebatur jumento, viro nullus sensus laboris, qui fructu desiderii, simul et vario mulieris ac vernaculi sermone viam levaret. Denique ubi Hierosolymam appropinquarunt, quæ triginta stadiis aberat, quam tunc temporis Jebusæi tenebant; suggessit puer deflectendum in civitatem, quia sub noctem suspecta essent etiam illa, quæ tutiora sunt, cavendaque tenebrarum ambigua; maxime quia locorum incolæ non essent de filiis Israel. Et ideo prævertendum ne quid adversa studia gerentes insidiarum inferrent, obscuro noctis dolum quærentibus ad perpetrandum facinus satis opportuno. Sed domino ejus haudquaquam placuit sententia, ut inter alienigenas hospitio succederent; cumGaba et Rama non longe abessent civitates Benjamin. Itaque prævalens sententia, posthabuit servuli suggestionem; quasi ex conditione consilium æstimaretur, et non consilio quamvis infima conditio allevaretur. Et jam sol in occasu erat: denique vix occurrit, cum jam urgeretur vespere in civitatem succedere.
6. Judg. xix. 15 sqq. Gabaonitæ incolebant locum, inhospitales, immites, intolerabiles; omnia tamen tolerabiliores, quam si aliquem hospitio recepissent. Denique commodius huic viro levitæ cesserat, si in Gabaa hospitium non reperisset. Verum ne quid deesset offensionis, primo ingressu diversorium non reperit: et cum in publico situs, alienam misericordiam imploraret, offendit advenientem ex agro senem, quem vesper ex opere agresti compulit nocte decedere. Et cum esset ei conspicuus, rogatus quo iret, et unde adventaret, respondit: De Bethleem Juda revertor, contendo ad montem Ephræm, et mulier est mecum: sed ecce huc diverti, et nemo est qui hospitio recipiat, et requiescendi usum ministret. Non quo cibi aut potus sibi, aut pecori pabulorum esset indigentia, sed tecti hospitio prohiberentur: præsto esse illa, nudum tecti hospitium desiderari. Ad ea senior benigne satis et placide: Pax, inquit, tibi: et succede hospes pariter et civis; nam et mihi origo de montis Ephræm partibus, et hic hospitalis habitatio: sed tempore diuturno incolatus sedes fundavit. Itaque receptos domicilio ministerio sui et subsidiis hospitalibus juxta fovit.
7. Ib. 22. Hortabatur ad lætitiam senior, et frequentioribus provocabat poculis, ut vino aboleret curarum oblivia; cum subito circumsistunt eos Gabaonitæ, juvenes ad omnem projecti libidinem, nihil pensum ac moderatum habentes: quos forma mulieris illexerat, et in omnem amentiam præcipitabat; capti enim ejus decore, et per senectutem hospitis, atque infirmitatem subsidii, accepta spe potiundi, poscunt mulierem, et pulsant januam.
8. Ib. 23, 24. Itaque egressus senior rogabat eos, ne hospitales mensas turpi flagitio fœdarent, et reverendum jus etiam indomitis barbararum gentium nationibus violandum arbitrarentur: contribulem illum sibi, Israelitem virum legitimi thori subnixum copula non sine indignatione cælestisarbitri tanta affici contumelia. Quod ubi parum procedere advertit, esse sibi filiam virginem adjecit, illam se offerre majore parentis dolore, sed minore gratiæ hospitalis dispendio: publicum flagitium privato dedecore tolerabilius habere. At illi exagitati æstu furoris, et inflammati incentivo libidinis, eo amplius ardebant formam juvenculæ, quo magis negabatur. Et justitiæ exsortes ridebant verba æquitatis, filiam senis, quia minore invidia sceleris offerebatur, despectui habentes.
9. Judg. xix. 25 sqq. Itaque cum piæ nihil proficerent preces, et seniles frustra hospes manus tenderet, desperato præsidio, rapitur mulier, et per totam noctem injuriæ impletur. At ubi lux finem intemperantiæ dedit, januam hospitalem repetit, non quo viri conspectum exposceret, quem magis declinandum putaret, contumeliæ pudore miserabilis: sed ut affectum viro referret, quæ castitatem amiserat, et contumeliæ suæ funus lamentabili specie ante januam hospitalem exponeret. Egressus itaque levita, cum jacentem invenisset, arbitratus quod verecundia vultum nequaquam adtollere auderet, consolari cœpit: quia non voluntate, sed invita tantæ injuriæ succubuisset: hortari adsurgere, et secum repetere domum. Sed ubi nullum responsum referebatur, quasi quiescentem majore voce e somno excitare.
10. Ib. 28. Verum ubi mortis supremæ patuit fides, impositas jumento reliquias domum pertulit, et divisos artus mulieris in partes duodecim misit per singulas tribus Israel. Ib. 20 sqq. Quo commotus universus populus convenit in Massephat, atque ibi querela per levitam cognita, omnes in bellum exarsere, statuentes neminem virorum fas esse in tabernaculum succedere, priusquam de tanti sceleris auctoribus ultio capesseretur. Animis itaque ruebant in prælium; sed consilium prudentiorum prævertit sententiam, non temere confligendum bello cum civibus, sed prius verbis experiendum de flagitio, et decernendum conditionibus pro delictis: neque justum videri, ut paucorum sceleris pretium ad omnes perveniret, et privata adolescentium peccata statum salutis publicæ labefactarent. Itaque miserunt viros, qui denuntiarent Gabaonitis, ut tanti reos flagitii offerrent: sin autem, cognoscerent non minoris esse criminis tantum facinus defendisse, quam exercuisse.
11. Judg. xix. 15 sqq. Verum illis superba referentibus, consilia pacis bello mutata. Neque primo aut secundo conflictu cum plurimi a paucis afflictarentur, cedendum Israelitæ adversis præliis æstimarunt; quadringenta enim millia virorum bellantium adversum vigintiquinque millia Benjamin tribus, et septingentos Gabaonitas expertos belli juvenes decertabant. Et cum sinistra sorte duo sibi jam cecidissent prælia; animi tamen promtus haudquaquam deposuit Israel vincendi fiduciam, et ulciscendi præsumtam spem.
12. Ib. 26 sqq. Sed quia causa numeroque præstantiores, inferiores pugnæ eventu pedem retulerant, divinam offensam rati, jejunio et fletu maximo reconciliationem gratiæ cœlestis affectavere. Itaque orata Domini pace, acriores in bellum revertuntur; ut pote quibus oraculum animos dederat, spem accumulaverat. Et simulato a fronte quod cederetur, ac dispositis per noctem insidiis a tergo urbis, in qua locata erat manus hostium; dum hi cedunt, et illi sectantur, invadendi urbem vacuam facta copia, et mox admoto statimque adulto incendio, flammarum fragor atque æstus furens captæ urbis speciem manifestarunt. Quo et suis fracti animi, et erecti hostium. Nam et Benjamin viri clausos se et circumventos rati, priusquam a tergo invaderentur, dispergere sese, atque in desertum fugere cœperunt; et contra Israel gemino agmine urgere eos, ac palantes persequi.