xliv. 23, 24. Laudate cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus:..., quoniam redemit Dominus Jacob, et Israel gloriabitur. Hæc dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum.
Is. liv. 8. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui: dixit redemptor tuus Dominus.
Is. lxiii. 12. Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio majestatis suæ, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum.
14. Sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ.
Is. lxiii. 16. Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos.
Is. lxiii. 17. Quare ... indurasti cor nostrum ne timeremus te?
Is. lxvi. 17. Qui sanctificabantur, et mundos se putabant ... simul consumentur, dicit Dominus.
Jer. ii. 35. Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum: et propterea avertatur furor tuus a me.
Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi.