Jer. iv. 22. Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.
Jer. iv. 23, 24. Aspexi terram, et ecce vacua erat, et nihili: et cælos, et non erat lux in eis.
Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt.
Intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile cæli recessit. Aspexi, et ecce Carmelus desertus: et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus.
Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.
Jer. v. 4. Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
Ibo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini: et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula. Idcirco percussit eos leo de silva, pardus vigilans super civitates eorum.
Jer. v. 29. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?
Jer. v. 30. Stupor et mirabilia facta sunt in terra:
Jer. v. 31. Prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis: et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in novissimo ejus?