II.

[Greek: Pant' ephoran kai pant' epakouein][168]
Puro clarum lumine Phoebum
Melliflui canit oris Homerus:
Qui tamen intima uiscera terrae
Non ualet aut pelagi radiorum 5
Infirma perrumpere luce.
Haud sic magni conditor orbis;
Huic ex alto cuncta tuenti
Nulla terrae mole resistunt,
Non nox atris nubibus obstat. 10
Quae sint, quae fuerint ueniantque
Vno mentis cernit in ictu;
Quem, quia respicit omnia solus,
Verum possis dicere solem."

[168] disponit [Greek: Pant' ephoron kai pant' epakogon] sic Peiper et similiter editores priores. Versum in rectum locum Engelbrecht restituit, quam quidem emendationem noster interpres uidetur praesensisse.

II.

Sweet Homer[169] sings the praise
Of Phoebus clear and bright,
And yet his strongest rays
Cannot with feeble light
Cast through the secret ways
Of earth and seas his sight,
Though 'all lies open to his eyes.'[170]
But He who did this world devise—

The earth's vast depths unseen
From his sight are not free,
No clouds can stand between,
He at one time doth see
What are, and what have been,
And what shall after be.
Whom, since he only vieweth all,
You rightly the true Sun may call."

[169] Cf. Il. iv. 277, Od. xii. 323.

[170] This line renders the Greek with which Boethius begins the poem, adapting Homer's phrase "all surveying, all o'erhearing." See the critical note on p. 372.

III.

Tum ego: "En," inquam, "difficiliore rursus ambiguitate confundor." "Quaenam," inquit, "ista est? Iam enim quibus perturbere coniecto." "Nimium," inquam, "aduersari ac repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum et esse ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit. Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit. Nam si aliorsum quam prouisae sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta, quod de deo credere nefas iudico. Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere. Aiunt enim non ideo quid esse euenturum, quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem, neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri—quasi uero quae cuius rei causa sit praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae laboretur, ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse euentum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat ueram esse necesse est; atque e conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis. Sed non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.