[38.12] nē . . . daret: a clause of purpose, dependent on veritus: H 567 (498, III) M 897: A 331, f: G 550: B 296, 2.
[38.13] classis āmissae: ‘for losing the fleet’; see [p. 5, n. 15].
[39.1] Cf. [p. 12, n. 5].
[39.2] Why accusative?
[39.3] causal subjunctive.
[39.4] quīn with a subjunctive of result is regularly used after negative expressions of doubt: H 595, 1 (504, 3, 2): M 913: A 332, g, R.: G 555, 2: B 298.
[39.5] eō . . . adficiēbātur: ‘in that way . . . was punished.’ How literally?
[39.6] rē male gestā: ‘if unsuccessful.’ How literally?
[Text-only version] [XVII.] Mārcus Atīlius Rēgulus
Mārcus Rēgulus cum Poenōs māgnā clāde[7] adfēcisset, Hannō
Carthāginiēnsis ad eum vēnit, quasi dē pāce āctūrus,[8] rē
vērā ut[8] tempus extraheret,[8] dōnec[9] novae cōpiae ex Āfricā
advenīrent.[9] Is ubi ad cōnsulem accessit, exortus[10] est mīlitum
[5] clāmor audītaque vōx, idem[11] huīc faciendum esse, quod paucīs
ante annīs[12] Cornēliō cōnsulī ā Poenīs factum esset. Cornēlius
enim, velut in conloquium per fraudem ēvocātus, ā Poenīs
comprehēnsus erat et in vincula coniectus. Iam Hannō timēre
incipiēbat, sed perīculum āstūtō respōnsō āvertit: “Hōc vērō” inquit
[10] “sī fēceritis,[1] nihilō[2] eritis Āfrīs[3] meliōrēs.” Cōnsul tacēre
iussit eōs, quī pār[4] parī referrī volēbant, et conveniēns[5] gravitātī
Rōmānae respōnsum dedit: “Istō tē metū, Hannō, fidēs Rōmāna
līberat.” Dē pāce, quia neque Poenus sēriō agēbat et cōnsul
victōriam quam pācem mālēbat, nōn convēnit.