[43.7] Cf. [p. 14, n. 13].
[43.8] gravis . . . multa: ‘a heavy fine was imposed upon her.’
[43.9] dat. of disadvantage.
[Text-only version] [XIX.] Quīntus Fabius Māximus
Hannibal, Hamilcaris[10] fīlius, novem[11] annōs[12] nātus, ā
patre ārīs admōtus odium in Rōmānōs perenne iūrāvit.
Quae rēs māximē vidētur concitāsse secundum[13] Pūnicum bellum.
Nam, mortuō[1] Hamilcare, Hannibal causam bellī quaerēns Saguntum,
[5] cīvitātem Hispāniae Rōmānīs[2] foederātam ēvertit.
HANNIBAL B.C.
219. Quāpropter Rōmā missī sunt Carthāginem
lēgātī, quī Hannibalem, malī auctōrem, expōscerent.
Tergiversantibus Poenīs Quīntus Fabius,
lēgātiōnis prīnceps, sinū ex togā factō “Hīc”
[10] inquit “vōbīs bellum et pācem portāmus; utrum[3]
placet, sūmite.” Poenīs daret[4] utrum vellet
succlāmantibus, Fabius, excussā[5] togā, bellum
sē dare dīcit. Poenī accipere sē respondērunt et,
quibus[6] acciperent animīs, iīsdem sē gestūrōs.[7]
[15] Hannibal superātīs Pȳrēnaeī et Alpium iugīs in Ītaliam vēnit.
Pūblium[8] Scīpiōnem apud Tīcīnum[9] amnem, Semprōnium apud
Trebiam, Flāminium apud Trasumēnum prōflīgāvit.
Adversus hostem totiēns victōrem missus Quīntus Fabius
dictātor[10] Hannibalis impetum morā[11] frēgit; namque, priōrum ducum
[20] clādibus ēdoctus bellī ratiōnem mūtāre et adversus[12] Hannibalem,
succēssibus proeliōrum īnsolentem, recēdere[13] ab ancipitī discrīmine
et tuērī tantummodo Ītaliam cōnstituit Cunctātōrisque
nōmen et laudem summī ducis meruit. Per loca alta āgmen
dūcēbat modicō ab hoste intervāllō,[14] ut neque omitteret[15] eum
[25] neque cum eō congrederētur; castrīs,[1] nisi[2] quantum necessitās
cōgeret,[2] mīles tenēbātur. Dux neque occāsiōnī[3] reī[4] bene
gerendae deerat, sī qua ab hoste darētur, neque ūllam ipse hostī
dabat. Itaque cum ex levibus proeliīs superior discēderet,
mīlitem[5] minus iam coepit aut virtūtis suae aut fortūnae
[30] paenitēre.
Hīs artibus cum Hannibalem Fabius in agrō Falernō locōrum
angustiīs clausisset, ille sine ūllō exercitūs dētrīmentō sē expedīvit.
Namque ārida sarmenta in boum cornibus dēligāta[6] prīncipiō[7]
noctis incendī bovēsque ad montēs, quōs Rōmānī īnsēderant, agī
[35] iussit. Quī cum accēnsīs cornibus per montēs, per silvās hūc
illūc discurrerent, Rōmānī mīrāculō attonitī cōnstitērunt; ipse
Fabius, īnsidiās esse ratus,[8] mīlitem extrā vāllum ēgredī vetuit.
Intereā Hannibal ex angustiīs ēvāsit.