Dein Hannibal, ut Fabiō apud suōs cōnflāret invidiam, agrum
[40] ēius, omnibus circā vāstātīs, intāctum relīquit. At Fabius, missō
Rōmam Quīntō fīliō, inviolātum ab hoste agrum vēndidit ēiusque
pretiō captīvōs Rōmānōs redēmit.
Haud grāta tamen Rōmānīs erat Fabiī cunctātiō: eumque prō
cautō timidum, prō cunctātōre sēgnem[9] vocitābant. Augēbat
[45] invidiam Minucius, magister[10] equitum, dictātōrem crīminandō:
illum in dūcendō bellō sēdulō tempus terere,[11] quō diūtius in
magistrātū esset sōlusque et Rōmae et in exercitū imperium
habēret. Hīs sermōnibus accēnsa plēbs dictātōrī[12] magistrum
equitum imperiō[1] aequāvit. Hanc iniūriam aequō[2] animō tulit
[50] Fabius exercitumque suum cum Minuciō dīvīsit. Cum autem
Minucius temerē proelium commīsisset, eī[3] perīclitantī auxiliō
vēnit Fabius. Cūius subitō adventū repressus Hannibal receptuī[4]
cecinit, palam cōnfessus[5] ab sē Minucium, sē ā Fabiō victum esse.
Redeuntem ex aciē dīxisse eum[6] ferunt tandem[7] eam nūbem, quae
[55] sedēre in iugīs montium solita esset, cum procellā imbrem dedisse.
Minucius autem perīculō līberātus castra cum Fabiō iūnxit et
patrem eum appellāvit idemque facere mīlitēs iussit.
Posteā Hannibal Tarentō[8] per prōditiōnem potītus est. Hanc
urbem ut Poenīs trāderent, tredecim ferē nōbilēs iuvenēs Tarentīnī
[60] coniūrāverant. Hī, nocte per[9] speciem vēnandī urbe ēgressī,
ad Hannibalem, quī haud procul castra habēbat, vēnērunt. Cuī
cum quid parārent exposuissent, conlaudāvit eōs Hannibal monuitque
ut[10] redeuntēs pecora Carthāginiēnsium, quae pāstum[11] prōpulsa
essent, ad urbem agerent[10] et velutī[12] praedam ex hoste
[65] factam aut praefectō aut cūstōdibus portārum dōnārent.[10] Id
iterum ac saepius ab iīs factum eōque[13] cōnsuētūdinis adducta rēs
est, ut, quōcumque noctis tempore sībilō dedissent[14] sīgnum, porta
urbis aperīrētur. Tunc Hannibal eōs nocte mediā cum decem
mīlibus hominum dēlēctōrum secūtus est. Ubi portae appropinquārunt,
[70] nōta iuvenum vōx et familiāre sīgnum vigilem excitāvit.
Duo prīmī īnferēbant aprum vāstī corporis. Vigil incautus, dum
bēluae māgnitūdinem mīrātur, vēnābulō occīsus est. Ingressī
prōditōrēs cēterōs vigilēs sōpītōs[1] obtruncant. Tum Hannibal
cum suō āgmine ingreditur: Rōmānī passim trucīdantur. Līvius
[75] Salīnātor, Rōmānōrum praefectus, cum iīs, quī caedī superfuērunt,
in arcem cōnfūgit.
Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum urbem obsidiōne
cinxit. Leve[2] dictū mōmentum ad rem ingentem perficiendam
eum adiūvit. Praefectus praesidiī Tarentīnī dēperībat[3]
[80] amōre mulierculae,[4] cūius frāter in exercitū Fabiī erat. Mīles
iussus ā Fabiō prō perfugā Tarentum trānsiit ac per sorōrem
praefectum ad[5] trādendam urbem perpulit. Fabius vigiliā[6] prīmā
accessit ad eam partem mūrī, quam praefectus cūstōdiēbat. Adiuvantibus
recipientibusque ēius mīlitibus, Rōmānī in urbem trānscendērunt.
[85] Inde, proximā portā refrāctā,[7] Fabius cum exercitū
intrāvit. Hannibal[8] nūntiātā Tarentī oppūgnātiōne, cum ad opem
ferendam fēstīnāns captam urbem esse audīvisset, “Et Rōmānī”
inquit “suum[9] Hannibalem habent: eādem, quā cēperāmus, arte
Tarentum āmīsimus.”
[90] Cum posteā Līvius Salīnātor cōram Fabiō glōriārētur, quod[10]
arcem Tarentīnam retinuisset,[10] dīxissetque eum[11] suā operā
Tarentum recēpisse, “Certē” inquit Fabius rīdēns, “nam nisi tū
āmīsissēs,[12] ego numquam recēpissem.”[12]
Quīntus Fabius iam senex fīliō suō cōnsulī lēgātus fuit; cumque
[95] in ēius castra venīret, fīlius obviam patrī prōgressus est,
duodecim līctōribus prō mōre antecēdentibus. Equō[1] vehēbātur
senex neque appropinquante cōnsule dēscendit. Iam ex līctōribus
ūndecim verēcundiā[2] paternae māiestātis tacitī praeterierant.
Quod cum cōnsul animadvertisset, proximum līctōrem iussit
[100] inclāmāre[3] Fabiō patrī ut ex equō dēscenderet. Pater tum
dēsiliēns “Nōn ego, fīlī,” inquit “tuum imperium contempsī, sed
experīrī voluī num scīrēs cōnsulem tē esse.” Ad summam senectūtem
vīxit Fabius Māximus, dīgnus tantō cōgnōmine.[4] Cautior[5]
quam prōmptior habitus est, sed īnsita[6] ēius ingeniō prūdentia eī
[105] bellō, quod tum gerēbātur, propriē apta erat. Nēminī[7] dubium
est quīn[8] rem[9] Rōmānam cunctandō[10] restituerit. Ut Scīpiō
pūgnandō,[10] ita hīc nōn dīmicandō[10] māximē cīvitātī Rōmānae
succurrisse vīsus est. Alter enim celeritāte suā Carthāginem
oppressit, alter cunctātiōne id[11] ēgit, nē Rōma opprimī posset.
Skip to [next selection].
[43.10] In the latter part of the First Punic War Hamilcar had successfully maintained himself for several years in Sicily against the Romans. Subsequently he built up a great Carthaginian empire in Spain, partly to offset the losses which Carthage had sustained in its struggle with Rome, and partly to supply it with the means for a renewal of the conflict.
[43.11] novem . . . nātus: ‘when only nine years old.’
[43.12] Cf. [p. 10, n. 15].