Pūblius Cornēlius Scīpiō[2] nōndum annōs
pueritiae ēgressus patrem singulārī virtūte
servāvit; quī[3] cum pūgnā[4] apud Tīcīnum[5]
contrā Hannibalem commissā graviter vulnerātus
[5] in hostium manūs iam iam[6] ventūrus
esset, fīlius interiectō[7] corpore Poenīs inruentibus
sē opposuit et patrem perīculō līberāvit.
Quae[8] pietās Scīpiōnī posteā aedīlitātem
petentī favōrem populī conciliāvit. Cum obsisterent
[10] tribūnī plēbis, negantēs[9] ratiōnem ēius esse habendam,
quod nōndum ad petendum lēgitima[10] aetās esset, “Sī mē” inquit
Scīpiō “omnēs Quirītēs aedīlem facere volunt, satis annōrum
habeō.” Tantō inde favōre ad suffrāgia itum[11] est, ut tribūnī
inceptō dēsisterent.
[15] Post clādem Cannēnsem Rōmānī exercitūs reliquiae Canusium
perfūgerant; cumque ibi tribūnī mīlitum quattuor essent, tamen
omnium cōnsēnsū ad Pūblium Scīpiōnem, admodum[12] adulēscentem,
summa imperiī dēlāta est. Quibus cōnsultantibus nūntiat
Pūblius Fūrius Philus, cōnsulāris virī fīlius, nōbilēs quōsdam
[20] iuvenēs propter dēspērātiōnem cōnsilium dē Italiā dēserendā
inīre. Statim in hospitium Metellī, quī cōnspīrātiōnis erat prīnceps,
sē contulit Scīpiō, et cum concilium ibi iuvenum, dē quibus
adlātum[1] erat, invēnisset, strictō super cāpita cōnsultantium
gladiō, “Iūrāte” inquit “vōs neque ipsōs rem pūblicam populī
[25] Rōmānī dēsertūrōs, neque alium cīvem Rōmānum dēserere
passūrōs[2]: quī[3] nōn iūrāverit, in sē hunc gladium strictum esse
sciat.”[4] Haud[5] secus pavidī, quam sī victōrem Hannibalem
cernerent,[6] iūrant omnēs cūstōdiendōsque sēmet ipsōs Scīpiōnī
trādunt.
[30] Cum Rōmānī duās clādēs in Hispāniā accēpissent duoque ibi
summī imperātōrēs[7] intrā diēs trīgintā cecidissent, placuit[8]
exercitum augērī eōque prōcōnsulem mittī; nec tamen
quem mitterent[9] satis cōnstābat. Eā dē rē indicta sunt comitia.
Prīmō populus exspectābat ut, quī sē tantō dīgnōs imperiō
[35] crēderent,[10] nōmina profitērentur; sed nēmō audēbat illud imperium
suscipere. Maesta igitur cīvitās ac prope inops[11] cōnsiliī[12]
comitiōrum diē in campum dēscendit. Subitō P. Cornēlius Scīpiō,
quattuor et vīgintī fermē annōs nātus, professus sē petere,[13] in
superiōre, unde[14] cōnspicī posset, locō cōnstitit. In quem
[40] postquam omnium ōra conversa sunt, ad ūnum omnēs Scīpiōnem in
Hispāniā prōcōnsulem esse iussērunt. At postquam animōrum[15]
impetus resēdit, populum[16] Rōmānum coepit factī paenitēre:
aetātī Scīpiōnis māximē diffīdēbant. Quod ubi animadvertit
Scīpiō, advocātā cōntiōne ita māgnō ēlātōque animō dē bellō,
[45] quod gerendum esset, disseruit, ut hominēs cūrā līberāret spēque
certissimā implēret.
Profectus igitur in Hispāniam Scīpiō Carthāginem Novam,
quō[1] diē vēnit, expūgnāvit. Eō[2] congestae[3] erant omnēs paene
Āfricae et Hispāniae opēs, ibi arma, ibi pecūnia, ibi tōtīus Hispāniae
[50] obsidēs erant: quibus omnibus potītus est Scīpiō. Inter
captīvōs ad eum adducta est eximiae fōrmae adulta virgō. Quam
ubi comperit inlūstrī locō inter Celtibērōs nātam prīncipīque ēius
gentis adulēscentī dēspōnsam esse, arcessītīs parentibus et spōnsō
eam reddidit. Parentēs virginis, quī ad eam redimendam satis[4]
[55] māgnum aurī pondus attulerant, Scīpiōnem ōrābant ut id ā sē
dōnum acciperet. Scīpiō aurum ante pedēs pōnī iūssit vocātōque
ad sē virginis spōnsō, “Super dōtem” inquit “quam acceptūrus
ā socerō es, haec tibi ā mē dōtālia dōna accēdent” aurumque
tollere āc sibi habēre iūssit. Ille domum reversus ad referendam
[60] Scīpiōnī grātiam Celtibērōs Rōmānīs conciliāvit.
Deinde Scīpiō Hasdrubalem[5] victum[6] ex Hispāniā expulit.
Castrīs hostium potītus omnem praedam mīlitibus concessit,
captīvōs[7] Hispānōs sine pretiō domum dīmīsit; Āfrōs vērō vēndī
iussit. Erat inter eōs puer adultus rēgiī generis,[8] fōrmā
[65] īnsīgnī[8]: quem cum percontārētur Scīpiō quis et cūiās esset, et
cūr id[9] aetātis in castrīs fuisset, “Numida sum” inquit puer,
“Massīvam populārēs vocant: orbus ā patre relīctus, apud avum
māternum, Numidiae rēgem, ēducātus sum. Cum avunculō Masinissā,
quī nūper subsidiō Carthāginiēnsibus vēnit, in Hispāniam
[70] trāiēcī; prohibitus propter aetātem ā Masinissā numquam ante
proelium iniī. Eō diē, quō pūgnātum est cum Rōmānīs, īnsciō
avunculō, clam armīs equōque sūmptō, in aciem exiī: ibi, prōlāpsō
equō, captus sum ā Rōmānīs.” Scīpiō eum interrogat velletne[1]
ad avunculum revertī. Cum, effūsīs[2] gaudiō lacrimīs, id
[75] vērō sē cupere puer dīceret, tum Scīpiō puerō ānulum aureum
equumque ōrnātum dōnat datīsque quī[3] tūtō dēdūcerent equitibus
dīmīsit.
Cum Pūblius Cornēlius Scīpiō sē ergā Hispānōs clēmenter gessisset,
circumfūsa multitūdō eum rēgem ingentī cōnsēnsū appellāvit;
[80] at Scīpiō, silentiō per praecōnem factō, “Nōmen imperātōris”
inquit, “quō[4] mē meī mīlitēs appellārunt, mihi[5] māximum est:
rēgium[6] nōmen, alibī māgnum, Rōmae intolerābile est. Sī id
amplissimum iūdicātis, quod rēgāle est, vōbīs licet exīstimāre rēgālem
in mē esse animum; sed ōrō vōs ut ā rēgis appellātiōne abstineātis.”
[85] Sēnsēre etiam barbarī māgnitūdinem animī, quā Scīpiō id
āspernābātur, quod cēterī mortālēs admīrantur et concupīscunt.
Scīpiō receptā Hispāniā cum iam bellum in ipsam Āfricam
trānsferre meditārētur, conciliandōs[7] prius rēgum et gentium
animōs exīstimāvit. Syphācem, Maurōrum rēgem, opulentissimum
[90] tōtīus Āfricae rēgem, quem[8] māgnō ūsuī[9] sibi[9] fore[10] spērāret,
prīmum tentāre statuit. Itaque lēgātum cum dōnīs ad eum mīsit
C. Laelium, quōcum intimā familiāritāte vīvēbat. Syphāx amīcitiam
B.C.
206. Rōmānōrum sē accipere adnuit, sed fidem nec dare
nec accipere, nisi cum ipsō cōram duce Rōmānō, voluit.
[95] Scīpiō igitur in Āfricam trāiēcit. Forte ita incidit, ut eō ipsō
tempore Hasdrubal[1] pulsus Hispāniā ad eundem portum appelleret,[2]
Syphācis amīcitiam pariter petītūrus.[3] Uterque ā rēge in
hospitium invītātus. Cēnātum[4] simul apud rēgem est; eōdem
etiam lectō[5] Scīpiō atque Hasdrubal accubuērunt. Tanta autem
[100] inerat cōmitās in Scīpiōne, ut nōn Syphācem modo, sed etiam
hostem īnfēstissimum Hasdrubalem sibi conciliāret. Scīpiō, foedere
īctō cum Syphāce, in Hispāniam ad exercitum rediit.
Masinissa quoque amīcitiam cum Scīpiōne iungere iam dūdum[6]
cupiēbat. Quārē ad eum trēs Numidārum prīncipēs mīsit ad
[105] tempus locumque conloquiō statuendum. Duōs prō obsidibus retinērī
ā Scīpiōne iubet; remissō tertiō, quī Masinissam ad locum
cōnstitūtum addūceret, Scīpiō et Masinissa cum paucīs in
conloquium vēnērunt. Cēperat iam ante Numidam ex fāmā rērum
gestārum admīrātiō virī, sed māior praesentis[7] venerātiō cēpit:
[110] erat enim in vultū māiestās summa; accēdēbat prōmissa caesariēs
habitusque corporis, nōn cultus[8] munditiīs, sed virīlis vērē ac
mīlitāris, et flōrēns iuventa. Prope attonitus ipsō congressū
Numida grātiās dē[9] fīliō frātris remissō agit: adfīrmat sē ex eō
tempore eam quaesīvisse[10] occāsiōnem, quam tandem oblātam[11]
[115] nōn omīserit; cupere sē illī et populō Rōmānō operam nāvāre.
Laetus eum Scīpiō audīvit atque in societātem recēpit.
Scīpiō deinde Rōmam rediit et ante annōs[12] cōnsul factus est.
Sicilia eī prōvincia dēcrēta est permissumque ut in Āfricam inde
trāiceret. Quī cum vellet ex fortissimīs peditibus Rōmānīs
[120] trecentōrum equitum numerum complēre, nec posset illōs subitō
armīs et equīs īnstruere, id prūdentī cōnsiliō perfēcit. Namque
ex omnī Siciliā trecentōs iuvenēs nōbilissimōs et dītissimōs, quī
equīs mīlitārent[1] et sēcum in Āfricam trāicerent,[1] lēgit diemque
iīs ēdīxit, quā[2] equīs armīsque īnstrūctī atque ōrnātī adessent.[1]
[125] Gravis ea mīlitia, procul domō, terrā marīque multōs labōrēs,
māgna perīcula adlātūra vidēbātur; neque ipsōs modo, sed parentēs
cōgnātōsque eōrum ea cūra angēbat. Ubi diēs quae dicta
erat advēnit, arma equōsque ostendērunt, sed omnēs ferē
longinquum et grave bellum horrēre appārēbat. Tunc Scīpiō mīlitiam
[130] iīs sē remissūrum ait, sī arma et equōs mīlitibus Rōmānīs
voluissent[3] trādere. Laetī condiciōnem accēpērunt iuvenēs Siculī.
Ita Scīpiō sine pūblicā impēnsā suōs īnstrūxit ōrnāvitque equitēs.
Tunc Scīpiō ex Siciliā in Āfricam ventō secundō profectus est
tantō mīlitum ārdōre, ut nōn ad bellum dūcī vidērentur, sed ad
[135] certa victōriae praemia. Celeriter nāvēs ē cōnspectū Siciliae
ablātae sunt cōnspectaque brevī Āfricae lītora. Scīpiō cum ēgrediēns
ad terram nāvī prōlāpsus esset et ob hōc attonitōs mīlitēs
cerneret, id, quod trepidātiōnem adferēbat, in hortātiōnem convertēns,
“Āfricam oppressī” inquit, “mīlitēs!” Expositīs cōpiīs in
[140] proximīs tumulīs castra mētātus[4] est. Ibi speculātōrēs hostium
in castrīs dēprehēnsōs[5] et ad sē perductōs[5] nec suppliciō adfēcit
nec dē cōnsiliīs ac vīribus Poenōrum percontātus est, sed circā
omnēs Rōmānī exercitūs manipulōs cūrāvit dēdūcendōs; dein
interrogātōs[6] num ea satis cōnsīderāssent, quae speculārī erant
[145] iūssī, prandiō datō incolumēs dīmīsit.