[79.4] prōspectū . . . pulcherrimam: ‘with a very beautiful view and promenade.’ prōspectū and ambulātiōne are abl. of specification.
[79.5] Why subjunctive?
[79.6] utpote sōlī = quod sōlus erat. In phrases like this Latin suffers from the lack of a present part. to sum.
[80.1] dedit ūtendōs: i.e. loaned them. For ūtendōs, see [p. 2, n. 18].
[80.2] The Muses were patrons of literature in its various forms.
[Text-only version] [XXVI.] Gnaeus Pompēius Māgnus
Gnaeus Pompēius,[3] stirpis senātōriae, bellō[4]
cīvīlī sē et patrem cōnsiliō servāvit. Cum enim
Pompēī pater exercituī suō ob avāritiam esset
invīsus, factā in eum cōnspīrātiōne, Terentius
[5] quīdam, Gnaeī Pompēī fīliī[5] contubernālis, hunc[6]
occīdendum suscēpit, dum[7] aliī tabernāculum
patris incenderent.[7] Quae rēs cum iuvenī Pompēiō
cēnantī nūntiāta esset, nihil perīculō mōtus
solitō[8] hilarius bibit et cum Terentiō eādem,
[10] quā[9] anteā, cōmitāte ūsus est. Deinde cubiculum ingressus clam
subdūxit sē tentōriō et fīrmam patrī circumdedit cūstōdiam.
Terentius tum dēstrictō ēnse ad lectum Pompēī accessit multīsque
īctibus strāgula percussit.[10] Ortā mox sēditiōne Pompēius sē in
media coniēcit āgmina, mīlitēsque tumultuantēs precibus et lacrimīs
[15] plācāvit ac ducī reconciliāvit.
Eōdem bellō Pompēius partēs Sullae secūtus ita sē gessit ut ab
eō māximē dīligerētur. Annōs trēs et vīgintī nātus, ut Sullae
auxiliō venīret, paternī exercitūs reliquiās conlēgit, statimque
dux perītus exstitit.[1] Māgnus illīus apud mīlitem amor, māgna
[20] apud omnēs admīrātiō fuit; nūllus eī[2] labor taediō,[2] nūlla
dēfatīgātiō molestiae[2] erat. Cibī[3] vīnīque[3] temperāns, somnī parcus[4];
inter mīlitēs corpus exercēns cum alacribus saltū,[5] cum vēlōcibus
cursū,[5] cum validīs luctandō[5] certābat. Tum ad Sullam iter
intendit et in eō itinere trēs hostium exercitūs aut fūdit aut sibi
[25] adiūnxit. Quem ubi Sulla ad sē accēdere audīvit ēgregiamque
sub sīgnīs iuventūtem āspexit, dēsiliit ex equō Pompēiumque
salūtāvit imperātōrem et posteā eī[6] venientī solēbat sellā
adsurgere et caput aperīre et equō dēscendere, quem honōrem nēminī
nisi Pompēiō tribuēbat.
[30] Posteā Pompēius in Siciliam profectus est, ut eam ā Carbōne,
Sullae inimīcō, occupātam reciperet. Carbō comprehēnsus et ad
Pompēium ductus est: quem Pompēius, etsi Carbō[7] muliebriter
mortem extimēscēns dēmissē et flēbiliter mortem dēprecābātur,
ad supplicium dūcī iussit. Longē moderātior fuit Pompēius ergā
[35] Sthenium, Siciliae cūiusdam cīvitātis prīncipem. Cum enim in
eam cīvitātem animadvertere dēcrēvisset, quae[8] sibi adversāta
fuisset, inīquē eum factūrum Sthenius exclāmāvit,[9] sī ob ūnīus
culpam omnēs pūnīret. Interrogantī Pompēiō quisnam ille ūnus
esset, “Ego” inquit Sthenius “quī cīvēs meōs ad id indūxī.”
[40] Tam līberā vōce dēlectātus Pompēius omnibus et Stheniō ipsī
pepercit.[1]