Trānsgressus inde in Āfricam Iarbam, Numidiae rēgem, quī
Mariī partibus favēbat, bellō persecūtus intrā diēs quadrāgintā
oppressit et Āfricam subēgit adulēscēns[2] quattuor et vīgintī
[45] annōrum. Deinde cum litterae eī ā Sullā redditae essent, quibus
exercitū[3] dīmissō cum ūnā legiōne successōrem exspectāre
iubēbātur, Pompēius, quamquam aegrē id ferēbat, tamen pāruit et
Rōmam revertit. Revertentī incrēdibilis hominum multitūdō
obviam īvit; Sulla quoque laetus eum excēpit et Māgnī
[50] cōgnōmine cōnsalūtāvit. Nihilō minus Pompēiō triumphum petentī
restitit: neque vērō eā rē ā prōpositō dēterritus est Pompēius
aususque[4] dīcere plūrēs adōrāre sōlem orientem quam occidentem:
quō dictō innuēbat Sullae potentiam minuī, suam crēscere.
Eā vōce audītā Sulla, cōnfīdentiā adulēscentis perculsus,[5]
[55] “Triumphet! triumphet!” exclāmāvit.
Metellō[6] iam senī[7] et bellum in Hispāniā sēgnius gerentī
conlēga datus Pompēius adversus Sertōrium variō ēventū dīmicāvit.
Māximum ibi in proeliō quōdam perīculum subiit: cum enim vir
vāstā corporis māgnitūdine impetum in eum fēcisset, Pompēius
[60] manum amputāvit; sed multīs[8] in eum concurrentibus vulnus in
femore accēpit et ā suīs fugientibus dēsertus in[9] hostium potestāte
erat. At praeter spem ēvāsit: barbarī enim equum ēius aurō
phalerīsque eximiīs īnstrūctum cēperant. Dum igitur praedam
inter sē altercantēs[10] partiuntur, Pompēius eōrum manūs effūgit.
[65] Alterō proeliō cum Metellus Pompēiō labōrantī auxiliō vēnisset,
Sertōrius recēdere coāctus dīxisse fertur: “Nisi anus illa
supervēnisset,[1] ego hunc puerum verberibus castīgātum Rōmam
dīmīsissem.”[1] Metellum anum appellābat, quia is, iam senex,[2] ad
mollem et effēminātam vītam dēflexerat. Sertōriō interfectō
[70] Pompēius Hispāniam recēpit.
Cum[3] pīrātae illā tempestāte
maria omnia īnfēstārent[3] et quāsdam
etiam Ītaliae urbēs dīripuissent,[3]
B.C.
67. ad eōs opprimendōs
[75] cum imperiō extraōrdināriō
missus est Pompēius. Nimiae
virī potentiae obsistēbant quīdam
ex optimātibus et imprīmīs Quīntus Catulus. Quī cum in cōntiōne
dīxisset esse quidem[4] praeclārum virum Cn. Pompēium, sed[4] nōn
[80] esse ūnī omnia tribuenda, adiēcissetque: “Sī quid huīc acciderit,
quem in ēius locum substituētis?” summō cōnsēnsū succlāmāvit
ūniversa cōntiō, “Tē, Quīnte Catule.” Tam honōrificō cīvium
tēstimōniō victus Catulus ē cōntiōne discessit. Pompēius,
dispositīs[5] per omnēs maris recessūs nāvibus, brevī terrārum orbem
[85] illā pēste līberāvit; praedōnēs multīs locīs victōs fūdit; eōsdem
in dēditiōnem acceptōs in urbibus et agrīs procul ā marī
conlocāvit. Nihil hāc victōriā celerius, nam intrā quadrāgēsimum
diem pīrātās tōtō marī expulit.
Cōnfectō bellō pīrāticō, Gnaeus Pompēius contrā Mithridātem
[90] profectus in Asiam māgnā celeritāte contendit. Proelium
cum rēge cōnserere cupiēbat, neque[6] opportūna dabātur
pūgnandī facultās, quia Mithridātēs interdiū castrīs sē continēbat,
noctū vērō haud tūtum erat congredī cum hoste in locīs īgnōtīs.
Nocte tamen aliquandō cum Pompēius Mithridātem aggressus
[95] esset, lūna māgnō fuit Rōmānīs adiūmentō. Quam cum Rōmānī
ā[1] tergō habērent, umbrae corporum longius prōiectae ad prīmōs
ūsque hostium ōrdinēs pertinēbant, unde dēceptī rēgiī mīlitēs in
umbrās, tamquam in propinquum hostem, tēla mittēbant. Victus
Mithridātēs in Pontum profūgit. Pharnacēs fīlius bellum eī
[100] intulit, quī, occīsīs ā patre frātribus, vītae suae ipse timēbat.
Mithridātēs ā fīliō obsessus[2] venēnum sūmpsit; quod cum tardius
subīret, quia adversus venēna multīs anteā medicāmentīs corpus
fīrmāverat, ā mīlite Gallō, ā[3] quō ut adiuvāret sē petierat,
interfectus est.
[105] Tigrānī deinde, Armeniae rēgī, quī Mithridātis partēs secūtus
erat, Pompēius bellum intulit eumque ad dēditiōnem compulit.
DIADĒMA Quī cum prōcubuisset ad genua Pompēī, eum
ērēxit,[4] et benīgnīs verbīs recreātum diadēma,
quod abiēcerat, capitī repōnere iussit, aequē[5]
[110] pulchrum esse iūdicāns et vincere rēgēs et
facere. Inde in Iūdaeam profectus Rōmānōrum
prīmus[6] Iūdaeōs domuit, Hierosolyma,
B.C.
63. caput gentis, cēpit, templumque iūre[7]
victōriae ingressus est. Rēbus Asiae
[115] compositīs, in Italiam versus[8] ad urbem[9] vēnit, nōn, ut plērīque
timuerant, armātus, sed dīmissō exercitū, et tertium triumphum
bīduō[10] dūxit. Īnsīgnis fuit multīs novīs inūsitātīsque ōrnāmentīs
hīc triumphus; sed nihil inlūstrius vīsum, quam quod[11] tribus
triumphīs trēs orbis partēs dēvictae causam praebuerant: Pompēius
[120] enim, quod[1] anteā contigerat nēminī, prīmum ex Āfricā,
iterum ex Eurōpā, tertiō ex Asiā triumphāvit, fēlīx opīniōne
hominum futūrus, sī, quem[2] glōriae, eundem vītae fīnem habuisset
neque adversam fortūnam esset expertus iam senex.
Posteriōre enim tempore ortā inter Pompēium et Caesarem[3]
[125] gravī dissēnsiōne, quod[4] hīc[5] superiōrem, ille[5] parem ferre
nōn posset, bellum cīvīle exārsit. Caesar īnfēstō[6] exercitū
in Ītaliam vēnit. Pompēius, relīctā urbe ac deinde Ītaliā ipsā,
Thessaliam petit et cum eō cōnsulēs senātusque omnis: quem
īnsecūtus Caesar apud Pharsālum aciē fūdit. Victus Pompēius
[130] ad Ptolemaeum, Aegyptī rēgem, cuī tūtor ā senātū datus erat,
profūgit, quī Pompēium interficī iussit. Latus Pompēī sub oculīs
uxōris et līberōrum mūcrōne cōnfossum est, caput praecīsum,
truncus in Nīlum coniectus. Deinde caput cum ānulō ad Caesarem
dēlātum est, quī eō vīsō lacrimās nōn continēns illud
[135] multīs pretiōsissimīsque odōribus cremandum cūrāvit.
Is fuit Pompēī post trēs cōnsulātūs et totidem triumphōs vītae
exitus. Erant in Pompēiō multae et māgnae virtūtēs ac praecipuē
admīranda frūgālitās. Cum eī aegrōtantī praecēpisset
medicus ut turdum ederet, negārent autem[7] servī eam avem
[140] ūsquam aestīvō tempore posse reperīrī, nisi apud Lūcullum, quī
turdōs domī sagīnāret, vetuit Pompēius turdum inde petī, medicōque
dīxit: “Ergō,[8] nisi Lūcullus perditus dēliciīs esset, nōn vīveret
Pompēius?” Aliam avem, quae parābilis esset, sibi iussit
appōnī.