[Text-only version] [XXVIII.] Mārcus Tullius Cicerō
Mārcus Tullius Cicerō, equestrī genere, Arpīnī,
quod est Volscōrum oppidum, nātus est. Ex ēius
avīs[3] ūnus verrūcam[4] in extrēmō nāsō[5] sitam
habuit, ciceris[6] grānō similem; inde cōgnōmen
[5] Cicerōnis gentī inditum. Suādentibus quibusdam
ut id nōmen mūtāret, “Dabō operam”
inquit “ut istud cōgnōmen nōbilissimōrum
nōminum splendōrem vincat.” Cum ā patre
Rōmam missus, ubi[7] celeberrimōrum magistrōrum
[10] scholīs interesset, eās artēs dīsceret, quibus aetās puerīlis ad
hūmānitātem[8] solet īnfōrmārī, tantō successū tantāque cum
praeceptōrum tum cēterōrum dīscipulōrum admīrātiōne id fēcit, ut,
cum fāma dē Cicerōnis ingeniō et doctrīnā ad aliōs mānāsset,[9]
nōn paucī, quī ēius videndī et audiendī grātiā scholās adīrent,
[15] repertī esse dīcantur.
Cum nūllā rē magis ad summōs in rē pūblicā honōrēs viam
mūnīrī posse intellegeret quam arte dīcendī et ēloquentiā, tōtō
animō in ēius studium incubuit,[1] in quō quidem ita versātus[2] est,
ut nōn sōlum eōs, quī in Forō et iūdiciīs[3] causās perōrārent,[4]
[20] studiōsē sectārētur,[5] sed prīvātim quoque dīligentissimē sē
exercēret. Prīmum ēloquentiam et lībertātem[6] adversus Sullānōs
ostendit. Nam cum Rōscium quendam, parricīdiī accūsātum, ob
Chrȳsogonī, Sullae lībērtī,[7] quī in ēius adversāriīs erat, potentiam
nēmō dēfendere audēret, tantā ēloquentiae vī eum dēfendit Cicerō,
[25] ut iam tum in arte dīcendī nūllus eī pār esse vidērētur. Ex quō
invidiam veritus[8] Athēnās studiōrum grātiā petiit, ubi Antiochum
philosophum studiōsē audīvit. Inde ēloquentiae causā Rhodum
sē contulit, ubi Molōnem, Graecum rhētorem tum disertissimum,[9]
magistrum habuit. Quī cum Cicerōnem dīcentem audīvisset,
[30] flēvisse dīcitur, quod per hunc Graecia ēloquentiae laude
prīvārētur.[10]
Rōmam reversus quaestor Siciliam habuit. Nūllīus vērō quaestūra
aut grātior aut clārior fuit; cum māgna tum esset annōnae[11]
difficultās, initiō molestus erat Siculīs, quōs cōgeret frūmenta in
[35] urbem mittere; posteā vērō, dīligentiam et iūstitiam et cōmitātem[12]
ēius expertī,[13] māiōrēs quaestōrī suō honōrēs quam ūllī
umquam praetōrī dētulērunt. Ē Siciliā reversus Rōmam in causīs
dīcendīs ita flōruit, ut inter omnēs causārum patrōnōs[14] et esset
et habērētur prīnceps.
[40] Cōnsul deinde factus L. Sergiī Catilīnae coniūrātiōnem singulārī
virtūte, cōnstantiā, cūrā compressit.[15] Catilīnae proavum,[16]
M. Sergium, incrēdibilī fortitūdine fuisse Plīnius refert. Stīpendia[17]
is fēcit secundō bellō Pūnicō. Secundō stīpendiō[18] dextram
manum perdidit: stīpendiīs[18] duōbus ter et vīciēs vulnerātus est:
[45] ob id neutrā manū, neutrō pede satis ūtilis, plūrimīsque[19] posteā
stīpendiīs dēbilis[1] mīles erat. Bis ab Hannibale captus, bis[2]
vinculōrum ēius profugus, vīgintī mēnsibus nūllō[3] nōn diē in
catēnīs[4] aut compedibus[5] cūstōdītus. Sinistrā manū sōlā quater
pūgnāvit, duōbus equīs, īnsidente eō, suffossīs.[6] Dextram sibi
[50] ferream fēcit eāque religātā[7] proeliātus Cremōnam obsidiōne
exēmit, Placentiam tūtātus est, duodēna castra hostium in Galliā
cēpit. Cēterī profectō, Plīnius addit, victōrēs hominum fuēre,
Sergius vīcit etiam fortūnam.
Singulārem hūius virī glōriam foedē dehonestāvit pronepōtis[8]
[55] scelus. Hīc enim reī familiāris, quam profūderat, inopiā
multōrumque scelerum cōnscientiā in furōrem āctus et dominandī
cupiditāte incēnsus indīgnātusque, quod in petītiōne cōnsulātūs
repulsam[9] passus esset, coniūrātiōne factā senātum cōnfodere,
cōnsulēs trucīdāre,[10] urbem incendere, dīripere aerārium cōnstituerat.
[60] Āctum[11] erat dē pulcherrimō imperiō, nisi illa coniūrātiō
in[12] Cicerōnem et Antōnium cōnsulēs incidisset, quōrum alter[13]
indūstriā rem patefēcit, alter manū[14] oppressit. Cum Cicerō,
habitō senātū, in praesentem reum[15] perōrāsset, Catilīna, incendium
suum ruīnā[16] sē restinctūrum esse minitāns, Rōmā profūgit
[65] et ad exercitum, quem parāverat, proficīscitur, sīgna inlātūrus
urbī. Sed sociī ēius, quī in urbe remānserant, comprehēnsī in
carcere necātī sunt. A. Fulvius, vir senātōriī ōrdinis, fīlium,
iuvenem et ingeniō et fōrmā inter aequālēs nitentem,[17] prāvō
cōnsiliō Catilīnae amīcitiam secūtum inque castra ēius ruentem,
[70] ex mediō itinere retrāctum suppliciō mortis adfēcit, praefātus[18]
nōn sē Catilīnae illum adversus patriam, sed patriae adversus
Catilīnam genuisse.[19]
Neque eō magis ab inceptō Catilīna dēstitit, sed īnfēstīs sīgnīs
Rōmam petēns Antōniī exercitū opprimitur. Quam atrōciter
[75] dīmicātum sit exitus docuit: nēmō hostium bellō superfuit;
quem quisque in pūgnandō cēperat locum, eum āmissā animā[1]
tegēbat. Catilīna longē ā suīs inter hostium cadāvera[2] repertus
est: pulcherrimā morte,[3] sī prō patriā sīc concidisset! Senātus
populusque Rōmānus Cicerōnem patrem patriae appellāvit. Cicerō
[80] ipse in ōrātiōne prō Sullā palam praedicat cōnsilium patriae
servandae fuisse iniectum sibi ā diīs, cum Catilīna coniūrāsset
adversus eam. “Ō diī immortālēs,” inquit “vōs profectō
incendistis tum animum meum cupiditāte cōnservandae patriae. Vōs
āvocāstis mē ā cōgitātiōnibus omnibus cēterīs et convertistis ad
[85] salūtem ūnam patriae. Vōs dēnique praetulistis mentī meae
clārissimum lūmen in tenebrīs tantīs errōris et īnscientiae.
Tribuam enim vōbīs, quae sunt vestra. Nec vērō possum tantum
dare ingeniō meō, ut[4] dīspexerim sponte meā in tempestāte illā
turbulentissimā reī pūblicae, quid esset optimum factū.”
[90] Paucīs post annīs Cicerōnī diem dīxit Clōdius tribūnus plēbis,
quod cīvēs Rōmānōs indictā[5] causā necāvisset. Senātus maestus,[6]
tamquam in pūblicō lūctū, veste[7] mūtātā prō eō dēprecābātur.
Cicerō, cum posset armīs salūtem suam dēfendere, māluit urbe
cēdere quam suā causā caedem fierī. Proficīscentem omnēs bonī
[95] flentēs prōsecūtī sunt. Dein Clōdius ēdictum prōposuit ut Mārcō
Tulliō[8] īgnī et aquā interdīcerētur: illīus domum et vīllās
incendit. Sed vīs illa nōn diuturna fuit, mox enim tōtus ferē populus
Rōmānus ingentī dēsīderiō Cicerōnis reditum flāgitāre coepit et
māximō omnium ōrdinum studiō Cicerō in patriam revocātus est.
[100] Nihil per tōtam vītam Cicerōnī itinere, quō in patriam rediit,
accidit iūcundius. Obviam[1] eī redeuntī ab ūniversīs itum est: domus
ēius pūblicā pecūniā restitūta est.
Gravissimae illā tempestāte inter Caesarem et Pompēium ortae
sunt inimīcitiae, ut rēs[2] nisi bellō dīrimī nōn posse vidērētur.
[105] Cicerō quidem summō studiō ēnītēbātur[3] ut eōs inter sē reconciliāret
et ā bellī cīvīlis calamitātibus dēterrēret, sed cum neutrum
ad pācem ineundam permovēre posset, Pompēium secūtus est.
Sed victō Pompēiō, ā Caesare victōre veniam ultrō accēpit. Quō
interfectō Octāviānum, Caesaris hērēdem, fōvit,[4] Antōnium
[110] impūgnāvit effēcitque ut ā senātū hostis iūdicārētur.