Sed Antōnius, initā cum Octāviānō societāte,[5] Cicerōnem iam
diū sibi inimīcum prōscrīpsit. Quā rē audītā, Cicerō trānsversīs[6]
itineribus in vīllam, quae ā marī proximē aberat, fūgit indeque
nāvem cōnscendit, in Macedoniam trānsitūrus. Unde aliquotiēns
[115] in altum prōvectum cum modo[7] ventī adversī rettulissent, modo
ipse iactātiōnem maris patī nōn posset, taedium[8] tandem eum
et fugae et vītae cēpit regressusque ad vīllam “Moriar” inquit
“in patriā saepe servātā.” Satis cōnstat, adventantibus percussōribus,
servōs fortiter fidēliterque parātōs fuisse ad dīmicandum,
LECTĪCA. [120] ipsum dēpōnī lectīcam[9] et quiētōs patī, quod
sors inīqua cōgeret, iussisse. Prōminentī[10]
ex lectīcā et immōtam cervīcem[11] praebentī[10]
caput praecīsum est. Manūs quoque abscissae;
caput relātum est ad Antōnium ēiusque
[125] iussū cum dextrā manū in rōstrīs positum.
Quamdiū rēs pūblica Rōmāna per eōs gerēbātur, quibus sē ipsa
commīserat, in eam cūrās cōgitātiōnēsque ferē omnēs suās cōnferēbat
Cicerō et plūs[1] operae pōnēbat in agendō quam in scrībendō.
Cum autem dominātū ūnīus C. Iūliī Caesaris omnia tenērentur,
[130] nōn sē angōribus[2] dēdidit nec indīgnīs homine doctō voluptātibus.
Fugiēns cōnspectum Forī urbisque rūra peragrābat abdēbatque
sē, quantum licēbat, et sōlus erat. Nihil agere autem cum
animus nōn posset, exīstimāvit honestissimē molestiās posse
dēpōnī, sī sē ad philosophiam rettulisset, cuī adulēscēns multum
[135] temporis tribuerat, et omne studium cūramque convertit ad scrībendum:
atque ut cīvibus etiam ōtiōsus[3] aliquid prōdesse[4] posset,
ēlabōrāvit ut doctiōrēs fierent et sapientiōrēs, plūraque brevī
tempore, ēversā rē pūblicā, scrīpsit, quam multīs annīs eā stante
scrīpserat. Sīc fācundiae[5] et Latīnārum litterārum parēns
[140] ēvāsit[6] pāruitque virōrum sapientium praeceptō, quī docent nōn
sōlum ex[7] malīs ēligere minima oportēre, sed etiam excerpere[8] ex
hīs ipsīs, sī quid īnsit bonī.
Multa exstant facētē[9] ab eō dicta. Cum Lentulum, generum[10]
suum, exiguae statūrae hominem, vīdisset longō gladiō accinctum,
[145] “Quis” inquit “generum meum ad gladium adligāvit?”—Mātrōna
quaedam iūniōrem sē, quam erat, simulāns dictitābat sē
trīgintā tantum annōs habēre; cuī Cicerō “Vērum est,” inquit
“nam hōc vīgintī annōs audiō.”—Caesar, alterō cōnsule mortuō
diē[11] Decembris ūltimā, Canīnium cōnsulem hōrā septimā in
[150] reliquam diēī partem renūntiāverat; quem cum plērīque īrent
salūtātum dē mōre, “Fēstīnēmus” inquit Cicerō “priusquam abeat
magistrātū.” Dē eōdem Canīniō scrīpsit Cicerō: “Fuit mīrificā[12]
vigilantiā Canīnius, quī tōtō suō cōnsulātū somnum nōn
vīderit.[13]”
Skip to [next selection].
The following selections have been edited for rapid reading or reading at sight:
[96.3] ‘ancestors.’
[96.4] ‘wart.’
[96.5] ‘nose’; cf. nasal.