Bellum Mutinēnse Octāviānus duōbus proeliīs cōnfēcit, quōrum
in alterō nōn ducis modo, sed mīlitis etiam fūnctus est officiō
atque in mediā dīmicātiōne, aquiliferō legiōnis suae graviter
sauciō,[9] aquilam umerīs subīsse diūque fertur portāsse. Posteā
[25] reconciliātā cum Antōniō grātiā[10]iūnctīsque cum eō cōpiīs, ut
Gāī Caesaris necem ulcīscerētur, ad urbem hostīliter accessit
mīsitque quī nōmine exercitūs sibi cōnsulātum dēpōscerent.
Cunctante senātū centuriō, prīnceps lēgātiōnis, rēiectō sagulō,[11]
ostendēns gladiī capulum[12] nōn dubitāvit[13] in Cūriā dīcere: “Hīc
[30] faciet, sī vōs nōn fēceritis.”
Ita cum Octāviānus vīcēsimō aetātis annō cōnsulātum invāsisset,
pācem fēcit cum Antōniō et Lepidō, ita ut triumvirī reī
pūblicae cōnstituendae per quīnquennium essent ipse et Lepidus
et Antōnius, et ut suōs quisque inimīcōs prōscrīberent. Quae
[35] prōscrīptiō Sullānā longē crūdēlior fuit. Exstant autem ex eā
multa vel extrēmae impietātis vel mīrae fideī āc cōnstantiae
exempla. T. Tōranius, triumvirōrum partēs secūtus, prōscrīptī
patris suī, praetōriī et ōrnātī virī, latebrās, aetātem notāsque[1]
corporis, quibus āgnōscī posset, centuriōnibus ēdidit, quī eum
[40] persecūtī sunt. Alius quīdam cum prōscrīptum sē cōgnōvisset,
ad clientem suum cōnfūgit; sed fīlius ēius per ipsa vēstīgia
patris mīlitibus ductīs occīdendum eum in cōnspectū suō obiēcit.
Cum C. Plōtius Plancus ā triumvirīs prōscrīptus in regiōne
Salernitānā[2] latēret, servī ēius, comprehēnsī multumque āc diū
[45] tortī,[3] negābant sē scīre ubi dominus esset. Nōn sustinuit deinde
Plancus tam fidēlēs tamque bonī exemplī servōs ulterius cruciārī;
sed prōcessit in medium iugulumque gladiīs mīlitum obiēcit.
Senātōris cūiusdam servus cum ad dominum prōscrīptum occīdendum
mīlitēs advēnisse cōgnōsset, commūtātā cum eō veste,
[50] permūtātō etiam ānulō, illum postīcō[4] clam ēmīsit, sē autem in
cubiculum ad lectulum[5] recēpit et ut dominum occīdī passus est.
“Quantī[6] virī est” addit Seneca,[7] “cum praemia prōditiōnis
ingentia ostendantur, praemium fideī mortem concupīscere!”
Octāviānus deinde M. Brūtum, interfectōrem Caesaris, bellō
[55] persecūtus id bellum, quamquam invalidus atque aeger, duplicī
proeliō trānsēgit; quōrum priōre castrīs exūtus[8] vix fugā ēvāsit.
Victor acerbissimē sē gessit: in nōbilissimum quemque captīvum
nōn sine verbōrum contumēliā saeviit. Ūnī suppliciter sepultūram
precantī respondisse dīcitur iam istam in volucrum fore
[60] potestāte. Aliōs, patrem et fīlium, prō vītā rogantēs sortīrī
fertur iussisse ut alterutrī[9] concēderētur, ac cum, patre quia
sē obtulerat occīsō, fīlius quoque voluntāriā occubuisset nece,
spectāsse utrumque morientem. Ōrāre veniam vel excūsāre sē
cōnantibus, ūnā vōce occurrēbat[1] moriendum esse. Scrībunt
[65] quīdam trecentōs ex dēditīciīs[2] ēlēctōs ad āram dīvō[3] Iūliō
exstrūctam Īdibus Mārtiīs hostiārum[4] mōre mactātōs.[5]
Abaliēnātus posteā est ab Antōniō, quod is, repudiātā Octāviā
sorōre, Cleopatram, Aegyptī rēgīnam, dūxisset uxōrem: quae quidem
mulier cum Antōniō lūxū et dēliciīs[6] certābat. Ūnā sē cēnā
[70] centiēs[7] sēstertium absūmptūram aliquandō dīxerat. Cupiēbat
dīscere Antōnius, sed fierī posse nōn arbitrābātur. Posterō igitur
diē māgnificam[8] aliās cēnam, sed cottīdiānam Antōniō apposuit
inrīdentī, quod prōmissō stāre nōn potuisset. At illa īnferrī
mēnsam[9] secundam iussit. Ex praeceptō ministrī ūnum tantum
[75] vās ante eam posuēre acētī,[10] cūius asperitās vīsque margarītās[11]
resolvit.[12] Exspectante igitur Antōniō quidnam esset āctūra,
margarītam, quam auribus gerēbat, dētrāxit et acētō liquefactam
absorbuit. Victum Antōnium omnēs, quī aderant,
prōnūntiāvērunt.
[80] Octāviānus cum Antōniō apud Actium, quī locus est in Ēpīrō,
nāvālī proeliō dīmicāvit. Victum et fugientem persecūtus Aegyptum
petiit, et Alexandrēam, quō Antōnius cum Cleopatrā cōnfūgerat,
obsēdit. Antōnius in ultimā rērum dēspērātiōne, cum
habitū rēgis in soliō[13] rēgālī sēdisset, mortem sibi ipse cōnscīvit.
[85] Cleopatra, quam Octāviānus, Alexandrēā in potestātem redāctā,
māgnō opere cupiēbat vīvam comprehendī triumphōque servārī,
aspidem[14] sibi adferendam cūrāvit ēiusque morsū periit. Cleopatrae
mortuae commūnem cum Antōniō sepultūram tribuit.
Tandem Octāviānus, hostibus victīs sōlus imperiō potītus,
[90] clēmentem sē exhibuit.[1] Omnia deinceps in eō plēna mānsuētūdinis[2]
et hūmānitātis. Multīs īgnōvit vel iīs quī saepe graviter
eum offenderant. Reversus in Ītaliam triumphāns Rōmam
ingressus est. Tum bellīs tōtō orbe compositīs Iānī geminī portās
suā manū clausit, quae bis tantum anteā clausae fuerant, prīmum
[95] sub Numā rēge, iterum post prīmum Pūnicum bellum. Tunc
omnēs praeteritōrum malōrum oblīviō cēpit populusque Rōmānus
praesentis ōtiī laetitiā perfruēbātur. Octāviānō māximī honōrēs
ā senātū dēlātī sunt. Ipse Augustus cōgnōminātus et in honōrem
ēius mēnsis Sextīlis[3] eōdem nōmine appellātus est, quod illō
[100] mēnse bellīs cīvīlibus fīnis esset impositus. Patris patriae
cōgnōmen ūniversī māximō cōnsēnsū dētulērunt eī. Dēferentibus
lacrimāns respondit Augustus hīs verbīs: “Compos[4] factus
vōtōrum meōrum, patrēs conscrīptī, quid habeō aliud, quod deōs
immortālēs precer, quam ut hunc cōnsēnsum vestrum ad ultimum
[105] vītae fīnem mihi perferre liceat!”
Dictātūram māgnā vī offerente populō dēprecātus est. Dominī
appellātiōnem semper exhorruit eamque sibi tribuī ēdictō vetuit.
Immō[5] dē restituendā rē pūblicā nōn semel cōgitāvit, sed
reputāns et sē prīvātum nōn sine perīculō fore, et rem pūblicam
[110] plūrium arbitriō commissum[6] īrī, summam retinuit potestātem,
id vērō studuit nē quem novī statūs paenitēret. Bene dē iīs
etiam, quōs adversāriōs expertus erat, et sentiēbat et loquēbātur.
Legentem aliquandō ūnum ē nepōtibus invēnit; cumque puer
territus volūmen Cicerōnis, quod manū tenēbat, veste tegeret,
[115] Augustus librum cēpit eōque statim redditō, “Hīc vir,” inquit
“fīlī mī, doctus fuit et patriae amāns.”
Pedibus saepe per urbem incēdēbat summāque cōmitāte adeuntēs
excipiēbat. Convēnit[1] aliquandō eum veterānus mīles, quī
vocātus in iūs perīclitābātur rogāvitque ut sibi adesset. Statim
[120] Augustus ūnum ē comitātū[2] suō ēlēgit advocātum, quī lītigātōrem
commendāret. Tum veterānus exclāmāvit: “At nōn ego,
tē perīclitante bellō Actiacō, vicārium[3] quaesīvī, sed ipse prō tē
pūgnāvī,” simulque dētēxit cicātrīcēs.[4] Ērubuit[5] Augustus
atque ipse vēnit in advocātiōnem.
[125] Cum post Actiacam victōriam Octāviānus Rōmam reverterētur,
occurrit eī inter grātulantēs opifex[6] quīdam corvum[7] tenēns,
quem īnstituerat haec dīcere: “Avē,[8] Caesar, victor, imperātor!”
Mīrātus Caesar officiōsam avem vīgintī mīlibus nummōrum[9] ēmit.
Socius opificis, ad quem nihil ex illā līberālitāte pervēnerat,
[130] adfīrmāvit Caesarī habēre illum et alium corvum, quem ut adferre
cōgerētur rogāvit. Adlātus verba, quae didicerat, expressit:
“Avē, Antōnī, victor, imperātor!” Nihil exasperātus Caesar
satis dūxit iubēre illum dīvidere dōnātīvum[10] cum contubernālī.
Salūtātus similiter ā psittacō[11] emī eum iussit.