[135] Exemplum sūtōrem[12] pauperem sollicitāvit ut corvum īnstitueret
ad parem salūtātiōnem. Quī impendiō[13] exhaustus saepe ad
avem nōn respondentem dīcere solēbat “Opera et impēnsa[13]
periit[14]!” Aliquandō tamen corvus coepit dīcere dictam
salūtātiōnem. Hāc audītā, dum trānsit, Augustus respondit: “Satis
[140] domī tālium salūtātōrum habeō.” Superfuit corvō memoria, ut
et illa, quibus dominum querentem solēbat audīre, subtexeret[15]:
“Opera et impēnsa periit.” Ad quod Caesar rīsit emīque avem
iussit, quantī[16] nūllam ante ēmerat.

Solēbat Graeculus quīdam dēscendentī ē palātiō Caesarī honōrificum
[145] aliquod epigramma porrigere.[17] Id cum frūstrā saepe fēcisset
et tamen rūrsus eum idem factūrum dūxisset Augustus, breve
suā manū in chartā[1] exarāvit[2] Graecum epigramma et Graeculō
advenientī obviam mīsit. Ille inter legendum laudāre[3] mīrārīque[3]
tam[4] vōce quam[4] vultū gestūque. Deinde cum accessisset
[150] ad sellam, quā Caesar vehēbātur, dēmissā in pauperem crumēnam[5]
manū paucōs dēnāriōs[6] prōtulit, quōs prīncipī daret, dīxitque
sē plūs datūrum fuisse, sī plūs habuisset. Secūtō omnium
rīsū, dispēnsātōrem[7] Caesar vocāvit et satis grandem pecūniae
summam numerārī Graeculō iussit.

[155] Augustus ferē nūllī sē invītantī negābat. Exceptus igitur ā
quōdam cēnā satis parcā et paene cottīdiānā, hōc tantum
īnsusurrāvit[8]: “Nōn putābam mē tibi esse tam familiārem.” Cum
aliquandō apud Pōlliōnem quendam cēnāret frēgissetque ūnus ē
servīs vās crystallinum, rapī eum ad mortem Pōlliō iussit et
[160] obicī mūraenīs[9] quās ingēns piscīna[10] continēbat. Ēvāsit ē manibus
puer et ad pedēs Caesaris cōnfūgit, nihil aliud petītūrus quam
ut aliter perīret nec ēsca[11] piscium fieret. Mōtus est novō crūdēlitātis
genere Caesar et illum quidem mittī,[12] crystallina autem
omnia cōram sē frangī iussit complērīque piscīnam.

[165] Augustus in quādam vīllā aegrōtāns noctēs inquiētās agēbat,
rumpente somnum ēius crēbrō noctuae[13] cantū. Quā molestiā cum
līberārī sē vehementer cupere sīgnificāsset, mīles quīdam, aucupiī
perītus, noctuam prehendendam cūrāvit, vīvamque Augustō attulit,
spē ingentis praemiī. Cuī cum Augustus mīlle nummōs[14] darī
[170] iussisset, ille minus dīgnum praemium exīstimāns dīcere ausus est:
“Mālō ut vīvat,” et avem dīmīsit. Imperātōrī nec ad īrāscendum
causa deerat nec ad ulcīscendum potestās: hanc tamen iniūriam
aequō animō tulit Augustus hominemque impūnītum abīre passus est.

Augustus amīcitiās neque facile admīsit et cōnstantissimē retinuit.
[175] Imprīmīs familiārem habuit Maecēnātem, equitem Rōmānum;
quī eā, quā apud prīncipem valēbat, grātiā ita semper ūsus
est, ut prōdesset omnibus, quibus posset, nocēret nēminī. Iūs
aliquandō dīcēbat Augustus et multōs capite damnātūrus vidēbātur.

AUGUSTUS Aderat tum Maecēnās, quī per
[180] circumstantium turbam perrumpere et
ad tribūnal propius accēdere cōnābātur.
Quod cum frūstrā tentāsset, haec verba
in tabellā scrīpsit: “Surge tandem,
carnifex[1]!” eamque tabellam ad Augustum
[185] prōiēcit. Quā lēctā is statim surrēxit
neque quisquam est morte multātus.

Habitāvit Augustus in aedibus modicīs,
neque laxitāte[2] neque cultū[3] cōnspicuīs,
ac per annōs amplius quadrāgintā
[190] in eōdem cubiculō hieme et aestāte
mānsit. Suppellex[4] quoque ēius vix
prīvātae ēlegantiae erat. Rārō veste
aliā ūsus est quam cōnfectā ab uxōre,
sorōre, fīliā neptibusque.[5] Item tamen
[195] Rōmam, quam prō māiestāte imperiī nōn
satis ōrnātam invēnerat, adeō excoluit, ut iūre glōriārētur
marmoream sē relinquere, quam laterīciam[6] accēpisset.

Fōrmā fuit Augustus eximiā et per omnēs aetātis gradūs
venustissimā. Erat tamen omnis lēnōciniī[7] neglegēns et in capite
[200] cōmendō tam incūriōsus, ut eō ipsō tempore, quō illud tōnsōribus
committeret, aut legeret aliquid aut etiam scrīberet.

Paucīs annīs antequam morerētur, gravissimam in Germāniā
accēpit clādem, tribus legiōnibus cum duce Vārō lēgātīsque et
auxiliīs omnibus caesīs. Hāc nūntiātā excubiās[1] per urbem
[205] indīxit, nē quis tumultus exsisteret, et māgnōs lūdōs Iovī optimō
māximō vōvit, sī rēs pūblica in meliōrem statum vertisset. Adeō
dēnique[2] cōnsternātum ferunt, ut, per continuōs mēnsēs barbā
capillōque submissō,[3] caput interdum foribus inlīderet, vōciferāns:
“Quīntilī Vāre, legiōnēs redde!” diemque clādis quotannīs
[210] maestum habuerit ac lūgubrem.