Hannibal, a Scipione victus suisque invisus, ad Antiochum, Syriae regem, confugit eumque hostem Romanis fecit. Missi sunt Roma legati ad Antiochum, in quibus erat Scipio Africanus, qui cum Hannibale Ephesi conlocutus ab eo quaesivit, quem fuisse maximum imperatorem crederet. Respondit Hannibal Alexandrum, Macedonum regem, maximum sibi videri, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset. Quaerenti deinde, quem secundum poneret, “Pyrrhum” inquit, “quod primus castra metari docuit nemoque illo elegantius loca cepit et praesidia deposuit.” Sciscitanti denique quem tertium duceret, semet ipsum dixit. Tum ridens Scipio “Quidnam tu diceres” inquit “si me vicisses?” “Tum me vero” respondit Hannibal “et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante omnes alios imperatores posuissem.” Ita improviso adsentationis genere Scipionem e grege imperatorum velut inaestimabilem secernebat.

Scipio ipse fertur quondam dixisse, cum eum quidam parum pugnacem dicerent, “Imperatorem me mater, non bellatorem peperit.” Idem dicere solitus est non solum dandam esse viam fugientibus, sed etiam muniendam.

Decreto adversus Antiochum bello cum Syria provincia obvenisset Lucio Scipioni, quia parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatus gerendi huius belli curam mandari volebat conlegae eius C. Laelio. Surgens tunc Scipio Africanus, frater maior Lucii Scipionis, illam familiae ignominiam deprecatus est: dixit in fratre suo summam esse virtutem, summum consilium seque ei legatum fore promisit. Quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Lucii Scipionis provincia commutatum: itaque frater natu maior minori legatus in Asiam profectus est et tam diu eum consilio operaque adiuvit, donec triumphum ille et cognomen Asiatici peperisset.

Eodem bello filius Scipionis Africani captus est et ad Antiochum deductus. Benigne et liberaliter adulescentem rex habuit, quamquam ab eius patre tum maxime finibus imperii pellebatur. Cum deinde pacem Antiochus a Romanis peteret, legatus eius Publium Scipionem adiit eique filium sine pretio redditurum regem dixit, si per eum pacem impetrasset. Cui Scipio respondit “Abi, nuntia regi, me pro tanto munere gratias agere; sed nunc aliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam ut bello absistat et pacis condicionem nullam recuset.” Pax non convenit; tamen Antiochus Scipioni filium remisit tantique viri maiestatem venerari quam dolorem suum ulcisci maluit.

Victo Antiocho cum praedae ratio a L. Scipione reposceretur, Africanus prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur et refelli inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae sub ipso legato administrata esset. Quin etiam hunc in modum verba fecit: “Non est quod quaeratis, patres conscripti, num parvam pecuniam in aerarium rettulerim, qui antea illud Punico auro repleverim, neque mea innocentia potest in dubium vocari. Cum Africam totam potestati vestrae subiecerim, nihil ex ea praeter cognomen rettuli. Non igitur me Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt; sed uterque nostrum invidia quam pecunia est locupletior.” Tam constantem defensionem Scipionis universus senatus comprobavit.

Deinde Scipioni Africano duo tribuni plebis diem dixerunt, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset. Ubi causae dicendae dies venit, Scipio magna hominum frequentia in Forum est deductus. Iussus causam dicere rostra conscendit et, corona triumphali capiti suo imposita, “Hoc ego die” inquit “Hannibalem Poenum, imperio nostro inimicissimum, magno proelio vici in terra Africa pacemque nobis et victoriam peperi insperabilem. Ne igitur simus adversus deos ingrati, sed censeo relinquamus nebulones hos eamusque nunc protinus in Capitolium Iovi optimo maximo supplicatum.” A rostris in Capitolium ascendit; simul se universa contio ab accusatoribus avertit et secuta Scipionem est, nec quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunis remansit. Celebratior is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est ingressus. Inde, ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in Literninum concessit, ubi reliquam egit aetatem sine urbis desiderio.

Cum in Liternina villa se contineret, complures praedonum duces ad eum videndum forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam venire existimasset, praesidium servorum in tecto conlocavit aliaque parabat, quae ad eos repellendos opus erant. Quod ubi praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae appropinquant et clara voce nuntiant Scipioni se non vitae eius hostes, sed virtutis admiratores venisse, conspectum tanti viri, quasi caeleste aliquod beneficium, expetentes; proinde ne gravaretur se spectandum praebere. Haec postquam audivit Scipio, fores reserari eosque introduci iussit. Illi postes ianuae tamquam religiosissimam aram venerati, cupide Scipionis dextram apprehenderunt ac diu deosculati sunt; deinde positis ante vestibulum donis laeti, quod sibi Scipionem ut viderent contigisset, domum reverterunt. Paulo post mortuus est Scipio moriensque ab uxore petiit ne corpus suum Romam referretur.

[As printed] [XXII.] Tiberius Gracchus et Gaius Gracchus

Tiberius et Gaius Gracchi Scipionis Africani ex filia nepotes erant. Horum adulescentia bonis artibus et magna omnium spe exacta est: ad egregiam enim indolem optima accedebat educatio. Erant enim diligentia Corneliae matris a pueris docti et Graecis litteris eruditi. Maximum matronis ornamentum esse liberos bene institutos merito putabat mater illa sapientissima. Cum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua, illo saeculo pulcherrima, ostentaret ei muliebriter, Cornelia traxit eam sermone quousque e schola redirent liberi. Quos reversos hospitae ostendens, “Haec” inquit “mea ornamenta sunt.” Nihil quidem his adulescentibus neque a natura neque a doctrina defuit; sed ambo rem publicam, quam tueri poterant, perturbare maluerunt.

Tiberius Gracchus, tribunus plebis creatus, a senatu descivit: populi favorem profusis largitionibus sibi conciliavit; agros plebi dividebat; provincias novis coloniis replebat. Cum autem tribuniciam potestatem sibi prorogari vellet et palam dictitasset, interempto senatu omnia per plebem agi debere, viam sibi ad regnum parare videbatur. Quare cum convocati patres deliberarent quidnam faciendum esset, statim Tiberius Capitolium petit, manum ad caput referens, quo signo salutem suam populo commendabat. Hoc nobilitas ita accepit, quasi diadema posceret, segniterque cessante consule, Scipio Nasica, cum esset consobrinus Tiberii Gracchi, patriam cognationi praeferens sublata dextra proclamavit: “Qui rem publicam salvam esse volunt, me sequantur!” Dein optimates, senatus atque equestris ordinis pars maior in Gracchum inruunt, qui fugiens decurrensque Clivo Capitolino fragmento subsellii ictus vitam, quam gloriosissime degere potuerat, immatura morte finivit. Mortui Tiberii corpus in flumen proiectum est.