Gaium Gracchum idem furor, qui fratrem, Tiberium, occupavit. Tribunatum enim adeptus, seu vindicandae fraternae necis, seu comparandae regiae potentiae causa, pessima coepit inire consilia: maximas largitiones fecit; aerarium effudit: legem de frumento plebi dividendo tulit: civitatem omnibus Italicis dabat. His Gracchi consiliis quanta poterant contentione obsistebant omnes boni, in quibus maxime Piso, vir consularis. Is cum multa contra legem frumentariam dixisset, lege tamen lata ad frumentum cum ceteris accipiendum venit. Gracchus ubi animadvertit in contione Pisonem stantem, eum sic compellavit audiente populo Romano: “Qui tibi constas, Piso, cum ea lege frumentum petas, quam dissuasisti?” Cui Piso “Nolim quidem, Gracche” inquit, “mea bona tibi viritim dividere liceat; sed si facies, partem petam.” Quo responso aperte declaravit vir gravis et sapiens lege, quam tulerat Gracchus, patrimonium publicum dissipari.
Decretum a senatu est ut videret consul Opimius ne quid detrimenti res publica caperet: quod nisi in maximo discrimine decerni non solebat. Gaius Gracchus, armata familia, Aventinum occupavit. Consul, vocato ad arma populo, Gaium aggressus est, qui pulsus profugit et, cum iam comprehenderetur, iugulum servo praebuit, qui dominum et mox semet ipsum super domini corpus interemit. Ut Tiberii Gracchi antea corpus, ita Gaii mira crudelitate victorum in Tiberim deiectum est. Caput autem a Septimuleio, amico Gracchi, ad Opimium relatum auro repensum fertur. Sunt qui tradunt infuso plumbo eum partem capitis, quo gravius efficeretur, explesse.
Occiso Tiberio Graccho cum senatus consulibus mandasset, ut in eos, qui cum Graccho consenserant, animadverteretur, Blosius quidam, Tiberii amicus, pro se deprecatum venit, hanc, ut sibi ignosceretur, causam adferens, quod tanti Gracchum fecisset, ut, quidquid ille vellet, sibi faciendum putaret. Tum consul “Quid?” inquit “si te Gracchus templo Iovis in Capitolio faces subdere iussisset, obsecuturusne voluntati illius fuisses propter istam, quam iactas, familiaritatem?” “Numquam” inquit Blosius “voluisset id quidem, sed si voluisset, paruissem.” Nefaria est ea vox, nulla enim est excusatio peccati, si amici causa peccaveris.
Exstat Gaii Gracchi e Sardinia Romam reversi oratio, in qua cum alia tum haec de se narrat: “Versatus sum in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nemo possit vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse aut mea causa quemquam sumptum fecisse. Zonas, quas Roma proficiscens plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes rettuli. Alii amphoras, quas vini plenas extulerunt, eas argento repletas domum reportarunt.”
[As printed] [XXIII.] Gaius Marius
C. Marius, humili loco natus, militiae tirocinium in Hispania duce Scipione posuit. Erat imprimis Scipioni carus ob singularem virtutem et impigram ad pericula et labores alacritatem. Cum aliquando inter cenam Scipionem quidam interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica aeque magnum habitura esset imperatorem, Scipio, percusso leniter Marii umero, “Fortasse hunc” inquit. Quo dicto excitatus Marius dignos rebus, quas postea gessit, spiritus concepit.
Q. Metellum in Numidiam contra Iugurtham missum, cuius legatus erat, cum ab eo Romam missus esset, apud populum Romanum criminatus est bellum ducere: si se consulem fecissent, brevi tempore aut vivum aut mortuum Iugurtham se in potestatem populi Romani redacturum. Itaque creatus est consul et in Metelli locum suffectus. Bellum ab illo prospere coeptum confecit. Iugurtha ad Gaetulos perfugerat eorumque regem Bocchum adversus Romanos concitaverat. Marius Gaetulos et Bocchum aggressus fudit; castellum in excelsa ripa positum, ubi regii thesauri erant, non sine multo labore expugnavit. Bocchus, bello defessus, legatos ad Marium misit, pacem orantes. Sulla quaestor, a Mario ad regem remissus, Boccho persuasit ut Iugurtham Romanis traderet. Iugurtha igitur vinctus ad Marium deductus est; quem Marius triumphans ante currum egit et in carcerem caenosum inclusit. Quo cum Iugurtha detracta veste ingrederetur, os ridentis in modum diduxisse et stupens similisque desipienti exclamasse fertur: “Pro! quam frigidum est vestrum balneum!” Paucis diebus post in carcere necatus est.
Marius post bellum Numidicum iterum consul creatus bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Hi novi hostes, ab extremis Germaniae finibus profugi, novas sedes quaerebant, exclusique Gallia et Hispania cum in Italiam remigrarent, a Romanis ut aliquid sibi terrae darent petierunt. Repulsi, quod nequiverant precibus, armis petere constituunt. Tres duces Romani impetus barbarorum non sustinuerunt. Omnes fugati, exuti castris. Actum erat de imperio Romano, nisi Marius fuisset. Hic primo Teutones sub ipsis Alpium radicibus adsecutus proelio oppressit. Vallem fluviumque medium hostes tenebant: Romanis aquarum nulla copia. Aucta necessitate virtus causa victoriae fuit. Nam flagitante aquam exercitu Marius “Viri” inquit “estis, en illic aquam habetis.” Itaque tanto ardore pugnatum est eaque caedes hostium fuit, ut Romani victores de cruento flumine non plus aquae biberent quam sanguinis barbarorum. Caesa traduntur hostium ducenta milia, capta nonaginta. Rex ipse Teutobochus in proximo saltu comprehensus insigne spectaculum triumphi fuit: quippe vir proceritatis eximiae super tropaea ipsa eminebat.
Deletis Teutonibus, C. Marius in Cimbros se convertit. Qui cum ex alia parte Italiam ingressi Athesim flumen non ponte nec navibus, sed iniectis arborum truncis, velut aggere, traiecissent, occurrit iis C. Marius. Cimbri legatos ad consulem miserunt, agros urbesque sibi et fratribus postulantes, Teutonum enim cladem ignorabant. Quaerente Mario quos illi fratres dicerent, cum Teutones nominassent, ridens Marius “Omittite” inquit “fratres; tenent hi acceptam a nobis terram aeternumque tenebunt.” Tum legati se ludibrio haberi sentientes ultionem Mario minati sunt, simul atque Teutones advenissent. “Atqui adsunt” inquit Marius “nec sane civile foret vos fratribus vestris non salutatis discedere.” Tum vinctos adduci iussit Teutonum duces, qui in proelio capti erant.
His rebus auditis, Cimbri egrediuntur castris et cum paucis suorum ad vallum Romanum adequitans Boiorix, Cimbrorum dux, Marium ad pugnam provocat et diem pugnae a Romanorum imperatore petit. Proximum dedit consul. Marius cum aciem ita instituisset, ut pulvis in oculos et ora hostium ferretur, incredibili strage prostrata est illa Cimbrorum multitudo: caesa traduntur centum octoginta hominum milia. Nec minor cum uxoribus pugna quam cum viris fuit, cum obiectis undique plaustris, desuper, quasi e turribus, lanceis contisque pugnarent. Victae tamen cum missa ad Marium legatione libertatem non impetrassent, suffocatis elisisque infantibus suis aut mutuis conciderunt vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus pependerunt. Canes quoque defendere, Cimbris caesis, eorum domos. Marius pro duobus triumphis, qui offerebantur, uno contentus fuit. Primores civitatis, qui ei aliquamdiu ut novo homini ad tantos honores evecto inviderant, conservatam ab eo rem publicam fatebantur. In ipsa acie Marius duas Camertium cohortes, mira virtute vim Cimbrorum sustinentes contra legem civitate donaverat. Quod quidem factum et vere et egregie postea excusavit, dicens inter armorum strepitum verba se iuris civilis exaudire non potuisse.