[As printed] [XXV.] Lucius Lucullus

Lucius Lucullus ingenio, doctrina, virtute fuit insignis. In Asiam quaestor profectus ibi per multos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit, deinde absens factus aedilis, continuo praetor, inde ad consulatum promotus est, quem ita gessit, ut omnes diligentiam admirarentur, ingenium agnoscerent. Post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnium, sed etiam gloriam superiorum ducum. Idque eo fuit mirabilius, quod ab eo laus imperatoria non admodum exspectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus in Asiae pace consumpserat; sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit usus disciplinam. Itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.

Lucullus eo bello magnas ac memorabiles res gessit; Mithridatem saepe multis locis fudit; Tigranem, regum maximum, in Armenia vicit, ultimamque bello manum magis noluit imponere, quam non potuit; sed alioqui per omnia laudabilis et bello paene invictus pecuniae cupidini nimium deditus fuit; quam tamen ideo expetebat, ut per luxuriam effunderet. Itaque postquam de Mithridate triumphavit, abiecta omnium rerum cura coepit delicate ac molliter vivere otioque et luxu diffluere: magnifice et immenso sumptu villas aedificavit atque ad eorum usum mare ipsum vexavit. Nam in quibusdam locis moles mari iniecit; in aliis, suffossis montibus, mare in terras induxit, unde eum haud infacete Pompeius Xerxem togatum vocare adsueverat.

Habebat Lucullus villam prospectu et ambulatione pulcherrimam. Quo cum venisset Pompeius, id unum reprehendit, quod ea habitatio esset quidem aestate peramoena, sed hieme minus commoda videretur; cui Lucullus “Putasne” inquit “me minus sapere quam hirundines, quae adveniente hieme sedem commutant?” Villarum magnificentiae respondebat epularum sumptus. Cum aliquando modica ei, utpote soli, cena esset posita, coquum graviter obiurgavit, eique excusanti ac dicenti se non debuisse lautum parare convivium, quod nemo esset ad cenam invitatus, “Quid ais?” inquit iratus Lucullus. “Nesciebasne Lucullum hodie cenaturum esse apud Lucullum?”

Laudanda est Luculli impensa et studium in libris. Nam et multos et optimos conquisivit eosque liberaliter dedit utendos. Patebat omnibus bibliotheca, et in porticus ei adiectas velut ad Musarum aedem veniebant maxime Graeci tempusque ibi iucunde inter se traducebant ab aliis curis liberi. Saepe cum iis versabatur Lucullus et inter magnam doctorum virorum turbam ambulabat.

[As printed] [XXVI.] Gnaeus Pompeius Magnus

Gnaeus Pompeius, stirpis senatoriae, bello civili se et patrem consilio servavit. Cum enim Pompei pater exercitui suo ob avaritiam esset invisus, facta in eum conspiratione, Terentius quidam, Gnaei Pompei filii contubernalis, hunc occidendum suscepit, dum alii tabernaculum patris incenderent. Quae res cum iuveni Pompeio cenanti nuntiata esset, nihil periculo motus solito hilarius bibit et cum Terentio eadem, qua antea, comitate usus est. Deinde cubiculum ingressus clam subduxit se tentorio et firmam patri circumdedit custodiam. Terentius tum destricto ense ad lectum Pompei accessit multisque ictibus stragula percussit. Orta mox seditione Pompeius se in media coniecit agmina, militesque tumultuantes precibus et lacrimis placavit ac duci reconciliavit.

Eodem bello Pompeius partes Sullae secutus ita se gessit ut ab eo maxime diligeretur. Annos tres et viginti natus, ut Sullae auxilio veniret, paterni exercitus reliquias conlegit, statimque dux peritus exstitit. Magnus illius apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit; nullus ei labor taedio, nulla defatigatio molestiae erat. Cibi vinique temperans, somni parcus; inter milites corpus exercens cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis luctando certabat. Tum ad Sullam iter intendit et in eo itinere tres hostium exercitus aut fudit aut sibi adiunxit. Quem ubi Sulla ad se accedere audivit egregiamque sub signis iuventutem aspexit, desiliit ex equo Pompeiumque salutavit imperatorem et postea ei venienti solebat sella adsurgere et caput aperire et equo descendere, quem honorem nemini nisi Pompeio tribuebat.

Postea Pompeius in Siciliam profectus est, ut eam a Carbone, Sullae inimico, occupatam reciperet. Carbo comprehensus et ad Pompeium ductus est: quem Pompeius, etsi Carbo muliebriter mortem extimescens demisse et flebiliter mortem deprecabatur, ad supplicium duci iussit. Longe moderatior fuit Pompeius erga Sthenium, Siciliae cuiusdam civitatis principem. Cum enim in eam civitatem animadvertere decrevisset, quae sibi adversata fuisset, inique eum facturum Sthenius exclamavit, si ob unius culpam omnes puniret. Interroganti Pompeio quisnam ille unus esset, “Ego” inquit Sthenius “qui cives meos ad id induxi.” Tam libera voce delectatus Pompeius omnibus et Sthenio ipsi pepercit.

Transgressus inde in Africam Iarbam, Numidiae regem, qui Marii partibus favebat, bello persecutus intra dies quadraginta oppressit et Africam subegit adulescens quattuor et viginti annorum. Deinde cum litterae ei a Sulla redditae essent, quibus exercitu dimisso cum una legione successorem exspectare iubebatur, Pompeius, quamquam aegre id ferebat, tamen paruit et Romam revertit. Revertenti incredibilis hominum multitudo obviam ivit; Sulla quoque laetus eum excepit et Magni cognomine consalutavit. Nihilo minus Pompeio triumphum petenti restitit: neque vero ea re a proposito deterritus est Pompeius aususque dicere plures adorare solem orientem quam occidentem: quo dicto innuebat Sullae potentiam minui, suam crescere. Ea voce audita Sulla, confidentia adulescentis perculsus, “Triumphet! triumphet!” exclamavit.