Metello iam seni et bellum in Hispania segnius gerenti conlega datus Pompeius adversus Sertorium vario eventu dimicavit. Maximum ibi in proelio quodam periculum subiit: cum enim vir vasta corporis magnitudine impetum in eum fecisset, Pompeius manum amputavit; sed multis in eum concurrentibus vulnus in femore accepit et a suis fugientibus desertus in hostium potestate erat. At praeter spem evasit: barbari enim equum eius auro phalerisque eximiis instructum ceperant. Dum igitur praedam inter se altercantes partiuntur, Pompeius eorum manus effugit. Altero proelio cum Metellus Pompeio laboranti auxilio venisset, Sertorius recedere coactus dixisse fertur: “Nisi anus illa supervenisset, ego hunc puerum verberibus castigatum Romam dimisissem.” Metellum anum appellabat, quia is, iam senex, ad mollem et effeminatam vitam deflexerat. Sertorio interfecto Pompeius Hispaniam recepit.
Cum piratae illa tempestate maria omnia infestarent et quasdam etiam Italiae urbes diripuissent, ad eos opprimendos cum imperio extraordinario missus est Pompeius. Nimiae viri potentiae obsistebant quidam ex optimatibus et imprimis Quintus Catulus. Qui cum in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Cn. Pompeium, sed non esse uni omnia tribuenda, adiecissetque: “Si quid huic acciderit, quem in eius locum substituetis?” summo consensu succlamavit universa contio, “Te, Quinte Catule.” Tam honorifico civium testimonio victus Catulus e contione discessit. Pompeius, dispositis per omnes maris recessus navibus, brevi terrarum orbem illa peste liberavit; praedones multis locis victos fudit; eosdem in deditionem acceptos in urbibus et agris procul a mari conlocavit. Nihil hac victoria celerius, nam intra quadragesimum diem piratas toto mari expulit.
Confecto bello piratico, Gnaeus Pompeius contra Mithridatem profectus in Asiam magna celeritate contendit. Proelium cum rege conserere cupiebat, neque opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu castris se continebat, noctu vero haud tutum erat congredi cum hoste in locis ignotis. Nocte tamen aliquando cum Pompeius Mithridatem aggressus esset, luna magno fuit Romanis adiumento. Quam cum Romani a tergo haberent, umbrae corporum longius proiectae ad primos usque hostium ordines pertinebant, unde decepti regii milites in umbras, tamquam in propinquum hostem, tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum profugit. Pharnaces filius bellum ei intulit, qui, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. Mithridates a filio obsessus venenum sumpsit; quod cum tardius subiret, quia adversus venena multis antea medicamentis corpus firmaverat, a milite Gallo, a quo ut adiuvaret se petierat, interfectus est.
Tigrani deinde, Armeniae regi, qui Mithridatis partes secutus erat, Pompeius bellum intulit eumque ad deditionem compulit. Qui cum procubuisset ad genua Pompei, eum erexit, et benignis verbis recreatum diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit, aeque pulchrum esse iudicans et vincere reges et facere. Inde in Iudaeam profectus Romanorum primus Iudaeos domuit, Hierosolyma, caput gentis, cepit, templumque iure victoriae ingressus est. Rebus Asiae compositis, in Italiam versus ad urbem venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed dimisso exercitu, et tertium triumphum biduo duxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed nihil inlustrius visum, quam quod tribus triumphis tres orbis partes devictae causam praebuerant: Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus, si, quem gloriae, eundem vitae finem habuisset neque adversam fortunam esset expertus iam senex.
Posteriore enim tempore orta inter Pompeium et Caesarem gravi dissensione, quod hic superiorem, ille parem ferre non posset, bellum civile exarsit. Caesar infesto exercitu in Italiam venit. Pompeius, relicta urbe ac deinde Italia ipsa, Thessaliam petit et cum eo consules senatusque omnis: quem insecutus Caesar apud Pharsalum acie fudit. Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Aegypti regem, cui tutor a senatu datus erat, profugit, qui Pompeium interfici iussit. Latus Pompei sub oculis uxoris et liberorum mucrone confossum est, caput praecisum, truncus in Nilum coniectus. Deinde caput cum anulo ad Caesarem delatum est, qui eo viso lacrimas non continens illud multis pretiosissimisque odoribus cremandum curavit.
Is fuit Pompei post tres consulatus et totidem triumphos vitae exitus. Erant in Pompeio multae et magnae virtutes ac praecipue admiranda frugalitas. Cum ei aegrotanti praecepisset medicus ut turdum ederet, negarent autem servi eam avem usquam aestivo tempore posse reperiri, nisi apud Lucullum, qui turdos domi saginaret, vetuit Pompeius turdum inde peti, medicoque dixit: “Ergo, nisi Lucullus perditus deliciis esset, non viveret Pompeius?” Aliam avem, quae parabilis esset, sibi iussit apponi.
Viris doctis magnum honorem habebat Pompeius. Ex Syria decedens, confecto bello Mithridatico, cum Rhodum venisset, Posidonium cupiit audire; sed cum audivisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluit tamen nobilissimum philosophum visere. Mos erat ut, consule aedes aliquas ingressuro, lictor fores percuteret, admonens consulem adesse, at Pompeius fores Posidonii percuti honoris causa vetuit. Quem ut vidit et salutavit, moleste se dixit ferre, quod eum non posset audire. At ille “Tu vero” inquit “potes, nec committam ut dolor corporis efficiat ut frustra tantus vir ad me venerit.” Itaque cubans graviter et copiose de hoc ipso disputavit: nihil esse bonum nisi quod honestum esset, nihil malum dici posse, quod turpe non esset. Cum vero dolores acriter eum pungerent, saepe “Nihil agis,” inquit “dolor! quamvis sis molestus, numquam te esse malum confitebor.”
[As printed] [XXVII.] Gaius Iulius Caesar
C. Iulius Caesar, nobilissima Iuliorum genitus familia, annum agens sextum et decimum patrem amisit. Corneliam, Cinnae filiam, duxit uxorem; cuius pater cum esset Sullae inimicissimus, is Caesarem voluit compellere ut eam repudiaret; neque id potuit efficere. Qua re Caesar bonis spoliatus cum etiam ad necem quaereretur, mutata veste nocte urbe elapsus est et quamquam tunc quartanae morbo laborabat, prope per singulas noctes latebras commutare cogebatur; et comprehensus a Sullae liberto, ne ad Sullam perduceretur, vix data pecunia evasit. Postremo per propinquos et adfines suos veniam impetravit. Satis constat Sullam, cum deprecantibus amicissimis et ornatissimis viris aliquamdiu denegasset atque illi pertinaciter contenderent, expugnatum tandem proclamasse, vincerent, dummodo scirent eum, quem incolumem tanto opere cuperent, aliquando optimatium partibus, quas secum simul defendissent, exitio futurum; nam Caesari multos Marios inesse.
Stipendia prima in Asia fecit. In expugnatione Mitylenarum corona civica donatus est. Mortuo Sulla, Rhodum secedere statuit, ut per otium Apollonio Moloni, tunc clarissimo dicendi magistro, operam daret. Huc dum traicit, a praedonibus captus est mansitque apud eos prope quadraginta dies. Per omne autem illud spatium ita se gessit, ut piratis pariter terrori venerationique esset. Comites interim servosque ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimisit. Viginti talenta piratae postulaverant: ille quinquaginta daturum se spopondit. Quibus numeratis cum expositus esset in litore, confestim Miletum, quae urbs proxime aberat, properavit ibique contracta classe invectus in eum locum, in quo ipsi praedones erant, partem classis fugavit, partem mersit, aliquot naves cepit piratasque in potestatem redactos eo supplicio, quod illis saepe minatus inter iocum erat, adfecit crucique suffixit.