Quaestori ulterior Hispania obvenit. Quo profectus cum Alpes transiret et ad conspectum pauperis cuiusdam vici comites per iocum inter se disputarent num illic etiam esset ambitioni locus, serio dixit Caesar malle se ibi primum esse, quam Romae secundum. Dominationis avidus a prima aetate regnum concupiscebat semperque in ore habebat hos Euripidis, Graeci poetae, versus:

Nam si violandum est ius, regnandi gratia

Violandum est. Aliis rebus pietatem colas.

Cumque Gades, quod est Hispaniae oppidum, venisset, animadversa apud Herculis templum magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignaviam suam, quod nihildum a se memorabile actum esset in ea aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitavit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.

Aedilis praeter comitium ac Forum etiam Capitolium ornavit porticibus. Venationes autem ludosque et cum conlega M. Bibulo et separatim edidit: quo factum est ut communium quoque impensarum solus gratiam caperet. His autem rebus patrimonium effudit tantumque conflavit aes alienum, ut ipse diceret sibi opus esse millies sestertium, ut haberet nihil.

Consul deinde creatus cum M. Bibulo, societatem cum Gnaeo Pompeio et Marco Crasso iunxit Caesar, ne quid ageretur in re publica, quod displicuisset ulli ex tribus. Deinde legem tulit ut ager Campanus plebi divideretur. Cui legi cum senatus repugnaret, rem ad populum detulit. Bibulus conlega in Forum venit, ut legi obsisteret, sed tanta in eum commota est seditio, ut in caput eius cophinus stercore plenus effunderetur fascesque ei frangerentur atque adeo ipse armis Foro expelleretur. Qua re cum Bibulus per reliquum anni tempus domo abditus Curia abstineret, unus ex eo tempore Caesar omnia in re publica ad arbitrium administrabat, ut nonnulli urbanorum, si quid testandi gratia signarent, per iocum non, ut mos erat, ‘consulibus Caesare et Bibulo’ actum scriberent, sed ‘Iulio et Caesare,’ unum consulem nomine et cognomine pro duobus appellantes.

Functus consulatu Caesar Galliam provinciam accepit. Gessit autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere: Galliam in provinciae formam redegit; Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte fabricato aggressus maximis adfecit cladibus. Aggressus est Britannos, ignotos antea, superatisque pecunias et obsides imperavit. Hic cum multa Romanorum militum insignia narrantur, tum illud egregium ipsius Caesaris, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem proelium restituit. Idem alio proelio legionis aquiliferum ineundae fugae causa iam conversum faucibus comprehensum in contrariam partem detraxit dextramque ad hostem tendens “Quorsum tu” inquit “abis? Illic sunt, cum quibus dimicamus.” Qua adhortatione omnium legionum trepidationem correxit vincique paratas vincere docuit.

Interfecto interea apud Parthos Crasso et defuncta Iulia, Caesaris filia, quae, nupta Pompeio, generi socerique concordiam tenebat, statim aemulatio erupit. Iam pridem Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis, nec hic ferebat parem, nec ille superiorem. Itaque cum Caesar in Gallia detineretur, et, ne imperfecto bello discederet, postulasset ut sibi liceret, quamvis absenti, alterum consulatum petere, a senatu, suadentibus Pompeio eiusque amicis, negatum ei est. Hanc iniuriam acceptam vindicaturus in Italiam rediit et bellandum ratus cum exercitu Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, transiit. Hoc ad flumen paulum constitisse fertur ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos, “Etiamnunc” inquit “regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.” Postremo autem “Iacta alea esto!” exclamans exercitum traici iussit plurimisque urbibus occupatis Brundisium contendit, quo Pompeius consulesque confugerant.

Qui cum inde in Epirum traiecissent, Caesar, eos secutus a Brundisio, Dyrrachium inter oppositas classes gravissima hieme transmisit; copiisque quas subsequi iusserat diutius cessantibus, cum ad eas arcessendas frustra misisset, mirae audaciae facinus edidit. Morae enim impatiens castris noctu egreditur, clam naviculam conscendit, obvoluto capite, ne agnosceretur, et quamquam mare saeva tempestate intumescebat, in altum tamen protinus dirigi navigium iubet et, gubernatore trepidante, “Quid times?” inquit “Caesarem vehis!” neque prius gubernatorem cedere adversae tempestati passus est, quam paene obrutus esset fluctibus.

Deinde Caesar in Epirum profectus Pompeium Pharsalico proelio fudit, et fugientem persecutus, ut occisum cognovit, Ptolemaeo regi, Pompeii interfectori, a quo sibi quoque insidias tendi videret, bellum intulit; quo victo in Pontum transiit Pharnacemque, Mithridatis filium, rebellantem et multiplici successu praeferocem intra quintum ab adventu diem, quattuor, quibus in conspectum venit, horis una profligavit acie, more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit. Nec vana de se praedicatio est Caesaris ante victum hostem esse quam visum. Pontico postea triumpho trium verborum praetulit titulum: “Veni, vidi, vici.” Deinde Scipionem et Iubam, Numidiae regem, reliquias Pompeianarum partium in Africa refoventes, devicit.