Octavianus cum Antonio apud Actium, qui locus est in Epiro, navali proelio dimicavit. Victum et fugientem persecutus Aegyptum petiit, et Alexandream, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, obsedit. Antonius in ultima rerum desperatione, cum habitu regis in solio regali sedisset, mortem sibi ipse conscivit. Cleopatra, quam Octavianus, Alexandrea in potestatem redacta, magno opere cupiebat vivam comprehendi triumphoque servari, aspidem sibi adferendam curavit eiusque morsu periit. Cleopatrae mortuae communem cum Antonio sepulturam tribuit.
Tandem Octavianus, hostibus victis solus imperio potitus, clementem se exhibuit. Omnia deinceps in eo plena mansuetudinis et humanitatis. Multis ignovit vel iis qui saepe graviter eum offenderant. Reversus in Italiam triumphans Romam ingressus est. Tum bellis toto orbe compositis Iani gemini portas sua manu clausit, quae bis tantum antea clausae fuerant, primum sub Numa rege, iterum post primum Punicum bellum. Tunc omnes praeteritorum malorum oblivio cepit populusque Romanus praesentis otii laetitia perfruebatur. Octaviano maximi honores a senatu delati sunt. Ipse Augustus cognominatus et in honorem eius mensis Sextilis eodem nomine appellatus est, quod illo mense bellis civilibus finis esset impositus. Patris patriae cognomen universi maximo consensu detulerunt ei. Deferentibus lacrimans respondit Augustus his verbis: “Compos factus votorum meorum, patres conscripti, quid habeo aliud, quod deos immortales precer, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum vitae finem mihi perferre liceat!”
Dictaturam magna vi offerente populo deprecatus est. Domini appellationem semper exhorruit eamque sibi tribui edicto vetuit. Immo de restituenda re publica non semel cogitavit, sed reputans et se privatum non sine periculo fore, et rem publicam plurium arbitrio commissum iri, summam retinuit potestatem, id vero studuit ne quem novi status paeniteret. Bene de iis etiam, quos adversarios expertus erat, et sentiebat et loquebatur. Legentem aliquando unum e nepotibus invenit; cumque puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit eoque statim reddito, “Hic vir,” inquit “fili mi, doctus fuit et patriae amans.”
Pedibus saepe per urbem incedebat summaque comitate adeuntes excipiebat. Convenit aliquando eum veteranus miles, qui vocatus in ius periclitabatur rogavitque ut sibi adesset. Statim Augustus unum e comitatu suo elegit advocatum, qui litigatorem commendaret. Tum veteranus exclamavit: “At non ego, te periclitante bello Actiaco, vicarium quaesivi, sed ipse pro te pugnavi,” simulque detexit cicatrices. Erubuit Augustus atque ipse venit in advocationem.
Cum post Actiacam victoriam Octavianus Romam reverteretur, occurrit ei inter gratulantes opifex quidam corvum tenens, quem instituerat haec dicere: “Ave, Caesar, victor, imperator!” Miratus Caesar officiosam avem viginti milibus nummorum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit. Adlatus verba, quae didicerat, expressit: “Ave, Antoni, victor, imperator!” Nihil exasperatus Caesar satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco emi eum iussit.
Exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum institueret ad parem salutationem. Qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat “Opera et impensa periit!” Aliquando tamen corvus coepit dicere dictam salutationem. Hac audita, dum transit, Augustus respondit: “Satis domi talium salutatorum habeo.” Superfuit corvo memoria, ut et illa, quibus dominum querentem solebat audire, subtexeret: “Opera et impensa periit.” Ad quod Caesar risit emique avem iussit, quanti nullam ante emerat.
Solebat Graeculus quidam descendenti e palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere. Id cum frustra saepe fecisset et tamen rursus eum idem facturum duxisset Augustus, breve sua manu in charta exaravit Graecum epigramma et Graeculo advenienti obviam misit. Ille inter legendum laudare mirarique tam voce quam vultu gestuque. Deinde cum accessisset ad sellam, qua Caesar vehebatur, demissa in pauperem crumenam manu paucos denarios protulit, quos principi daret, dixitque se plus daturum fuisse, si plus habuisset. Secuto omnium risu, dispensatorem Caesar vocavit et satis grandem pecuniae summam numerari Graeculo iussit.
Augustus fere nulli se invitanti negabat. Exceptus igitur a quodam cena satis parca et paene cottidiana, hoc tantum insusurravit: “Non putabam me tibi esse tam familiarem.” Cum aliquando apud Pollionem quendam cenaret fregissetque unus e servis vas crystallinum, rapi eum ad mortem Pollio iussit et obici muraenis quas ingens piscina continebat. Evasit e manibus puer et ad pedes Caesaris confugit, nihil aliud petiturus quam ut aliter periret nec esca piscium fieret. Motus est novo crudelitatis genere Caesar et illum quidem mitti, crystallina autem omnia coram se frangi iussit complerique piscinam.
Augustus in quadam villa aegrotans noctes inquietas agebat, rumpente somnum eius crebro noctuae cantu. Qua molestia cum liberari se vehementer cupere significasset, miles quidam, aucupii peritus, noctuam prehendendam curavit, vivamque Augusto attulit, spe ingentis praemii. Cui cum Augustus mille nummos dari iussisset, ille minus dignum praemium existimans dicere ausus est: “Malo ut vivat,” et avem dimisit. Imperatori nec ad irascendum causa deerat nec ad ulciscendum potestas: hanc tamen iniuriam aequo animo tulit Augustus hominemque impunitum abire passus est.
Augustus amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit. Imprimis familiarem habuit Maecenatem, equitem Romanum; qui ea, qua apud principem valebat, gratia ita semper usus est, ut prodesset omnibus, quibus posset, noceret nemini. Ius aliquando dicebat Augustus et multos capite damnaturus videbatur. Aderat tum Maecenas, qui per circumstantium turbam perrumpere et ad tribunal propius accedere conabatur. Quod cum frustra tentasset, haec verba in tabella scripsit: “Surge tandem, carnifex!” eamque tabellam ad Augustum proiecit. Qua lecta is statim surrexit neque quisquam est morte multatus.