Habitavit Augustus in aedibus modicis, neque laxitate neque cultu conspicuis, ac per annos amplius quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. Suppellex quoque eius vix privatae elegantiae erat. Raro veste alia usus est quam confecta ab uxore, sorore, filia neptibusque. Item tamen Romam, quam pro maiestate imperii non satis ornatam invenerat, adeo excoluit, ut iure gloriaretur marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset.

Forma fuit Augustus eximia et per omnes aetatis gradus venustissima. Erat tamen omnis lenocinii neglegens et in capite comendo tam incuriosus, ut eo ipso tempore, quo illud tonsoribus committeret, aut legeret aliquid aut etiam scriberet.

Paucis annis antequam moreretur, gravissimam in Germania accepit cladem, tribus legionibus cum duce Varo legatisque et auxiliis omnibus caesis. Hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis tumultus exsisteret, et magnos ludos Iovi optimo maximo vovit, si res publica in meliorem statum vertisset. Adeo denique consternatum ferunt, ut, per continuos menses barba capilloque submisso, caput interdum foribus inlideret, vociferans: “Quintili Vare, legiones redde!” diemque cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem.

Tandem adflicta valetudine in Campaniam concessit, ubi, remisso ad otium animo, nullo hilaritatis genere abstinuit. Supremo vitae die petito speculo capillum sibi comi iussit et amicos circumstantes percontatus ecquid iis videretur mimum vitae commode transegisse, adiecit solitam clausulam: “Edite strepitum vosque omnes cum gaudio applaudite.” Obiit Nolae sextum et septuagesimum annum agens.

[URBIS RŌMAE VIRĪ INLŪSTRĒS]
Complete text as printed

[Text-only version] [I.] Rōmānī imperiī exōrdium

Proca,[1] rēx Albānōrum, Numitōrem et Amūlium fīliōs habuit.
Numitōrī, quī nātū[2] māior erat, rēgnum relīquit;[3] sed Amūlius,
pulsō[4] frātre, rēgnāvit et, ut[5] eum subole[6] prīvāret,[5] Rhēam
Silviam, ēius fīliam, Vestae[1] sacerdōtem fēcit, quae[2] tamen
[5] Rōmulum et Remum geminōs ēdidit.[3][4] rē cōgnitā Amūlius ipsam[5]