[22.7] Used here as in VI, 27.
[Text-only version] [VIII.] Tarquinius Superbus, Rōmānōrum rēx septimus et ūltimus
534-510 B.C.
Tarquinius Superbus rēgnum scelestē[8] occupāvit.[9] Tamen bellō
strēnuus Latīnōs Sabīnōsque domuit. Urbem Gabiōs in potestātem
redēgit fraude Sextī fīliī. Is cum indīgnē ferret eam urbem
ā patre expūgnārī nōn posse,[10] ad Gabīnōs sē contulit, patris saevitiam
[5] in sē conquerēns. Benīgnē ā Gabīnīs exceptus paulātim
eōrum benevolentiam cōnsequitur, fīctīs blanditiīs ita eōs adliciēns,
ut apud omnēs plūrimum posset,[1] et ad postrēmum dux bellī
ēligerētur. Tum ē suīs ūnum ad patrem mittit scīscitātum[2]
quidnam sē[3] facere vellet. Pater nūntiō fīliī nihil respondit, sed
[10] velut dēlīberābundus[4] in hortum trānsiit ibique inambulāns
sequente nūntiō altissima[5] papāverum capita baculō dēcussit.
Nūntius, fessus exspectandō, rediit Gabiōs. Sextus, cōgnitō
silentiō patris et factō,[6] intellēxit[7] quid vellet pater. Prīmōrēs
cīvitātis interēmit patrīque urbem sine ūllā dīmicātiōne
[15] trādidit.
Posteā rēx Ardeam urbem obsidēbat. Ibi cum in castrīs essent,
Tarquinius Collātīnus, sorōre[8] rēgis nātus, forte cēnābat apud
Sextum Tarquinium cum iuvenibus[9] rēgiīs. Incidit[10] dē uxōribus
mentiō; cum suam ūnusquisque laudāret, placuit experīrī.
[20] Itaque citātīs[11] equīs Rōmam āvolant; rēgiās[12] nurūs in convīviō[13]
et lūxū dēprehendunt. Pergunt inde Collātiam[14]; Lucrētiam,
Collātīnī uxōrem, inter ancillās lānae[15] dēditam inveniunt. Ea
ergō cēterīs praestāre iūdicātur. Paucīs interiectīs diēbus Sextus
Collātiam rediit et Lucrētiae vim[16] attulit. Illa posterō diē, advocātīs
[25] patre et coniuge, rem exposuit et sē cultrō, quem sub veste
abditum habēbat, occīdit. Conclāmat vir paterque et in[1] exitium
rēgum coniūrant. Tarquiniō[2] Rōmam redeuntī clausae sunt
urbis portae et exsilium indictum.[3]
In antīquīs annālibus memoriae haec sunt prōdita.[4] Anus
[30] hospita atque incōgnita ad Tarquinium quondam Superbum rēgem
adiit,[5] novem librōs ferēns, quōs esse dīcēbat dīvīna ōrācula: eōs
sē velle[6] vēnumdare. Tarquinius pretium percontātus est: mulier
nimium atque immēnsum popōscit. Rēx, quasi[7] anus aetāte dēsiperet,
dērīsit.[8] Tum illa foculum cum īgnī appōnit et trēs librōs
[35] ex novem deūrit; et, ecquid reliquōs sex eōdem pretiō[9] emere
vellet, rēgem interrogāvit. Sed Tarquinius id multō rīsit magis,
dīxitque anum iam procul dubiō dēlīrāre. Mulier ibīdem statim
trēs aliōs librōs exūssit[10]; atque id[11] ipsum dēnuō placidē rogat,
ut[12] trēs reliquōs eōdem illō pretiō emat. Tarquinius ōre[13] iam
[40] sēriō atque attentiōre animō[13] fit; eam[14] cōnstantiam cōnfīdentiamque
nōn neglegendam[15] intellegit: librōs trēs reliquōs mercātur
nihilō minōre pretiō[9] quam quod erat petītum prō omnibus. Sed
eam mulierem tunc ā Tarquiniō dīgressam[16] posteā nūsquam locī
vīsam[15] cōnstitit. Librī[17] trēs in sacrāriō conditī Sibyllīnīque
[45] appellātī. Ad eōs, quasi ad ōrāculum, Quīndecemvirī adeunt, cum
diī immortālēs pūblicē cōnsulendī sunt.
Skip to [next selection].
[22.8] Cf. the whole description VII, 40-53.
[22.9] not ‘occupied.’
[22.10] The infinitive depends on indīgnē ferret, an expression of emotion. Cf. [p. 19, n. 6].
[23.1] plūrimum posset: ‘he possessed great influence.’ plūrimum is an accusative of extent.