* * * * *
Q. Verum quid quæso saltem de Spiritu Sancto nunc mihi dicis de quo isti similiter affirmant eum esse divinam personam, nempe tertiam, et unum atque eundem numero Deum cum Patre et Filio?
R. Nempe illum non esse personam aliquam a Deo cujus est spiritus, distinctam, sed tantum modo (ut nomen ipsum Spiritus, quod flatum et afflationem, ut sic loquar, significat, docere potest) ipsius Dei vim et efficaciam quandam, id est eam, quæ secum sanctitatem aliquam afferat.
* * * * *
Q. Quid censes de Christi natura sive essentia nobis cognitii esse necessarium?
R. Id, ut antea dixi, sine cujus cognitione voluntas Dei erga nos per ipsum Christum patefacta, a nobis vel sciri, vel servari nequeat.
Q. Quid igitur ex iis quæ ad Christi naturam sive essentiam pertinent, ejusmodi esse censes?
R. Vix quidquam. Nam quædam, quæ ad ipsius Christi personam alioqui pertinent, et nobis omnino ob prædictam causam cognita esse debent, non naturalia illi sunt, sed a Deo postmodum ipsi data et concessa, et sic ad Dei voluntatem sunt referenda, et quidem ad primam quam fecimus ejus partem, id est ad Dei operationes.
Q. Quæ nam sunt ista?
R. Divinum imperium quod in nos habet. Rom. xiv. 9.; et suprema illa majestas. Ephes. i. 20, &c.; qua quidquid usquam est, aut excogitari potest, præter unam tantum ipsius Dei majestatem longe excellit. 1 Cor. xv. 27. Phil. ii. 8, 9. Heb. ii. 9. Hæc enim Christo haud naturalia esse, sed a Deo Patre illi data fuisse, ipsumque ea per et propter mortem atque obedientiam et resurrectionem suam adeptum esse, apertissime scriptura testatur.