Q. Cur vero hæc de Christo cognoscere omnino debemus?

R. Quia, ut Christum divino cultu officiamus vult Deus. Joh. v. 25. Psal. xlv. 12. Heb. i. 6. Philip. ii. 10.; ejus generis, inquam, cultu cujus is est, quem ipsi Deo exhibere debemus.

* * * * *

Q. Quid de ipsa tamen Christi essentia seu natura statuis?

R. De Christi essentia ita statuo, illum esse hominem. Rom. v. 15.; in virginis utero, et sic sine viri ope, divini spiritus vi conceptum ac formatum. Matt. i. 20. 23. Luc. i. 35.; indeque genitum, primum quidem patibilem ac mortalem. 2 Cor. xiii. 4.; donec, scilicet munus sibi a Deo demandatum hie in terris obivit; deinde vero postquam in cœlum ascendit, impatibilem et immortalem factum. Rom. vi. 9.

* * * * *

Q. Quid enim primum sibi vult, quod innuis hoc quod Christus Dei filius sit proprius et unigenitus non omnino ad ejus naturam pertinere?

R. Divina ista Christi filiatio, eatenus tantum ad ejus naturam aliquo modo referri potest, quatenus id respicit quod Christus divini Spiritus vi sine viri ope in virginis utero conceptus et formatus fuit. Nam hujusce rei causa eum Dei filium vocatum ire, ipsius Dei Angelus ipsimet virgini, ex qua natus est, prædixit. Luc. i. 35; et quidem consequenter Dei filium proprium et unigenitum, cum nemo alius hac ratione, et ab ipso primo ortu Dei films unquam extiterit.

* * * * *

R. Quod attinet ad primum testimonium quod habetur (i.e. of præexistence) Joh. i. 3. Dictio universalis omnia non prorsus universaliter accipienda est, sed ad subjectam materiam restringenda, ut scilicet ea tantum omnia complectatur, quæ ad Evangelium pertinent.