Q. Sed quid dices, quod in loco isto apud Johannem additur; sine verbo, id est Deo filio, nihil esse factum?

R. Immo cum certum esse videatur, mox sequentia verba quod factum est (quidquid nonnulli contra sentiant) cum additione ista conjungenda esse: dicendum potius videtur, voluisse Evangelistam cum ista addidit indicare se de quibusdam nunquam antea et nova ac mirabili ratione factis loqui. Nam ad docendum simpliciter se loqui de iis quæ sunt facta nec semper fuerunt, satis habebat illa verba addere, et sine ipso factum est nihil. Itaque mysterio non videtur carere, quod præterea addit quod factum est; subaudi novum et mirabile, ad mundi ipsius statum pertinens, &c. &c.

* * * * *

Jam dictum est (est de pœnis persolvendis primum agamus) pœnam quam uniusquisque nostrum propter delicta sua pendere tenebatur, mortem æternam esse. Hanc profecto Christus non subiit; et si cam subiisset, universi salutis nostræ et liberationis a peccatorum pœna spes, et ratio funditus eversa fuisset. Immo si jam Christus non resurrexisset, vana, ut inquit Paulus. 1 Cor. xv. 14, 17.; esset Evangelii prædicatio, et nos adhuc essemus in peccatis nostris. Et tamen, si idcirco nos servasset Christus, quod pœnas nostris peccatis debitas ipse sustinuisset, et nobis ejus rei fides quoad ejus fieri poterat facienda fuisset; eum nunquam resurgere, sed in morte perpetuo manere oportuisset: Op. Vol. p. 197, fol. Edit.

Ac dicitis, ut conjeci potest, animadvertendum esse, aliam in ipsa essentia divina personam patris esse, aliam personam filii: et Patri potuisse a Filio satisfieri seu ut satisfierat, vim suppeditari: nec tamen aliquid quod satisfactioni per solutionem facienda adversetur, committi. Sed dicite obsecro, nonne ipsius filii personæ non minus quam patris satisfaciendum fuisse affirmatis. Si filius patri satisfacit, hoc est, quod illi debetur solvit: quis ipsi filio, quod ipsi debetur, dabit? Respondebitis, ut arbitror, si patri satisfactum fuit, filio quoque satisfactum esse; cum eadem sit utriusque voluntas . . . Quomodo patri a filio quidquam ullo parto solvi potuisset si quod unius aut est, aut fit, alterius reipsa esse necesse foret? . . . At vero quis deinde ambigere queat filium patri nihil dare posse: cum quidquid filius habet patris revera sit, et ipse Christus disertè dixerit, Joh. xvii. 10, omnia quæ sua erant patris esse? Annon ex ipsa disciplina vestra, hoc est Dei essentiam non distinguere, sed partiri: si præter personarum proprietates, aliquid unam personam habere velitis quod alia non habeat. Filii autem personam proprietates suas patris personæ pro peccatorum nostrorum satisfactione solvisse, cui unquam in mentem venire poteret? Ib. p. 202.

FINIS.

CHARLES WHITTINGHAM, CHISWICK.

Footnotes.

[3] αγαπη which is the word generally translated charity in the New Testament means affectionate regard. The distinction between charity and almsgiving is well laid down by St. Clement of Alexandria. “Charity,” says he, “leads to the sharing our good things with others; but this is not in itself charity, but only our outward sign of that feeling.”