Elatosque gerens animos cœlique flage lum,

Sese compellans, sibi totum adsciverat Orbem.

Ergo suis atrox erumpit sedibus, atque

Bella ciet populis late, crudelia bella;

Omnia namque furens ferro populatur et igne;

Efferus incedit per membra fluentia tabo;

Respicit, et gaudet loca jam convulsa ruinis.

Immites primum Dacas juga ferre coegit;

Tum quoque Bistonios, dein Odrysiosque feroces;

Illyriumque; tuas exin, Germania, terras!