Ergo quod anno superiori, veluti signo dato, Reformatas omnes Ecclesias, missis ex Zelandia literis commonuistis, ut cum impostores, Jesu nomen impudenter ementiti, cæterique Antichristi satellites, quo securius in populum erroribus Pontificiis fascinatum grassari, et puriores Christi Ecclesias funditus extirpare queant, arctissima conjuratione sociati ad impia consilia patranda sese accinxerunt; Ita Ecclesiæ quoque Reformatæ sine mora consilia in medium alacriter conferant, et animos ac vires conjungant, ut perniciem sibi omnibus intentatam in hostium capita retorqueant: ni fecerint, tam pudendæ ignaviæ excusatione apud posteritatem carituri; consilium non minus prudens et fidum, quam fœlix et salutare libenter et tum agnovimus et nunc ipso etiam eventu comprobamus.
Principio autem ad hoc consequendum necessarium videtur, ut sine mora convolemus omnes ad Deum nostrum clementissimum, qui postquam Ecclesiarum Reformatarum mores minime reformatos multis annis longanimitate sua pertulisset, ferulam primum, mox etiam gladium vibratum interminatus, tandem rubentem et madidum suorumque sanguine calentem et spumantem per regiones plurimas jam diu circumtulit; in nos denique reliquos nunc intentat, nisi mature resipuerimus, et de domo ipsius amplius purganda, de gratia Domini nostri Jesu Christi pluris facienda, de cultu Dei ipsiusque institutis religiosius habendis, de Sabbatho ejus sanctificando, a quo nimium oculos nostros avertimus, et de moribus ad pietatis normam componendis magis serio quam hactenus a nobis factum est, nobiscum statuentes cum populo Dei sub Nehemia, Josia, reliquisque piis Gubernatoribus, religioso fœdere percusso, tanquam firmissimo vinculo Deo obstricti, nos inter nos arctius adversus hostes univerimus, ut avertat Deus jam fumantem et capitibus nostris imminentem iram, quam peccata nostra plurima et maxima adversus nos provocarunt et accenderunt.
Non tantum nobis deferimus, nondum eos renovato cum Deo fœdere, et votis nuncupatis dignos edidimus fructus, ut nostrum exemplum vobis proponere libeat: Quod tamen experti sumus, de Dei erga nos gratia, quod gratitudo erga Deum, quod gloria ipsius a nobis flagitat, celare non audemus. Quæcunque nostra male merita sunt in conspectu Dei et hominum; certe ex quo die nos de religioso fœdere cum deo et inter nos ineundo cogitavimus, a portis inferorum revocari, et res nostræ omnes in Deum nostrum necessario conjectæ melius habere cœperunt, et fœliciore hactenus successu processerunt. Quod si de fœderis hujusmodi religiosa societate coeunda (quod rerum vestrarum et Religionis in Britannia nostra ex fœdere nuper inito perpurgandæ et stabiliendæ commodo fieri possit) vestræ prudentiæ visum fuerit cogitare, et ex consilio eorum quorum interest statuere, ac cum aliis Reformatis Ecclesiis agere (pro ea qua apud omnes valetis gratia) ut eandem vobiscum ineant rationem, non dubium est, per Domini ac Dei nostri benignissimi Jesu Christi in Ecclesias suas gratiam, fore, ut non modo, quod certissimum adversus impendentia mala perfugium anno superiore missis ex Zelandia literis denunciastis, Ecclesiæ Reformatæ arctioris societatis vinculo inter se unitæ ad hostium conatus impetusque frangendos corroborentur et confirmentur; sed disjecti etiam lapides Domus Dei per Germaniam ex rudere et cineribus redivivi recolligantur, ac gloriosum Domini nostri Templum ibidem instauretur: et purioris Religionis Professores in istis Ecclesiis, per resipiscentiam ad cum qui percussit eos, reversi, et quod nullis canescat sæculis fœdere, Domino nobiscum coadunati, malis, sub quorum pondere tot annos gemiscunt, tandem subleventur. Qui dies longe optatissimus si per Dei gratiam semel illuxerit; de consiliorum communione inter Reformatarum Ecclesiarum Synodos per Legatos et Literas concilianda iniri possit ratio, per quam Ecclesiæ hostes compescantur, hæreses opprimantur, et schismata resarciantur, pax cum Deo et inter Ecclesias firma conservetur, et gloriosum Dei opus in Evangelio per orbem terrarum propagando, et Antichristi regno abolendo promoveatur. Quod ut optandum, et sperandum, piis et prudentibus vestris meditationibus, ut bonum semen fœcundissimo solo commendamus.
Vestræ Dignitati et Fraternitati addictissimi, Pastores et Seniores Nationalis Synodi Scoticanæ, et nostro omnium nomine ac mandato,
Ja. Bonar, Moderator.
Edinburgi, 4 Junii, 1644.
Direct.
Ecclesiis Dei, quæ sunt in unitis
Hollandiæ, Zelandiæ, aliisque
fœderati Belgii Provinciis.
Ordinance concerning Bursars.
THE Assembly understanding that the Overture for maintaining Bursars, in the Assembly holden in the year 1641, upon the 7 of August, Sess. 15, is never yet put in practice: Do therefore Ordain Presbyteries to put the same in practice with all diligence, and to make account thereof to the next Assembly.