cautior elusi fremitus vitare mariti.
haud aliter iuvenum flammis Ephyreia Lais 90
e gemino ditata mari; cum serta refudit
canities, iam turba procax noctisque recedit
ambitus et raro pulsatur ianua tactu,
seque reformidat speculo damnante senectus;
stat tamen atque alias succingit lena ministras 95
dilectumque diu quamvis longaeva lupanar
circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.