Carmani texere diem; iam frugibus aptum

aequor et adsuetum silvis delphina videbo; 355

iam cochleis homines iunctos et quidquid inane

nutrit Iudaicis quae pingitur India velis.”

Subicit et mixtis salibus lascivior alter:

“miraris? nihil est, quod non in pectore magnum

concipit Eutropius. semper nova, grandia semper

diligit et celeri degustat singula sensu. 361

nil timet a tergo; vigilantibus undique curis

nocte dieque patet; lenis facilisque moveri