diligeris; neque enim neglectas pace cohortes
tunc ditas, cum bella fremunt. scis nulla placere
munera, quae metuens illis, quos spreverat, offert 150
serus et incassum servati prodigus auri.
antevenis tempus non expectantibus ultro
munificus mensaeque adhibes et nomine quemque
compellas clari, sub te quod gesserat olim,
admonitum facti, figendaque sensibus addis 155
verba, quibus magni geminatur gratia nodi.[2]
Nec, si quid tribuas, iactatum saepius idem