XIV. Consularium primus Aulus Plautius praepositus, ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius: redactaque paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae: addita insuper veteranorum colonia: quaedam civitates Cogiduno regi donatae (is id nostram usque memoriam fidissimus mansit) ut vetere ac jam pridem recepta populi Romani consuetudine, haberet instrumenta servitutis et reges. Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur. Didium Veranius excepit, isque intra annum exstinctus est. Suetonius hinc Paullinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis: quorum fiducia Monara insulam, ut vires rebellibus ministrantem, aggressus, terga occasioni patefecit.
XV. Namque absentia legati remoto metu, Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre injurias et interpretando accendere: nihil profici patientia, nisi ut graviora, tanquam ex facili toleratibus, imperentur: singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi: e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret. Aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam, subjectis exitiosam: alterius manus centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere. Nihil jam cupiditati, nihil libidini exceptum: in proelio fortiorem esse, qui spoliet; nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, injungi delectus, tanquam mori tantum pro patria nescientibus: quantulum enim transisse militum, si sese Britanni numerent? sic Germanias excussisse jugum: et flumine, non Oceano, defendi: sibi patriam, conjuges, parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse. Recessuros, ut divus Julius recessisset, modo virtutes majorum suorum aemularentur. Neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent: plus impetus, majorem constantiam, penes miseros esse. Jam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detinerent: jam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare: porro in ejusmodi consiliis periculosius esse deprehendi, quam audere.
XVI. His atque talibus invicem instincti, Boudicea, generis regii femina, duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum: ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis, ipsam coloniam invasere, ut sedem servitutis: nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria. Quod nisi Paullinus, cognito provinciae motu, propere subvenisset, amissa Britannia foret: quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et propius ex legato timor agitabat, ne, quanquam egregius cetera, arroganter in deditos et, ut suae quoque injuriae ultor, durius consuleret. Missus igitur Petronius Turpilianus, tanquam exorabilior: et delictis hostium novus, eoque poenitentiae mitior, compositis prioribus, nihil ultra ausus, Trebellio Maximo provinciam tradidit. Trebellius segnior, et nullis castrorum experimentis, comitate quadam curandi provinciam tenuit. Didicere jam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus: et interventus civilium armorum praebuit justam segnitiae excusationem: sed discordia laboratum, cum assuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis, precario mox praefuit: ac velut pacti, exercitus licentiam, dux salutem; et seditio sine sanguina stetit. Nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostes, similis petulantia castrorum: nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus, caritatem paraverat loco auctoritatis.
XVII. Sed, ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. Et terrorem statira intulit Petilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur, aggressus. Multa proelia, et aliquando non incruenta magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello. Et, cum Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset, sustinuit quoque molem Julius Frontinus, vir magnus quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium, locorum quoque difficultates eluctatus.
XVIII. Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media jam aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites, velut omissa expeditione, ad securitatem, et hostes ad occasionem verterentur. Ordovicum civitas, haud multo ante adventum ejus, alam, in finibus suis agentem, prope universam obtriverat eoque initio erecta provincia: et, quibus bellum volentibus erat, probare exemplum, ac recentis legati animum opperiri, cum Agricola, quanquam transvecta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum inchoaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit: contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem: caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae, ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, cujus possessione revocatum Paullinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit. Sed, ut in dubiis consiliis, naves deerant: ratio et constantia ducis transvexit. Depositis omnibus sarcinis, lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente immisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui naves, qui mare expectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. Ita petita pace ac dedita insula, clarus ac magnus haberi Agricola: quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem aut officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset. Nec Agricola, prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse: ne laureatis quidem gesta prosecutus est: sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus, quanta futuri spe tam magna tacuisset.
XIX. Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta parum profici armis, si injuriae sequerentur, causas bellorum statuit excidere. A se suisque orsus, primum domum suam coercuit; quod plerisque haud minus arduum est, quam provinciam regere. Nihil per libertos servosque publicae rei: non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionum milites ascire, sed optimum quemque fidissimum putare: omnia scire, non omnia exsequi: parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare: nec poena semper, sed saepius poenitentia contentus esse: officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam damnare, cum peccassent. Frumenti et tributorum auctionem aequalitate munerum mollire, circumcisis, quae, in quaestum reperta, ipso tributo gravius tolerabantur: namque per ludibrium assidere clausis horreis et emere ultro frumenta, ac vendere pretio cogebantur: devortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut civitates a proximis hibernis in remota et avia referrent, donec, quod omnibus in promptu erat, paucis lucrosum fieret.
XX. Haec primo statim anno comprimendo, egregiam famam paci circumdedit; quae vel incuria vel intolerantia priorum haud minus quam bellum timebatur. Sed, ubi aestas advenit, contracto exercitu, multus in agmine laudare modestiam, disjectos coercere: loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetentare; et nihil interim apud hostes quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur: atque, ubi satis terruerat, parcendo rursus irritamenta pacis ostentare. Quibus rebus multae civitates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus, iram posuere, et praesidiis castellisque circumdatae tanta ratione curaque, ut nulla ante Britanniae nova pars illacessita transierit.
XXI. Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta: namque, ut homines dispersi ac rudes, eoque in bella faciles, quieti et otio per voluptates assuescerent, hortari privatim, adjuvare publice, ut templa, fora, domus exstruerent, laudando promptos et castigando segnes: ita honoris aemulatio pro necessitate erat. Jam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut, qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. Inde etiam habitus nostri honor et frequens toga: paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et balnea et conviviorum elegantiam: idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
XXII. Tertius expeditionum annus novas gentes aperuit, vastatis usque ad Taum (aestuario nomen est) nationibus: qua formidine territi hostes quanquam conflictatum saevis tempestatibus exercitum lacessere non ausi; ponendisque insuper castellis spatium fuit. Annotabant periti non alium ducem opportunitates locorum sapientius legisse: nullum ab Agricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut pactione ac fuga desertum. Crebrae eruptiones: nam adversus moras obsidionis annuis copiis firmabantur: ita intrepida ibi hiems, et sibi quisque praesidio, irritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare, tum aestate atque hieme juxta pellebantur. Nec Agricola unquam per alios gesta avidus intercepit: seu centurio seu praefectus, incorruptum facti testem habebat. Apud quosdam acerbior in conviciis narrabatur; ut erat comis bonis, adversus malos injucundus: ceterum ex iracundia nihil supererat; secretum et silentium ejus non timeres: honestius putabat offendere, quam odisse.
XXIII. Quarta aestas obtinendis, quae percurrerat, insumpta: ac, si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus. Nam Clota et Bodotria, diversi maris aestibus per immensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis firmabatur: atque omnis propior sinus tenebatur, summotis velut in aliam insulam hostibus.