XXIV. Quinto expeditionum anno, nave prima transgressus, ignotas ad id tempus gentes crebris simul ac prosperis proeliis domuit: eamque partem Britanniae, quae Hiberniam aspicit, copiis instruxit in spem magis quam ob formidinem; si quidem Hibernia, medio inter Britanniam atque Hispaniam sita et Gallico quoque mari opportuna, valentissimam imperii partem magnis invicem usibus miscuerit. Spatium ejus, si Britanniae comparetur, angustius, nostri maris insulas superat. Solum coelumque et ingenia cultusque hominum haud multum a Britannia differunt: in melius aditus portusque per commercia et negotiatores cogniti. Agricola expulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae in occasionem retinebat. Saepe ex eo audivi, legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse. Idque etiam adversus Britanniam profuturum, si Romana ubique arma, et velut e conspectu libertas tolleretur.
XXV. Ceterum aestate, qua sextum officii annum inchoabat, amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus universarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera timebantur, portus classe exploravit: quae, ab Agricola primum assumpta in partem virium, sequebatur egregia specie, cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe iisdem castris pedes equesque et nauticus miles, mixti copiis et laetitia, sua quisque facta, suos casus attollerent: ac modo silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus militari jactantia compararentur. Britannos quoque, ut ex captivis audiebatur, visa classis obstupefaciebat, tanquam, aperto maris sui secreto, ultimum victis perfugium clauderetur. Ad manus et arma conversi Caledoniam incolentes populi, paratu magno, majore fama, uti mos est de ignotis, oppugnasse ultro, castella adorti, metum, ut provocantes, addiderant: regrediendumque citra Bodotriam, et excedendum potius, quam pellerentur, specie prudentium ignavi admonebant: cum interim cognoscit hostes pluribus agminibus irrupturos. Ac, ne superante numero et peritia locorum circumiretur, diviso et ipse in tres partes exercitu incessit.
XXVI. Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio, universi nonam legionem, ut maxime invalidam, nocte aggressi, inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus, irrupere. Jamque in ipsis castris pugnabant, cum Agricola, iter hostium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus, velocissimos equitum peditumque assultare tergis pugnantium jubet, mox ab universis adjici clamorem; et propinqua luce fulsere signa: ita ancipiti malo territi Britanni: et Romanis redit animus, ac, securi pro salute, de gloria certabant. Ultro quin etiam erupere: et fuit atrox in ipsia portarum angustiis proelium, donec pulsi hostes; utroque exercitu certante, his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur. Quod nisi paludes et silvae fugientes texissent, debellatum illa victoria foret.
XXVII. Cujus conscientia ac fama ferox exercitus nihil virtuti suae invium: penetrandam Caledoniam, inveniendumque tandem Britanniae terminum continuo proeliorum cursu, fremebant: atque illi modo cauti ac sapientes, prompti post eventum ac magniloqui erant. Iniquissima haec bellorum conditio est: prospera omnes sibi vindicant, adversa uni imputantur. At Britanni non virtute, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex arrogantia remittere, quo minus juventutem armarent, conjuges ac liberos in loca tuta transferrent, coetibus ac sacrificiis conspirationem civitatum sancirent: atque ita irritatis utrimque animis discessum.
XXVIII. Eadem aestate cohors Usipiorum, per Germanias conscripta, in Britanniam transmissa, magnum ac memorabile facinus ausa est. Occiso centurione ac militibus, qui ad tradendam disciplinam immixti manipulis exemplum et rectores habebantur, tres liburnicas, adactis per vim gubernatoribus, ascendere: et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur: mox hac atque illa rapti, et cum plerisque Britannorum, sua defensantium, proelio congressi, ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad extremum inopiae venere, ut infirmissimos suorum, mox sorte ductos, vescerentur. Atque circumvecti Britanniam, amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti, primum a Suevis, mox a Frisiis intercepti sunt: ac fuere, quos per commercia venumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos, indicium tanti casus illustravit.
XXIX. Initio aestatis Agricola, domestico vulnere ictus, anno ante natum filum amisit. Quem casum neque, ut plerique fortium virorum, ambitiose, neque per lamenta rursus ac moerorem muliebriter tulit: et in luctu bellum inter remedia erat. Igitur praemissa classe, quae pluribus locis praedata, magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem Grampium pervenit, quem jam hostis insederat. Nam Britanni, nihil fracti pugnae prioris eventu, et ultionem aut servitium exspectantes, tandemque docti commune periculum concordia propulsandum, legationibus et foederibus omnium civitatum vires exciverant. Jamque super triginta millia armatorum aspiciebantur, et adhuc affluebat omnis juventus et quibus cruda ac viridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes: cum inter plures duces virtute et genere praestans, nomine Calgacus, apud contractam multitudinem proelium poscentem, in hunc modum locutus fertur:
XXX. "Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium libertatis totius Britanniae fore. Nam et universi servitutis expertes, et nullae ultra terrae, ac ne mare quidem securum, imminente nobis classe Romana: ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt. Priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant: quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti, nec servientium littora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. Nos terrarum ac libertatis extremos, recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit: nunc terminus Britanniae patet; atque omne ignotum pro magnifico est. Sed nulla jam ultra gens, nihil nisi fluctus et saxa, et infestiores Romani: quorum superbiam frustra per obsequium et modestiam effugeris. Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, et mare scrutantur: si locuples hostis est, avari; si pauper, ambitiosi: quos non Oriens, non Occidens, satiaverit. Soli omnium opes atque inopiam pari affectu concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere, falsis nominibus imperium; atque, ubi solitudinem faciunt, pacem appellant."
XXXI. "Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit; hi per delectus, alibi servituri, auferuntur conjuges sororesque, etsi hostilem libidinem effugiant, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. Bona fortunasque in tributum egerunt, annos in frumentum: corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis inter verbera ac contumelias conterunt. Nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia servitutem suam quotidie emit, quotidie pascit. Ac, sicut in familia recentissimus quisque servorum et conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidium petimur. Neque enim arva nobis aut metalla aut portus sunt, quibus exercendis reservemur. Virtus porro ac ferocia subjectorum ingrata imperantibus: et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. Ita, sublata spe veniae, tandem sumite animum, tam quibus salus, quam quibus gloria carissima est. Trinobantes, femina duce, exurere coloniam, expugnare castra, ac, nisi felicitas in socordiam vertisset, exuere jugum potuere: nos integri et indomiti et libertatem non in poenitentiam laturi, primo statim congressu nonne ostendamus, quos sibi Caledonia viros seposuerit? An eandem Romanis in bello virtutem, quam in pace lasciviam adesse creditis?"
XXXII. "Nostris illi dissensionibus ac discordiis clari, vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt: quem contractum ex diversissimis gentibus, ut secundae res tenent, ita adversae dissolvent: nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostes quam servos, fide et affectu teneri putatis: metus et terror est, infirma vincula caritatis quae ubi removeris, qui timere desierint, odisse incipient. Omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt: nullae Romanos conjuges accendunt; nulli parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria, aut alia est. Paucos numero, trepidos ignorantia, coelum ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circumspectantes, clausos quodammodo ac vinctos dii nobis tradiderunt. Ne terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque vulnerat. In ipsa hostium acie inveniemus nostras manus: agnoscent Britanni suam causam: recordabuntur Galli priorem libertatem: deserent illos ceteri Germani, tanquam nuper Usipii reliquerunt. Nec quidquam ultra formidinis: vacua castella, senum coloniae, inter male parentes et injuste imperantes aegra municipia et discordantia: hic dux, hic exercitus: ibi tributa et metalla et ceterae servientium poenae: quas in aeternum perferre aut statim ulcisci in hoc campo est. Proinde ituri in aciem et majores vestros et posteros cogitate."
XXXIII. Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, cantu et fremitu clamoribusque dissonis. Jam que agmina, et armorum fulgores audentissimi cujusque procursu: simul instruebantur acies: cum Agricola, quanquam laetum et vix munimentis coercitum militem adhortatus, ita disseruit: "Octavus annus est, commilitones, ex quo virtute et auspiciis imperii Romani fide atque opera vestra Britanniam vicistis: tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitudine adversus hostes seu patientia ac labore paene adversus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque vos ducis poenituit. Ergo egressi, ego veterum legatorum, vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non fama nec rumore, sed castris et armis tenemus. Inventa Britannia et subacta. Equidem saepe in agmine, cum vos paludes montesve et flumina fatigarent, fortissimi cujusque voces audiebam, Quando dabitur hostis, quando acies? Veniunt, e latebris suis extrusi: et vota virtusque in aperto, omniaque prona victoribus, atque eadem victis adversa. Nam, ut superasse tantum itineris, silvas evasisse, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem; ita fugientibus periculosissima, quae hodie prosperrima sunt. Neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eadem abundantia: sed manus et arma et in his omnia. Quod ad me attinet, jam pridem mihi decretum est, neque exercitus neque ducis terga tuta esse. Proinde et honesta mors turpi vita potior; et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt: nec inglorium fuerit, in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse."