2. 'Mens Sana in Corpore Sano.'
'Nil ergo optabunt homines?' Si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus quid conveniat nobis rebusque sit utile nostris. Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di; carior est illis homo quam sibi. Nos animorum 5 impulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris; at illis notum qui pueri qualisque futura sit uxor. Ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis exta et candiduli divina tomacula porci, 10 orandum est ut sit mens sana in corpore sano. Fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores 15 Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapali. Monstro quod ipse tibi possis dare: semita certe tranquillae per virtutem patet unica vitae. Nullum numen abest si sit prudentia; nos te, 20 nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus. X. 346-366.
3. Sympathy the Basis of Civilization.
Mollissima corda
humano generi dare se natura fatetur,
quae lacrimas dedit: haec nostri pars optima sensus.
Plorare ergo iubet causam dicentis amici
squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem 5
circumscriptorem, cuius manantia fletu
ora puellares faciunt incerta capilli.
Naturae imperio gemimus, cum funus adultae
virginis occurrit, vel terra clauditur infans,
et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 10
arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos
a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
sortiti ingenium divinorumque capaces
atque exercendis capiendisque artibus apti 15
sensum a caelesti demissum traximus arce,
cuius egent prona et terram spectantia. Mundi
principio indulsit communis conditor illis
tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
adfectus petere auxilium et praestare iuberet, 20
dispersos trahere in populum, migrare vetusto
de nemore et proavis habitatas linquere silvas,
aedificare domos, Laribus coniungere nostris
tectum aliud, tutos vicino limine somnos
ut collata daret fiducia, protegere armis 25
lapsum, aut ingenti nutantem vulnere civem,
communi dare signa tuba, defendier isdem
turribus, atque una portarum clave teneri.
XV. 131-158.
4. Two Famous Proverbs.
Di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
qui praeceptorem sancti voluere parentis
esse loco.
VII. 207-210.
Nil dictu foedum visuque haec limina tangat intra quae pater est; procul, a procul inde puellae lenonum et cantus pernoctantis parasiti. Maxima debetur puero reverentia; siquid turpe paras, nec tu pueri contempseris annos, 5 sed peccaturo obstet tibi films infans. XIV. 44-49.
XI. HADRIAN.
1. The Dying Hadrian to his Soul.
Animula, vagula, blandula, hospes comesque corporis, quae nunc abibis in loca, pallidula, rigida, nudula, nec, ut soles, dabis iocos? 5 From Spartianus, Vita Hadriani 25.