Égo cum genui, túm morituros scívi et ei re sústuli. Praéterea ad Troiám cum misi ob défendendam Graéciam, scíbam me in mortíferum bellum, nón in epulas míttere.

7. 'Gods Careless of Mankind.'

Égo deum genus ésse semper díxi et dicam caélitum, séd eos non curáre opinor, quíd agat humanúm genus; nám si curent, béne bonis sit, mále malis; quod núnc abest.

FROM THE EPIGRAMS.

8. Ennius' Epitaph.

Nemo me dacrumis decoret nec funera fletu faxit. Cur? Volito vivus per ora virum.

II. LUCRETIUS.

1. 'Things unattempted yet in Prose or Rhyme.'

Nunc age quod superest cognosce et clarius audi. Nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor et simul incussit suavem mi pectus amorem musarum, quo nunc instinctus mente vigenti 5 avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo. Iuvat integros accedere fontes atque haurire, iuvatque novos decerpere flores insignemque meo capiti petere inde coronam unde prius nulli velarint tempora musae; 10 primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina, musaeo contingens cuncta lepore. De Rerum Natura I. 931-934.

2. The Praise of Epicurus.