E tenebris tantis tam clarum extollere lumen qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis vestigia signis, non ita certandi cupidus quam propter amorem 5 quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis? Tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, 10 floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita. Nam simul ac ratio tua coepit vociferari naturam rerum, divina mente coorta, 15 diffugiunt animi terrores, moenia mundi discedunt, totum video per inane geri res. Apparet divum numen sedesque quietae quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis aspergunt neque nix acri concreta pruina 20 cana cadens violat semperque innubilus aether integit, et large diffuso lumine rident. Omnia suppeditat porro natura neque ulla res animi pacem delibat tempore in ullo. At contra nusquam apparent Acherusia templa 25 nec tellus obstat quin omnia dispiciantur, sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur. His ibi me rebus quaedam divina voluptas percipit adque horror, quod sic natura tua vi tam manifesta patens ex omni parte retecta est. 30 Id. III. 1-30.

3. The Changing Seasons.

It ver et Venus, et veris praenuntius ante pennatus graditur zephyrus, vestigia propter Flora quibus mater praespargens ante viai cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet. Inde loci sequitur calor aridus et comes una 5 pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum. Inde autumnus adit, graditur simul Euhius Euan. Inde aliae tempestates ventique secuntur, altitonans Volturnus et auster fulmine pollens. Tandem bruma nives adfert pigrumque rigorem, 10 prodit hiemps, sequitur crepitans hanc dentibus algor. Id. V. 736-746.

4. The Origin of Superstition.

Ergo perfugium sibi habebant omnia divis tradere et illorum nutu facere omnia flecti. In caeloque deum sedes et templa locarunt, per caelum volvi quia nox et luna videtur, luna dies et nox et noctis signa severa 5 noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes, nubila sol imbres nix venti fulmina grando et rapidi fremitus et murmura magna minarum. O genus infelix humanum, talia divis cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! 10 quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis volnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris! Nec pietas ullast velatum saepe videri vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras nec procumbere humi prostratum et pandere palmas 15 ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec votis nectere vota, sed mage pacata posse omnia mente tueri. Nam cum suspicimus magni caelestia mundi templa, super stellisque micantibus aethera fixum, 20 et venit in mentem solis lunaeque viarum, tunc allis oppressa malis in pectora cura illa quoque expergefactum caput erigere infit, nequae forte deum nobis inmensa potestas sit, vario motu quae candida sidera verset. 25 Temptat enim dubiam mentem rationis egestas, ecquaenam fuerit mundi genitalis origo, et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi solliciti motus hunc possint ferre laborem, an divinitus aeterna donata salute 30 perpetuo possint aevi labentia tractu inmensi validas aevi contemnere viris. Praeterea cui non animus formidine divum contrahitur, cui non correpunt membra pavore, fulminis horribili cum plaga torrida tellus 35 contremit et magnum percurrunt murmura caelum? Non populi gentesque tremunt, regesque superbi corripiunt divum percussi membra timore, nequid ob admissum foede dictumve superbe poenarum grave sit solvendi tempus adultum? 40 Denique sub pedibus tellus cum tota vacillat concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur, quid mirum si se temnunt mortalia saecla atque potestatis magnas mirasque relinqunt in rebus viris divum, quae cuncta gubernent? 45 Id. V. 1186-1225, 1236-1240.

III. CATULLUS.

1. Exposed to a Draft.

Furi, villula nostra non ad Austri flatus oppositast neque ad Favoni nec saevi Boreae aut Apeliotae, verum ad milia quindecim et ducentos. O ventum horribilem atque pestilentem! 5 XXVI.

2. An Affected Pronunciation.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
Credo, sic mater, sic liber avonculus eius, 5
sic maternus avos dixerat atque avia.
Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
cum subito adfertur nuntius horribilis, 10
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
iam non Ionios esse, sed Hionios.
LXXXIV.