nec ad scientias inutiles. In quo, si quæ
discrepent à communibus medicorū sen-
tencijs, nemo miretur: quòd neqꝫ doctis-
simi eadē his de rebus sentiant. Ego post
hac, si deus permittet, librum condam ab-
solutæ Anatomices, in quem doctissimo-
rum omnium opiniones colligam, qui-
bus et mea sententia interponetur. Potui
et id iam facere, sed nec eodem tamen la-
bore, neqꝫ seruato introductionis decoro.
Superest ut hic libellus tibi gratus sit
quem in reipublicæ commodum cōscrip-
simus. Reddet enim pauciores indoctos
medicos, quorum uicio plurimi intereunt
à quo et hic fructus percipietur,
ut nullæ corporis partes me
dicis non sint notis-
sime. Vale. Can-
tabrigiæ, Cal.
Ianua-
rij.
DAVIDIS
EDGVARDI ANGLI IN
Anatomicen introductio.
INFERIORuenter totus (hinc e-
nim humani corpo-
ris incipere dissecti-
onem oportet, quòd
is locus ocyssime pu-
trescat) à prima cute ad peritonæū Græ-
cis ἐπιγάστριον, Barbaris Mirach appella-
tur cuius quidem hæ partes sunto.
CVTIS IN superficie quæ totum oc-
cupat corpus, sensus omnis expers. Cu-
tis tenuissima superficiali cuti subiecta et
subtensa, sensilis. Græci eam ὑποδερμα
dicunt. Pinguetudo quædam totum uen-
trem occupans, cuti sensili citra medium
substrata.
NERVOSA et tenuis membrana
hæc continuo sequitur. Membrana rur-
sus è musculis ortum habens huic statim
subiungitur, ubi recta mox linea appa-
ret in medio.
MVSCVLI obliqui duo descenden-
tes uersus imum uentrem his subiacent.
Musculis obliquis ascendentibus sub his
locus est. Recti duo musculi uendicant lo-
cum proximum. Atqꝫ infimi omnium
sunt musculi transuersi. Octo igitur hi
sunt quorum ferè singulis sunt suæ tuni-
cæ neruosæ quibus à se inuicem discri-
minantur.
SVBTENDITVR his aponeurωsis
siue potius membrana quædam spissa et
tenax quam aliqui falsò peritonæum ap-
pellant. Hactenus de Epigastrio et eius
partibus.