CERTÈ peritonæum neruosa pars
est, tactu mollis, tenacitatis mediocris, to-
tum uentrem occupans, et aponeurωsi si-

ue membranæ quam dixi subsidēs. Græ-
ci id illi nomen indiderunt. Barbari Si-
phacid uocant.

ZIRBVS siue omentum subperito-
næo exporrigitur. Adipis quoddam
genus Zirbus est, ex neruosis filis tenu-
iqꝫ neruorum substantia adiposa constās
priore adipe minus crassū. Intestina plu-
rima et imum uentriculum operit, et ali-
menti coctionem expedit.

INTESTINA à uentriculo exori-
untur, è quibus quod rectum et lon-
ganon appellatur, omnium intestinorum
infimum est, et siccum alui onus conti-
net, et inter nates caput exerit, ut onus
deponat. Colon illi continuatur, et in
ascensu renem sinistrum ambit, et ad uen-
triculi latera dextrosum cædit. Quod
Græci τυφλον et μονόφθαλμον, Romani
cæcum intestinum et unoculum uocant,
colo accrescit, cuius unicus est meatus, al-

tera enim extremitate clauditur, ut coctio-
ni subseruiat cōmodius, uentriculi cuius-
dam modo. Hinc igitur rei nomen. Atqꝫ
intestina quidem crassiora tot sint.

ILEON excipit cæcum, intestinum
in crebros intortum sinus a qua figura et
Græci nomen illi fecerunt παρα του ἐιλεῖ-
σθαι .i. ab inuoluendo, cuius morbus et
iliacus dicitur. Illi ieiunum adheret. Hoc
ieiuni nomen corporum dissectores in-
testino dederunt ab euentu quòd semper
inane reperiatur, et nihil continere. Iecur
enim auulsit prius quicquid haberet in se
ieiunum. Assurgit supra hæc intestina
omnia, duodenum quod ieiuno inferne,
superne Pylωro affigitur. Græcis δωδεκα
δάκτῦλομ uocatur à duodecim digitorū
mensura. Tria hæc substantiæ suæ ratio-
ne appellentur gracilia intestina.

VENTRICVLVS sub transuerso
septo locatus est, cuius os superius in