His ita dissertis redii ad id quod Ammonius non responderat liquido. 'Estne' inquam 'cardinalis?' 35 'Unde' inquit 'tibi istuc in mentem venit?' 'Quoniam' inquam 'hoc narrant Itali.' 'Et illi' inquit 'unde norunt?' 'Hic' inquam 'te novi. Si post annos aliquot te videam in Brabantia, quaeras unde te agnoscerem?' Subriserunt inter sese, me ne tantulum 40 quidem etiam suspicante. Mox urgebam num revera esset cardinalis. Tergiversatus est Ammonius. Tandem 'Est' inquit 'animo cardinalitio.' Hic ego suaviter arridens 'Istuc aliquid est,' inquam 'gerere animum cardinalitium.' 45
Haec aliaque multa Canossa audivit tacitus. Tandem dixit nescio quid Italice. Mox admiscuit voces Latinas, sed sic ut posses negotiatorem ingeniosum agnoscere. Cum nihil responderem, ad me versus dixit: 'Demiror te in hac barbara natione velle vivere, 50 nisi forte hic mavis esse solus quam Romae primus.' Hanc argutiam demiratus in negotiatore, respondi me vivere in ea regione quae plurimos haberet insigniter doctos, inter quos mihi satis esset ultimum tenere locum, cum Romae nullo in numero futurus essem. 55 Haec aliaque dixi, nonnihil iratus negotiatori. Puto mihi tunc genium aliquem bonum adfuisse; alioqui in summum discrimen me pertraxerat Ammonius, qui non ignorabat quanta libertate soleam apud amicos effutire quicquid in buccam venerit. 60
Surreximus. Andreas et ego diutius ambulavimus in horto qui aedes dirimit, ac post diutinam confabulationem officii causa produxit ad ostium terrestre (nam ea pars domus in qua pransi fueramus, spectat flumen Thamisin); malebam enim redire pedibus 65 quam cymba. Post aliquot dies cum redissemus in colloquium, aperit Andreas fabulae scenam, ac mecum sedulo agit ut Canossam comiter in Italiam, plurima testificans quam ille de me magnifice tum loqueretur tum sentiret. Sed surdo canebat fabulam. At interim 70 parum amice factum est ab Ammonio, qui non ignorabat linguae meae loquacitatem. Poteram aliquid vel in Pontificem vel in legatum effutire, quod mihi post fraudi fuisset.
XVI. ERASMUS' APOLOGIA PRO VITA SUA
REVERENDO PATRI SERVATIO ERASMUS S.P.
Humanissime pater, literae tuae per plurimorum iactatae manus tandem ad me quoque pervenerunt iam Angliam egressum; quae mihi sane voluptatem incredibilem attulerunt, quod veterem illum tuum in me animum adhuc spirant. Paucis autem respondeo, 5 utpote ex itinere iam scribens, et ad ea potissimum quae tu scribis ad rem maxime pertinere. Tam varia est hominum sententia, et suus cuique avium cantus, ut omnibus satisfieri non possit. Ego certe hoc sum animo, ut quod sit factu optimum sequi velim; testis 10 est mihi Deus. Nam si quid olim iuveniliter sensi, id partim aetas, partim rerum correxit usus. Nunquam mihi fuit consilium vel vitae genus vel cultum mutare, non quod probarem, sed ne cui scandalo essem. Scis enim me ad id vitae genus tutorum pertinacia et aliorum 15 improbis hortatibus adactum esse magis quam inductum; tum Cornelii Woerdeni conviciis et pudore quodam puerili fuisse retentum, cum intellegerem mihi hoc vitae genus haudquaquam aptum esse; nam non omnibus congruunt omnia. Ieiuniorum semper impatiens 20 fui, idque peculiari quadam corporis ratione. Semel excitatus e somno nunquam potui redormiscere nisi post horas aliquot. Ad literas tantum rapiebatur animus, quarum istic nullus usus, adeo ut non dubitem quin si in liberum aliquod vitae genus incidissem, 25 non solum inter felices verum etiam inter bonos potuissem numerari.
Itaque cum intellegerem me nequaquam esse idoneum isti generi vitae, et coactum non sponte suscepisse, tamen quia receptum est publica nostri seculi opinione 30 piaculum esse a semel suscepto vitae genere desciscere, decreveram et hanc infelicitatis meae partem fortiter perpeti. Scis enim me multis in rebus infortunatum esse. At hoc unum ceteris omnibus gravius semper duxi, quod in huiusmodi vitae genus detrusus essem, a 35 quo cum animo tum corpore essem alienissimus: animo, quod a caerimoniis abhorrerem et libertatis amans essem; corpore, quod etiamsi maxime placuisset vitae institutum, corporis natura non ferebat eiusmodi labores. At obiiciet mihi aliquis annum probationis 40 (ut vocant) et aetatem maturam. Ridiculum. Quasi quis postulet ut puer anno decimo septimo, maxime in literis educatus, norit se ipsum, quod magnum est etiam in sene, aut anno uno id discere potuerit quod multi cani nondum intellegunt. Quanquam ipse nunquam 45 probavi, et gustatum iam multo minus, sed iis quas dixi rationibus sum irretitus; tametsi fateor eum qui vere sit bonus, in quovis vitae genere bene victurum. Neque diffiteor me ad magna vitia fuisse propensum, non tamen usque adeo corrupta natura quin si commodus 50 accessisset gubernator et vere Christianus, potuissem ad bonam duci frugem.
Hoc igitur interim spectavi, in quo vitae genere minime malus essem, atque id sane me assecutum puto. Vixi interim inter sobrios, vixi in studiis literarum, 55 quae me a multis vitiis avocaverunt. Licuit consuetudinem habere cum viris vere Christum sapientibus, quorum colloquio factus sum melior. Nihil enim iam iacto de libris meis, quos fortasse vos contemnitis. At multi fatentur se redditos eorum lectione non solum 60 eruditiores verum etiam meliores. Pecuniae studium nunquam me attigit. Famae gloria nec tantillum tangor. Voluptatibus, etsi quondam fui inclinatus, nunquam servivi. Crapulam et ebrietatem semper horrui fugique. Quoties autem cogitabam de repetendo 65 vestro contubernio, succurrebat invidia multorum, contemptus omnium, colloquia quam frigida, quam inepta, quam non sapientia Christum, convivia quam laica; denique tota vitae ratio, cui si detraxeris caerimonias, non video quid relinquas expetendum. Postremo 70 succurrebat corporis imbecillitas, quae iam aetate et morbis ac laboribus aucta est; quae facit ut nec vobis satisfacturus essem et me ipsum occiderem. Iam annis aliquot obnoxius sum calculo, gravi sane malo et capitali. Iam annis aliquot nihil bibo nisi vinum, neque 75 quodvis vinum, idque cogente morbo. Non fero quemvis cibum, nec coelum quidem quodlibet. Nam morbus hic facile recurrens maximam postulat vitae moderationem; et novi coelum Hollandicum, novi victus vestri rationem, ut de moribus nihil dicam. Itaque si redissem, 80 nihil aliud fuissem assecutus nisi quod vobis molestiam attulissem et mihi mortem.
Sed tu forsitan bonam felicitatis partem existimes inter confratres emori. At fallit et imponit ista persuasio non solum tibi verum etiam propemodum 85 universis. In loco, in cultu, in victu, in caerimoniolis quibusdam Christum et pietatem collocamus. Actum putamus de illo qui vestem albam commutarit in nigram, aut qui cucullum pileo verterit, qui locum subinde mutet. Ausim illud dicere, magnam Christianae 90 pietatis perniciem ex istis quas vocant religionibus exortam esse, tametsi pio fortassis studio primum inductae sunt. Deinde paulatim creverunt et in sex milia discriminum sese sparserunt. Accessit summorum pontificum auctoritas nimium ad multa facilis 95 et indulgens. Quid enim laxis istis religionibus conspurcatius aut magis impium? Quanto magis est e Christi sententia totum orbem Christianum unam domum et velut unum habere monasterium, omnes concanonicos et confratres putare; baptismi sacramentum 100 summam religionem ducere, neque spectare ubi vivas sed quam bene vivas. Vis me sedem stabilem figere, quod ipsa etiam suadet senectus. At laudatur Solonis, Pythagorae Platonisque peregrinatio. Vagabantur et Apostoli, praecipue Paulus. Divus Hieronymus 105 etiam monachus nunc Romae est, nunc in Syria, nunc in Antiochia, nunc alibi atque alibi; et canus etiam sacras persequitur literas.
At non sum cum hoc conferendus, fateor; sed tamen nunquam mutavi locum, nisi vel peste cogente, 110 vel studii causa vel valetudinis, et ubicunque vixi (dicam enim de me ipso fortassis arrogantius, sed tamen vere), probatus sum a probatissimis et laudatus a laudatissimis. Nec ulla est regio, nec Hispania, nec Italia, nec Germania, nec Gallia, nec Anglia, nec Scotia, 115 quae me ad suum non invitet hospitium. Et si non probor ab omnibus (quod nec studeo), certe primis omnium placeo. Romae nullus erat Cardinalis qui me non tanquam fratrem acciperet, cum ipse nihil tale ambirem; praecipue vero Cardinalis Grimanus, et hic 120 ipse qui nunc Pontifex Maximus est, ut ne dicam de episcopis, archidiaconis et viris eruditis. Atque hic honos non tribuebatur opibus, quas etiam nunc non habeo nec desidero; non ambitioni, a qua semper fui alienissimus; sed literis duntaxat, quas nostrates 125 rident, Itali adorant. In Anglia nullus est episcopus qui non gaudeat a me salutari, qui non cupiat me convivam, qui nolit domesticum. Rex ipse paulo ante patris obitum, cum essem in Italia, scripsit ad me suapte manu literas amantissimas, nunc quoque saepe 130 sic de me loquitur ut nemo honorificentius, nemo amantius; et quoties eum saluto, blandissime complectitur et oculis amicissimis obtuetur, ut intellegas eum non minus bene de me sentire quam loqui. Et saepe mandavit suo eleemosynario ut mihi de sacerdotio 135 prospiceret. Regina conata est me sibi praeceptorem adsciscere. Nemo est qui nesciat me si vel paucos menses velim in aula regis vivere, quantum libeat sacerdotiorum mihi accumulaturum; sed ego huic otio meo et studiorum laboribus omnia posthabeo. Cantuariensis 140 Archiepiscopus, totius Angliae primas et regni huius Cancellarius, vir doctus et probus, me sic amplectitur ut, si pater esset aut frater, non posset amantius. Et ut intellegas hoc eum ex animo facere, dedit mihi sacerdotium centum ferme nobilium, quod postea volente 145 me in pensionem centum coronatorum mutavit, ex mea resignatione; ad haec dedit dono supra quadringentos nobiles his pauculis annis, idque nihil unquam petenti. Dedit uno die nobiles centum et quinquaginta. Ab aliis episcopis supra centum nobiles 150 accepi gratuita liberalitate oblatos. Dominus Montioius, huius regni baro, quondam meus discipulus, dat annue mihi pensionem centum coronatorum. Rex et Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia potest, magnifice multa promittunt. Sunt hic duae 155 universitates, Oxonia et Cantabrigia, quarum utraque ambit habere me; nam Cantabrigiae menses complures docui Graecas et sacras literas, sed gratis, et ita facere semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus tantum est religionis, tanta vitae modestia, ut nullam 160 religionem non sis prae hac contempturus, si videas. Est Londini dominus Ioannes Coletus, divi Pauli Decanus, vir qui summam doctrinam cum admirabili pietate copulavit, magnae apud omnes auctoritatis. Is me sic amat, id quod sciunt omnes, ut cum nemine 165 vivat libentius quam mecum; ut omittam alios innumeros, ne sim bis molestus et iactantia et loquacitate.