Olim Corybantes tympanorum et tibiarum strepitu homines compellebant in rabiem. Habet enim ille sonitus miram vim ad commovendos animos. At horribilius sonant nostra tympana, nunc anapaestis, nunc pyrrhichiis perstrepentia. At his nunc pro tubis 115 Christiani utimur in bello, quasi illic non satis sit esse fortem, sed oporteat furere. Quid autem dixi de bello? Utimur in nuptiis, utimur diebus festis, utimur in templis. Ad furiosum illum sonitum procurrunt in publicum virgines, saltat nova nupta, ornatur festi 120 diei celebritas, qui tum est maxime laetus, si toto die per urbem obambulat plusquam Corybanticus tumultus. At ego arbitror apud inferos non alio organo celebrari dies festos, si modo sunt illic ulli. Plato putat magni referre quo genere musices uteretur civitas, 125 quid dicturus si hanc musicam audisset inter Christianos? Iam hoc musicae genus quod simul et flatile est et pulsatile, in templis sollemne, quibusdam non placet, nisi bellicam tubam longe superat. Nec id satis; sacrificus vocem ad tonitrui fragorem effingit, 130 nec alii magis placent aliquot Germaniae principibus. Adeo nostris ingeniis nihil est dulce quod non sapiat bellum. Sed desino iocari. Bene vale. Datum Basileae sexto Calendas Octobris. Anno M.D.XXVI.
XXII. ARCHBISHOP WARHAM. I
Nunc fieri videmus ut ex iis qui in diatribis theologicis diutius exercitati sunt, quam plurimi prodeant ad disputandum arguti, ad contionandum accommodi perquam pauci. Hic mihi succurrit vir omnium memoria seculorum dignus, Guilhelmus Waramus, 5 archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae primas, non ille quidem titulo sed re theologus. Erat enim iuris utriusque doctor, legationibus aliquot feliciter obeundis inclaruit et Henrico regi eius nominis septimo, summae prudentiae principi, gratus carusque 10 factus est. His gradibus evectus est ad Cantuariensis ecclesiae fastigium, cuius in ea insula prima est dignitas. Huic oneri per se gravissimo additum est aliud gravius. Coactus est suscipere cancellarii munus, quod quidem apud Anglos plane regium est; atque 15 huic uni honoris gratia, quoties in publicum procedit, regia corona sceptro regio imposita gestatur. Nam hic est velut oculus, os ac dextra regis, supremusque totius regni Britannici iudex. Hanc provinciam annis compluribus tanta dexteritate gessit, ut diceres illum 20 ei negotio natum, nulla alia teneri cura. Sed idem in his quae spectabant ad religionem et ecclesiasticas functiones tam erat vigilans et attentus ut diceres eum nulla externa cura distringi. Sufficiebat illi tempus ad religiose persoluendum sollemne precum pensum, 25 ad sacrificandum fere cotidie, ad audiendum praeterea duo aut tria sacra, ad cognoscendas causas, ad excipiendas legationes, ad consulendum regi si quid in aula gravius exstitisset, ad visendas ecclesias sicubi natum esset aliquid quod moderatorem postularet, ad excipiendos 30 convivas saepe ducentos: denique lectioni suum dabatur otium.
Ad tam varias curas uni sufficiebat et animus et tempus, cuius nullam portionem dabat venatui, nullam aleae, nullam inanibus fabulis, nullam luxui aut 35 voluptatibus. Pro his omnibus oblectamentis erat illi vel amoena quaepiam lectio vel cum erudito viro colloquium. Quanquam interdum episcopos, duces et comites habebat convivas, semper tamen prandium intra spatium horae finiebatur. In splendido apparatu 40 quem illa dignitas postulabat, dictu incredibile quam ipse nihil deliciarum attigerit. Raro gustabat vinum, plerumque iam tum septuagenarius bibebat pertenuem cervisiam, quam illi biriam vocant, eamque ipsam perparce. Porro cum quam minimum ciborum 45 sumeret, tamen comitate vultus ac sermonum festivitate omne convivium exhilarabat. Vidisses eandem pransi et impransi sobrietatem. A cenis in totum abstinebat, aut si contigerant familiares amici, quorum de numero nos eramus, accumbebat quidem, sed ita ut 50 paene nihil attingeret ciborum. Si tales non dabantur, quod temporis cenae dandum erat, id vel precibus vel lectioni impendebat. Atque ut ipse leporibus scatebat mire gratis, sed citra morsum atque ineptiam, ita liberioribus iocis amicorum delectabatur. A scurrilitate 55 et obtrectatione tam abhorrebat quam quisquam ab angui. Sic ille vir eximius sibi faciebat dies abunde longos, quorum brevitatem multi causantur. Et tamen isti qui subinde queruntur ad seria negotia sibi deesse otium, bonam diei partem, interdum et 60 noctis, perdunt in rebus non necessariis.
Verum ut eo redeam, cuius gratia interieci hunc sermonem, erat illi iuxta morem horum temporum necessum praeter familiam, quam alere cogebatur numerosissimam, aulae regiae, totius regni negotiis 65 etiam profanis dare operam; nec ibi moribus hodie receptum est ut summi praesules contionentur: tamen quod in hoc officii genere diminutum erat, abunde pensabat gemina vigilantia, partim prospiciens ne quis inutilis ad Dominici gregis curam adhiberetur, partim 70 multos sua liberalitate fovens in literarum studiis, quos sperabat ad bonam frugem evasuros. In hos erat tam exposita liberalitas, ut moriens nihil reliquerit praesentis pecuniae, sed aeris alieni nonnihil; tametsi non deerat unde id dissolvi posset. Haec 75 nequaquam loquor ad gratiam. Amavi vivum nec minus amo mortuum; quod enim in illo amabam non periit. Si supputem quicquid ille dare mihi paratus erat, immensa fuit eius in me liberalitas; si ad calculum vocemus quod accepi, sane modicum est. 80 Unicum modo sacerdotium in me contulit, immo non dedit sed obtrusit constanter recusanti, quod esset eius generis ut grex pastorem requireret, quem ego linguae ignarus praestare non poteram. Id cum vertisset in pensionem, sentiretque me et eam pecuniolam gravatim 85 accipere, quod e populo cui nihil prodessem colligeretur, sic me consolatus est vir egregie pius: 'Quid' inquit 'magni faceres, si uni agresti popello praedicares? Nunc libris tuis omnes doces pastores fructu longe uberiore; et indignum videtur si ad te paulum redit 90 stipis ecclesiasticae? Istam sollicitudinem in me recipio. Providebo ne quid illi desit ecclesiae.' Idque fecit; nam submoto cui resignaram sacerdotium (is erat illi a suffragiis, homo variis distractus negotiis) alium praefecit iuvenem rei theologicae peritum, probatis 95 et integris moribus.
Reverendissimum dominum Ioannem Fischerum, Roffensem episcopum, quod cum aliis omnibus officiis praesule dignis, tum praecipue studio docendi populum verum praestaret episcopum, sic amabat, sic venerabatur, 100 quasi ille fuisset metropolitanus, ipse ei suffraganeus. Hoc testimonium defuncto patrono citra adulationis suspicionem praebere licet. Nec ille meis eget laudibus, nec ego ullum adulationis praemium ab eo exspecto. Sed haec ea gratia commemoravi ut 105 ostenderem exemplar, quod secuti huius aetatis antistites facile possint pensare detrimentum officii, quod variis distenti negotiis ad contionandum non habeant vacuum tempus: tum quibus rationibus sibi possint dies reddere longiores, ut ad varias curas et tempus et 110 animus et valetudo sufficiat.
XXIII. ARCHBISHOP WARHAM. II
DESIDERIUS ERASMUS ROTERODAMUS PIO LECTORI S.D.
Cum haec adornaretur editio, incomparabilis heros Guilhelmus Waramus, archiepiscopus Cantuariensis ac totius Angliae primas, terras reliquit et in coeleste contubernium emigravit: vir ex omni virtutum et ornamentorum genere concinnatus, sive spectes in 5 tanto rerum fastigio comitatem etiam infimis obviam, sive in tanta rerum affluentia spontaneam victus sobrietatem, sive in tantis negotiorum undis perpetuam animi tranquillitatem (id quod divinae cuiusdam mentis esse videtur), sive sincerum erga pietatem et 10 religionem affectum, quam semper summo studio, nullo supercilio, tum docuit tum praestitit. Nemo vidit illum nihil agentem. Quis autem non facile condonasset tali viro, si quando animum negotiis externis delassatum iocis aut lusibus relaxasset? At 15 illi pro venatu, pro aucupio, pro alea, pro chartis, pro morionibus proque ceteris avocamentis vulgaribus erat aut frugifera lectio aut cum erudito viro colloquium. Iam vero benignitatem cum in omnes tum praecipue in studiosos quid referam? De me nihil dicam, qui 20 non ita multum ab illo accepi, idque obtrusum verius quam datum: nisi quod in acceptis numero quicquid ille obtulit; obtulit autem frequenter vera fronte fortunarum omnium communionem. Sed in alios quam non fuerit illius parca liberalitas vel illa vox 25 arguit quam paulo ante mortem emisit. Nuntiantibus enim famulis in thesauro vix esse triginta aureos signatae pecuniae, gratulabundus dixit 'Bene habet. Sic mori semper fuit in votis. Sat est viatici mox hinc emigraturo'. O mentem summo episcopo dignam! 30 Ex tanta fortuna minimum impendit sibi. Mensa erat et pro more regionis et pro dignitate tanti praesulis splendida, sed in mediis deliciis ipse vulgaribus libentius utebatur atque hoc ipsum parcissime. Cena tam erat frugalis ut prope nulla esset. Vinum perquam 35 raro gustabat verius quam bibebat, contentus tenuissima cervisia quam illi vulgo biriam appellant. Eadem in cultu frugalitas. Nunquam holosericis utebatur nisi rem divinam peragens; adeo ut cum sub Caroli Caesaris et Regis Angliae conventum, qui fuit 40 ante annos, ni fallor, undecim Calecii, edicto Cardinalis Eboracensis non episcopi tantum sed et inferioris gradus homines cogerentur magnis impendiis ornare sese byssinis ac damascenis, solus omnium ille contempto edicto pilum in cultu suo non mutaverit. 45 Quid esse possit illo pectore incorruptius? Nunc felix illa anima, sicut Ecclesiae praeclarum lumen fuit, ita coelesti Hierosolymae sidus illustre addit. Frequenter apud suos hanc vocem solebat emittere: 'Utinam mihi contingat priusquam hinc emigrem, semel videre 50 complectique meum Erasmum. Nunquam sinam illum a me divelli.' Votum erat mutuum, sed neutri contigit quod optavit. Utinam illud concedat Christi misericordia, ut nos invicem brevi complectamur illic ubi nulla est futura distractio, neque quisquam erit qui 55 vel illum mihi vel me illi invideat.
Bene vale, quisquis es qui haec legis.