[1193] At Rouen in 1445 the feast of St. John, held by the capellani, was alone in question. The chapter ordered (Gasté, 46) ‘ut faciant die festi sancti euangelistae Iohannis servicium divinum bene et honeste, sine derisionibus et fatuitatibus; et inhibitum fuit eisdem ne habeant vestes difformes, insuper quod fiat mensa et ponantur boni cantores, qui bene sciant cantare, omnibus derisionibus cessantibus.’ But in 1446 the feast of St. Stephen needed reforming, as well as that of St. John (A. Chéruel, Hist. de Rouen sous la Domination anglaise, 206); and in 1451 all three (Gasté, 47) ‘praefati Domini capitulantes ordinaverunt quod in festis solemnitatis Nativitatis Domini nostri Ihesu Christi proxime futuris, omnes indecencie et inhonestates consuete fieri in dedecus ecclesie, tam per presbyteros dyaconos quam pueros chori et basse forme, cessent omnino, nec sit aliquis puer in habitu episcopi, sed fiat servicium devote et honorifice prout in aliis festis similis gradus.’
[1194] C. of Toledo (1473), c. 19 (Labbé, xiii. 1460) ‘Quia vero quaedam tam in Metropolitains quam in Cathedralibus et aliis Ecclesiis nostrae provinciae consuetudo inolevit ut videlicet in festis Nativitatis Domini nostri Iesu Christi et sanctorum Stephani, Ioannis et Innocentium aliisque certis diebus festivis, etiam in solemnitatibus Missarum novarum dum divina aguntur, ludi theatrales, larvae, monstra, spectacula, necnon quamplurima inhonesta et diversa figmenta in Ecclesiis introducuntur ... huiusmodi larvas, ludos, monstra, spectacula, figmenta et tumultuationes fieri ... prohibemus.... Per hoc tam honestas repraesentationes et devotas, quae populum ad devotionem movent, tam in praefatis diebus quam in aliis non intendimus prohibere’; C. of Lyons (1566 and 1577), c. 15 (Du Tilliot, 63) ‘Es jours de Fête des Innocens et autres, l’on ne doit souffrir ès Églises jouer jeux, tragédies, farces, &c.’; cf. the Cologne statutes (1662) quoted on p. 352.
[1195] H. E. Reynolds, Wells Cathedral, 75 ‘Quod non sint ludi contra honestatem Ecclesiae Wellensis. Item a festo Nativitatis Domini usque ad octavas Innocentium quod Clerici Subdiaconi Diaconi Presbiteri etiam huius ecclesiae vicarii ludos faciant theatrales in ecclesia Wellensi et monstra larvarum introducentes, in ea insaniae suae ludibria exercere praesumunt contra honestatem clericalem et sacrorum prohibitionem canonum divinum officium multipliciter impediendo; quod de cetero in ecclesia Wellensi et sub pena canonica fieri prohibentes volumus quod divinum officium in festo dictorum sanctorum Innocentium sicuti in festis sanctorum consimilibus quiete ac pacifice absque quocunque tumultu et ludibrio cum devotione debita celebretur.’
[1196] Reynolds, op. cit. 87 ‘Prohibitio ludorum theatralium et spectaculorum et ostentationum larvarum in Ecclesia. Item, cum infra septimanam Pentecostes et etiam in aliis festivitatibus fiant a laicis ludi theatrales in ecclesia praedicta et non solum ad ludibriorum spectacula introducantur in ea monstra larvarum, verum etiam in sanctorum Innocentium et aliorum sanctorum festivitatibus quae Natale Christi secuntur, Presbyteri Diaconi et Subdiaconi dictae Wellensis ecclesiae vicissim insaniae suae ludibria exercentes per gesticulationem debacchationes obscenas divinum officium impediant in conspectu populi, decus faciant clericale vilescere quem potius illo tempore deberent praedicatione mulcere....’ The statute goes on to threaten offenders with excommunication.
[1197] F. C. Hingeston Randolph, Bishop Grandison’s Register, Part iii, p. 1213; Inhibicio Episcopi de ludis inhonestis. The bishop writes to all four bodies in identical terms. He wishes them ‘Salutem, et morum clericalium honestatem,’ and adds ‘Ad nostram, non sine gravi cordis displicencia et stupore, pervenit noticiam quod, annis praeteritis et quibusdam praecedentibus, in Sanctissimis Dominice Nativitatis, ac Sanctorum Stephani, Iohannis, Apostoli et Evangelistae, ac Innocencium Solempniis, quando omnes Christi Fideles Divinis laudibus et Officiis Ecclesiasticis devocius ac quiescius insistere tenentur, aliqui praedicte Ecclesie nostre Ministri, cum pueris, nedum Matutinis et Vesperis ac Horis aliis, set, quod magis detestandum est, inter Missarum Sollempnia, ludos ineptos et noxios, honestatique clericali indecentes, quia verius Cultus Divini ludibria detestanda, infra Ecclesiam ipsam inmiscendo committere, Divino timore postposito, pernicioso quarundam Ecclesiarum exemplo, temere praesumpserunt; Vestimenta et alia Ornamenta Ecclesie, in non modicum eiusdem Ecclesie nostre et nostrum dampnum et dedecus, vilium scilicet scenulentorumque (or scev.) sparsione multipliciter deturpando. Ex quorum gestis, seu risibus et cachinnis derisoriis, nedum populus, more Catholico illis potissime temporibus ad Ecclesiam conveniens, a debita devocione abstrahitur, set et in risum incompositum ac oblectamenta illicita dissolvitur; Cultusque Divinus irridetur et Officium perperam impeditur....’
[1198] On the Pastores cf. ch. xix. Gasté, 33, gives several Rouen chapter acts from 1449 to 1457 requiring them to officiate ‘cessantibus stultitiis et insolenciis.’ These orders and those quoted on p. 341 above were prompted by the Letter of the Paris theologians against the Feast of Fools and similar revels. In 1445 (or 1449) a committee was chosen ‘ad videndum et visitandum ordinationem ecclesiae pro festis Nativitatis Domini et deliberationes Facultatis Theologiae super hoc habitas et quod tollantur derisiones in ipsis fieri solitas.’
[1199] At Sarum a Constitutio of Roger de Mortival in 1324 (Dayman and Jones, Sarum Statutes, 52) forbade drinking when the antiphon ‘O Sapientia’ was sung after Compline on Dec. 16. John of Avranches (†1070) allowed for the feast of his ‘O’ at Rouen ‘unum galonem vini de cellario archiepiscopi,’ and the ‘vin de l’O’ was still given in 1377 (Gasté, 47). On these ‘Oes,’ sung by the great functionaries of cathedrals and monasteries, see E. Green, On the words ‘O Sapientia’ in the Kalendar (Archaeologia, xlix. 219); Cynewulf, Christ (ed. A. S. Cook), xxxv. Payments ‘cantoribus ad ludum suum’ or ‘ad’ or ‘ante natale’ appear in Durham accounts; cf. Finchale Priory ccccxxviii (Surtees Soc.,) and Durham Accounts, passim (Surtees Soc.). I do not feel sure what feast is here referred to.
[1200] Chérest, 49 sqq.
[1201] Ioannes Abrincensis, de Eccl. Offic. (P. L. cxlvii. 42) ‘Licet, ut in morte Domini, Te Deum et Gloria in excelsis et Alleluia in aliquot ecclesiis, ex more antiquo, omittantur; quia ut Christus occideretur tot parvuli occidi iubentur; et illis occisis fit mors Christi secundum aestimationem Herodis; tamen quia placuit modernis, placet et nobis ut cantentur’; cf. the passage from Belethus quoted on p. 336; also Honorius Augustodunensis, Gemma Animae, iii. 14 (P. L. clxxii. 646), and Martene, iii. 40.
[1202] Ordinarium of Rouen (fourteenth century) in Ducange, s.v. Kalendae; P. L. cxlvii. 155; Gasté, 35. On the Rouen feast cf. also Gasté, 48.