[1213] ‘Ipsa autem die de mane equitare habet idem episcopus Innocentium ad monasteria SS. Mansueti et Apri per civitatem transeundo in comitiva suorum aequalium, quibus etiam maiores et digniores personae dignitatum comitantur per se vel suos servitores et equos, et descendentes ad fores ecclesiarum praedictarum intonat unam antiphonam et dicit episcopus orationem, sibique debentur a quolibet monasteriorum eorundem xviij den. Tullenses, qui si illico non solvantur, possunt accipere libros vel vadia.’

[1214] ‘Cantatis eiusdem diei vesperis, episcopus ipse cum mimis et tubis procedit per civitatem cum sua comitiva, via qua fiunt generales processiones.’

[1215] ‘In crastino Innocentium, quo omnes vadunt per civitatem post prandium, faciebus opertis, in diversis habitibus, et si quae farsae practicari valeant, tempore tamen sicco, fiunt in aliquibus locis civitatis, omnia cum honestate.’ Another passage, referring more generally to the feast, has ‘Fiunt ibi moralitates vel simulacra miraculorum cum farsis et similibus ioculis, semper tamen honestis.’

[1216] ‘In octavis Innocentium rursus vadit episcopus cum omni comitiva sua in habitibus suis ad ecclesiam B. Genovefae, ubi cantata antiphona de ipsa virgine cum collecta, itur ad domum parochialem eius ecclesiae vel alibi, ubi magister et fratres domus Dei, quibus ipsa ecclesia est unita, paraverint focapam unam, poma, nuces, &c. ad merendam oportuna; et ibi instituuntur officiarii ad marencias super defectibus aut excessibus in officio divino per totum annum commissis.’

[1217] ‘Fit ... assignatio post coenam diei Innocentium; ita quod is qui illa die festum peregit, gratias refert episcopo et toti comitivae, ac excusari petit, si in aliquo defecit; et finaliter pileum romarini vel alterius confectionis floreum exhibet ipsi episcopo, ut tradat canonico in receptione sequenti constituto ad futurum annum ipsum festum agendum.’ Cf. the bouquets at the ‘defructus’ (p. 324).

[1218] ‘Si autem facere contemneret adveniente festo, suspenderetur cappa nigra in raustro medio chori, et tamdiu ibi maneret in illius vituperium, quamdiu placeret subdiaconis feriatis et pueris chori; et in ea re non tenerentur nobis capitulo obedire.’

[1219] Amiens: Rigollot, 13 and passim; cf. p. 339.

[1220] St. Quentin: Rigollot, 32; Grenier, 360.

[1221] Senlis: Rigollot, 26; Grenier, 360.

[1222] Soissons: Matton, Archives de Soissons, 75.