R. D. GENERALI VICARIO ET OFFICIALI
EPISCOPATUS MAURIANÆ

Divino primitus implorato auxilio humiliter exponunt syndici totius communitatis seu parrochie Sancti Julliani cæterique homines ac sua interesse putantes et infrascriptis adherere cupientes quod cum alias ob forte peccata et cætera commissa tanta multitudo bruti animalis generis convoluntium vulgo tamen vocabulo Amblevini seu Verpillion dicti per vineas et vinetum ipsius parrochie accessisset damna quamplurima ibi perpetrantis folia et pampinos rodendo et vastando ut ex eis nulli saltem pauci fructus percipi poterant qui juri cultorum satisffacere possint et quod magis et gravius erat illa macula ad futura tempora trahendo vestigia nulli palmites fructus afferentes produci poterant illi autem flagitio antecessores amputare viam credentes prout divina prudentia erat credendum porrectis precibus adversus eadem Animalia et in eorum defensoris constituti personam debitis sumptis informationibus ac aliis formalitatibus necessariis prestitis sententia seu ordinatio prolata comperitur cujus et divinæ potentiæ virtute præcibus tamen et officiis divinis mediantibus illud flagitium et inordinatus furor prefatorum brutorum Animalium cessarunt usque ad duos vel circa citra annos quod veluti priscis temporibus rediere in eisdem vineis et vineto et damna inextimabilia et incomprehensibilia afferre ceperunt ita ut pluribus partibus nulli fructus sperantur percipi possetque in dies deterius evenire culpa forte hominum minus orationibus et cultui divino vacantium seu vota et debita non vere et integre reddentium que tamen omnia divinæ cognitioni consistit et remittenda veniunt eo quod Dei arcana cor hominis comprehendere nequit.

Nihilominus cum certum sit gratiarum dona diversis diversimode fore collata hominibus et potissimum ecclesiastico ordini ut in nomine Jesu et virtute ejus sanctissime passionis possit in terris ligare solvere et flectere iterum ad R. V. recurrentes prius agitata reassumendo et quatenus opus fuerit de novo procedendo petunt in primis procuratorem aut defensorem ipsis Animalibus constitui ob defectum præcedentis vita functi quo facto et ut de expositis legitime constet debeatis inquisitiones et visitationes locorum fieri per nos aut alium idoneum commissarium cæterasque formalitates ad hæc opportunas et requisitas exerceri ipso defensore legitime vocato et audito nec non aliter prout magis equum visum et compertum de jure extiterit procedere dignetur ad expulsionem dictorum Animalium via interdicti sive excommunicationis et alia debita censura ecclesiastica et justa ipsius sanctas constitutiones ad quas et divinæ clementiæ et mandatis suorum ministrorum se parituros offerunt et submittunt omni superstitione semota quod si stricta excommunicatione processum fuerit sunt parati dare et prestare locum ad pabulum et escam recipiendos ipsis Animalibus quemquidem locum exnunc relaxant et declarant prout infra et alias jus et justitiam ministrari omni meliori modo implorato benigno officio.

Fran. Faeti

Ego subsignatus curatus Sancti Julliani attestor quomodo sacro die Penthecostes decima septima mensis maij anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo septimo ego accepi de manibus sindicorum mandatum exortativum sive ordinationem Rdi generalis Vicarii et Officialis curie diocesis Maurianne datum in civitate Sancti Johannis decima sexta mensis may anno quo supra quod cum honore et reverentia juxta tenorem illius die lune Penthecostes decima octava may in offertorio magne misse parochialis populo ad divina audienda congregato publicavi idem populum michi commissum ad contritionem suorum peccaminum et ad devotionem juxta meum posse et serie monui processiones missas obsecrationes et orationes in predicto mandato contentas per tres dies continuos videlicet vicesima vicesima prima vicesima secunda predicti mensis cum ceteris presbiteris feci in quibus processionibus scindici cum parrochianis utriusque sexus per majorem partem circuitus vinearum interfuerunt deprecantes Dei omnipotentis clementia pro extirpatione brutorum Animalium predictas vineas atque alios fructus terre devastantium vulgariter nuncupatas (sic) Verpilions seu Amblavins in predicto mandato mentionata sive nominata in quorum fidem ad requisitionem dictorum scindicorum qui hanc attestationem petierunt quam illis in exonus mei tradidi hac die vicesima quarta may anno quo supra.

Romanet

Franciscus de Crosa Canonicus et Cantor ecclesie cathedralis Sancti Johannis Maurianne in ... et temporalibus episcopatus Maurianne generalis Vicarius et Officialis dilecto sive vicario Sancti Julliani s ... in domino. Insequendo ordinationem per nos hodie date presentium latam in causa scindicorum Sancti Julliani agentium contra Animalia bruta ad formam muscarum volantia coloris viridis nuncupata Verpillions supplicata per quam inter cetera contenta in eadem dictum et ordinatum extitit devotiones et processiones fieri ordinatas per ordinationem latam ab antecessore nostro die octava maii anni millesimi quingentesimi quadragesimi sexti in eadem causa in primis et ante omnia esse fiendas per instantes et habitatores dicti loci Sancti Julliani. Igitur vobis mandamus et injungimus quathenus die dominico Penthecostes in prono vestra ecclesie parrochialis contenta in dicta ordinatione declarare habeatis populumque monere et extortari ut illa adimpleant infra terminum tam breve quod fieri poterit et de ipsis attestationem nobis transmittere. Tenor vero dicte ordinationis continentis devotiones sequitur et est talis.

Quia licet per testes de nostri mandato et commissarium per nos deputatum examinatos apparet Animalia bruta contra que in hujusmodi causa parte prefatorum supplicantium fuit supplicatum intulisse plura dampna insupportabilia ipsis supplicantibus que tamen dampna potius possunt attribuenda peccatis supplicantium decimis Deo omnipotenti de jure primitivo et ejus ministris non servientium et ipsum summum Deum diversimode eorum peccatis non (sic) offendentium quibus causis causantibus dampna fieri supplicantibus predictis non ut fame et egestate moriantur sed magis ut convertantur et eorum peccata deffluant ut tandem abundantiam bonorum temporalium consequantur pro substentatione eorum vite vivere et post hanc vitam humanam salutem eternam habeant. Cum a principio ipse summus Deus qui cuncta creavit fructus terre et anime vegetative produci permiserit tam substentatione vite hominum rationabilium et volatilium super terram viventium quamobrem non sic repente procedendum est contra prefata Animalia sic ut supra damnificantia ad fulminationem censurarum ecclesiasticarum Sancta Sede Apostolica inconsulta sive ab eadem ad id potestatem habentibus superioribus nostris sed potius recurrendum ad misericordiam Dei nostri qui in quacumque hora ingenuerit peccata propitius est ad misericordiam. Ipsi quamobrem causis premissis et alliis a jure resultantibus pronunciamus et declaramus inprimis fore et esse monendos et quos tenore presentium monemus et moneri mandamus ut ad ipsum Dominum nostrum ex toto et puro corde convertantur cum debita contrictione de peccatis commissis et proposito confitendi temporibus et loco opportunis et ab eisdem de futuro abstinendi et de cetero debite persolvendum Deo decimas de jure debitas et ejus ministris quibus de jure sunt persolvende eidem Domino Deo nostro per meritata sue sacratissime passionis et intercessione Beate Marie Virginis et omnium Sanctorum ejus humiliter exposcendo veniam et quibuscumque peccatis delictis et offensis contra ejus majestatem divinam factis ut tandem ab afflictionibus prefatorum Animalium liberare dignetur et ipsa Animalia loca non it ... ipsis supplicantibus ceterisque christianis transferre et al ... secundem ejus voluntatem et aliter exting ......... ..... eisdem supplicantibus uno die dominico in offertorio ......... ut ipso die dominico ...... supplicantibus ...... ......... per circuitum vinearum ejusdem parrochie ...... et per loca cum aspersione aque benedicte pro effugandis prefatis Animalibus tribus diebus immediate sequentibus significationem et notificationem sic ut supra fiendas quibus processionibus durantibus decantari et celebrari mandamus tres missas altas ante sive post quamlibet earum processionum ad devot ... cleri et populi quarum prima primo die decantabitur de Sancto Spiritu cum orationibus de Beata Maria. ... Deus Deus qui contritorum et A cunctis nos quesumus Domine mentis et corporis etc. et una pro defunctis secundo die decantatis de Beata Maria Virgine cum orationibus Sancti Spiritus Beate Marie Virginis illis Qui contritorum et pro deffunctis. In eisdem processionibus supra fiendis jubemus in eadem ecclesia genibus flexis dici et decantari integriter Veni Creator Spiritus quo hymno sic finito et dicto verceleto Emitte Spiritum tuum et creabuntur etc. cum orationibus Deus qui corda fidelium singulis diebus sic prout supra fiat proces ... decantando septem psalmos penitentiales cum letaniis suffragii et orationibus inde sequentibus mandamus moneri supplicantes prout supra ut in eisdem missis processionibus et devotionibus sic ut supra fiendis ad minus d ... de qualibet domo devote intersint dicendo eorum Fidem catholicam et alias devotiones et orationes ...... cum fuerit humiliter et devote preces et effundendo Domino Deo nostro ut per merita sue sanctissime passionis et intercessionem Beatissime Virginis Marie et omnium Sanctorum dignetur expellere ipsa Animalia predicta a prefatis vineis ut de fructus earumdem non corrodant nec ...... et ibidem supplicantes a cunctis alliis adversitatibus liberare ut tandem de eisdem fructibus debite vivere possint et eorum necessitatibus subvenire et semper in omnibusque glorificare laudare eumdem Dominum et Redemptorem nostrum et in eodem fidem et spem nostram totaliter cohibenda a devastatione prefatarum vinearum et nos liberare a cunctis alliis adversitatibus dummodo sic ut supra ejus mandata servaverimus et hoc absque allia fulminatione censurarum ecclesiasticarum quas distulimus fulminare donec premissis debite adimpletis et alliud a prefatis superioribus nostris habuerimus in mandatis literas quatenus expediat in exequutionem omnium et singulorum premissorum decernentes ...... Post ...... insertionem dicte ordinationis dicti scindici Sancti Julliani petierunt sibi concedi literas quas concedimus datas in civitate Sancti Johannis Maurianne die decima sexta mensis maii millesimo quingentesimo octuagesimo septimo.

Franciscus de Crosa Vic.s et Off.s gen.lis Maurianne.

Faure